a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Incerti Auctoris
De Origine Gentis Romanae
From the edition of Franz Pichlmayr (Teubner 1911)
Entered by Igor Makhankov (2000)


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23


A Iano et Saturno conditoribus, per succedentes sibimet reges, usque ad consulatum decimum Constantii, digesta ex auctoribus Verrio Flacco, Antiate (ut quidem idem Verrius maluit dicere, quam Antia), tum ex annalibus pontificum, dein Cincio, Egnatio, Veratio, Fabio Pictore, Licinio Macro, Varrone, Caesare, Tuberone, atque ex omni priscorum historia; proinde ut quisque neotericorum asseveravit, hoc est et Livias et Victor Afer.

1. [1] Primus in Italiam creditur venisse Saturnus; ut etiam Maronis Musa testatur illis versibus:

Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
Arma Iovis fugiens,
cet.

[2] Tanta autem usque id tempus antiquorum hominum traditur fuisse simplicitas, ut venientes ad se advenas, qui modo consilio ac sapientia praediti ad instruendam vitam formandosque mores aliquid conferrent, quod eorum parentes atque originem ignorabant, caelo et terra edites non solum ipsi crederent, verum etiam posteris affirmarent, veluti hunc ipsum Saturnum, quem Caeli et Terrae filium esse dixerunt. [3] Quod cum ita existimetur, certum tamen est priorem Ianum in Italiam devenisse ab eoque postea venientem exceptum esse Saturnum. [4] Unde intelligendum est Vergilium quoque non ignoratione veteris historiae, sed suo more primum dixisse Saturnum, non ante quem nemo, sed principem, ut:

Troiae qui primus ab oris.

[5] Cum procul dubio constet ante Aeneam priorem Antenorem in Italiam esse pervectum eumque non in ora litori proxima, sed in interioribus locis, id est Illyrico, urbem Patavium condidisse, ut quidem idem supradictus Vergilius illis versibus ex persona Veneris apud Iovem de aerumnis Aeneae sui conquerentis:

Antenor potuit mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
cet.

[6] Quare autem addiderit tutus, suo loco plenissime annotavimus in commentatione, quam hoc scribere coepimus, cognita ex libro, qui inscriptus est De Origine Patavina. [7] Itaque nunc primus ex ea quoque significatione est, e qua illud etiam in secundo Aeneidos de enumeratione eorum, qui equo durio degrediebantur. [8] Nam cum nominasset Thessandrum, Sthenelum, Ulixem, Acamanta, Thoanta, Neoptolemum, post intulit: primusque Machaon. [9] De quo quaeri potest: quomodo potest primus dici, post tantos, qui supra dicti sunt? Verum intelligemus primum pro principe, vel quia is ad perfectum illis temporibus circa peritiam medicae artis praecipuus fuisse traditur.

2., [1] Sed ut ad propositum revertamur, ferunt Creusam Erechthei regis Atheniensium filiam speciosissimam stupratam ab Apolline enisam puerum, eumque Delphos olim educandum esse missum; ipsam vero a patre istarum rerum inscio Xutho cuidam comiti collocatam. [2] Ex qua cum ille pater non posset exsistere, Delphos eum petiisse ad consulendum oraculum, quomodo pater fieri posset. Tam illi deum respondisse, ut quem postera die obviam habuisset, eum sibi adoptaret. [3] Itaque supra dictum puerum, qui ex Apolline genitus erat, obviam illi fuisse eumque adoptatum. [4] Cum adolevisset, non contentum patrio regno cum magna classe in Italiam devenisse occupatoque monte urbem ibidem constituisse eamque ex suo nomine Ianiculum cognominasse.

3. [1] Igitur Iano regnante apud indigenas rudes incultosque Saturnus regno profugus, cum in Italiam devenisset, benigne exceptus hospitio est ibique haud procul a Ianiculo arcem suo nomine Saturniam constituit. [2] Isque primus agriculturam edocuit ferosque homines et rapto vivere assuetos ad compositam vitam eduxit, secundum quod Vergilius in octavo sic ait:

Haec loca indigenae Fauni Nymphaeque tenebant,
Gensque virum truncis et duro robore nata,
Quis neque mos neque cultus erat nec iungere tauros
Aut componere opes norant aut parcere parto,
Sed rami atque asper victu venatus alebat.


[3] Omissoque Iano, qui nihil aliud quam ritum colendorum deorum religionesque intulerat, se Saturno maluit annectere, qui vitam moresque feris etiam tum mentibus insinuans ad communem utilitatem, ut supra diximus, disciplinam colendi ruris edocuit, ut quidem indicant illi versus:

Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit legesque dedit Latiumque vocari
Maluit.


[4] Is tum etiam usum signandi aeris ac monetae in formam incutiendae ostendisse traditur, in quam ab una parte caput eius imprimeretur, altera navis, qua vectus illo erat. [5] Unde hodieque aleatores posito nummo opertoque optionem collusoribus ponunt enuntiandi, quid putent subesse, caput, aut navem: quod nunc vulgo corrumpentes naviam dicunt. [6] Aedes quoque sub clivo Capitolino, in qua pecnuiam conditam habebat, aerarium Saturni hodieque dicitur. [7] Verum quia, ut supra diximus, prior illuc Ianus advenerat, cum eos post obitum divinis honoribus cumulandos censuissent, in sacris omnibus primum locum Iano detuleruat, usque eo, ut etiam, cum aliis diis sacrificium fit, dato ture in altaria, Ianus prior nominetur, cognomento quoque addito Pater, secundum quod noster sic intulit:

Hanc Ianus Pater, hanc Saturnus condidit arcem.


Ac subinde: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

Eique, eo quod mire praeteritorum memor, tum etiani futuri

..................................................

..................................................

Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.


quo regnante Troianos refert in Italiam devenisse, quaeritur, quomodo Sallustius dicat: Cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum?

4. [1] Quidam autem tradunt terris diluvio coopertis passim multos diversarum regionum in montibus, ad quos confugerant, constitisse: ex quibus quosdam aedem quaerentes pervectos in Italiam Aborigines appellatos, Graeca scilicet appellatione, a cacuminibus montium, quae illi ´orhª faciunt. [2] Alii volunt eos, quod errantes illo venerint, primo Aberrigines, post mutata una littera altera adempta Aborigines cognominatos. [3] Eos advenientes Picus excepit permissos vivere ut vellent. Post Picum regnavit in Italia Faunus, quem a fando dictum volunt, quod is solet futura praecinere versibus, quos Saturnios dicimus; quod genus metri in vaticinatione Saturniae primum proditum est. [5] Eius rei Ennius testis est, cum ait:

Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant.


[6] Hunc Faunum plerique eundem Silvanum a silvis, Inuum deum, quidam etiam Pana vel Pan esse dixerunt.

5. [1] Igitur regnante Fauno ante annos circiter sexaginta, quam Aeneas in Italiam deferretur, Euander Arcas, Mercurii et Carmentis Nymphae filius, simul cum matre eodem venit. [2] quam quidam memoriae prodiderunt primo Nicostraten dictam, post Garmentam, de carminibus, eo quod videlicet omnium litterarum peritissima futurorumque prudens versibus canere sit solita, adeo, ut plerique velint non tam ipsam a carmine Carmentam, quam carmina, a qua dicta essent, appellata. [3] Huius admonitu transvectus in Italiam Euander ob singularem eruditionem atque scientiam litterarum brevi tempore in familiaritatem Fauni se insinuant atque ab eo hospitaliter benigneque exceptus non parvum agri modum ad incolendum accepit, quem suis comitibus distribuit exaedificatis domiciliis in eo monte, quem primo tum illi a Pallante Pallanteum, postea nos Palatium diximus; ibique Pani deo fanum dedicavit, quippe is familiaris Arcadiae deus est, teste etiam Marone, qui ait:

Pan Deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit.


Primus itaque omnium Euander Italicos homines legere et scribere edocuit litteris, partim quas ipse antea didicerat; idemque frugea in Graecia primum inventas ostendit serendique usum edocuit terraeque excolendae gratia primus boves in Italia iunxit.

6. [1] Eo regnante forte Recaranus quidam, Graecae originis, ingentis corporis et magnarum virium pastor, qui erat forma et virtute ceteris antecellens, Hercules appellatus, eodem venit. [2] Cumque armenta eius circa flumen Albulam pascerentur, Cacus Euandri servus, nequitiae versutus et praeter cetera furacissimus, Recarani hospitia bovea surripuit ac, ne quod esset indicium, aversas in speluncam attraxit. [3] Cumque Recaranus vicinis regionibus peragratis scrutatisque omnibus eiuscemodi latebris desperasset inventurum utcumque aequo animo dispendium ferens, excedere his finibus constituerat. [4] At vero Euander, excellentissimae iustitiae vir, postquam rem uti acta erat, comperit, servum noxae dedit bovesque restitui fecit. [5] Tum Recaranus sub Aventino Inventori Patri aram dedicavit appellavitque Maximam, et apud eam decimam sui pecoris profanavit. [6] Cumque ante moris esset, uti homines decimam fructuum regibus suis praestarent, aequius sibi ait videri deos potius illo honore impartiendos esse quam regea; inde videlicet tractum, ut Herculi decimam profanari mos esset, secundum quod Plautus In partem, inquit, Herculaneam, id est, decimam. [7] Consecrata igitur ara Maxima profanataque apud eam decima Recaranus, eo quod Carmentis invitata ad id sacrum non affuisset, sanxit, ne cui feminae fas esset vesci ex eo, quod eidem arae sacratum esset: atque ab ea re divina feminae in totum remotae.

7. [1] Haec Cassius libro primo. At vero in libris Pontificalium traditur Hercules, Iove atque Alcmena genitus, superato Geryone, agens nobile armentum, cupidus eius generis boves in Graecia instituendi, forte in ea loca venisse et ubertate pabuli delectatus, ut ex longo itinere homines sui et pecora reficerentur, aliquamdiu sedem ibi constituisse. [2] Quae cum in valle, ubi nunc est circus maximus, pascerentur, neglecta custodia, quod nemo credebatur ausurus violare Herculis praedam, latronem quendam regionis eiusdem, magnitudine corporis et virtute ceteris praevalentem, octo boves in speluncam, quo minus furtum vestigiis colligi posset, candis abstraxisse. [3] Cumque inde Hercules proficiscens reliquum armentum casu praeter eandem speluncam ageret, forte quadam inclusas boves transeuntibus admugisse atque ita furtum detectum; [4] interfectoque Caco Euandrum re comporta hospiti obviam ivisse gratantem, quod tanto malo fines suos liberasset, compertoque, quibus parentibus ortus Hercules esset, rem ita, uti erat gesta, ad Faunum pertulisse. Tum eum quoque amicitiam Herculis cupidissime appetisse. Quam opinionem sequi metuit noster Maro.

8. [1] Cum ergo Recaranus sive Hercules patri Inventori aram maximam consecrasset, duos ex Italia, quos eadem sacra certo ritu administranda edoceret, ascivit, Potitium et Pinarium. [2] Sed eorum Potitio, quia prior venerat, ad comedenda exta admisso Pinarius, eo quod tardius venisset, posterique eius submoti. Unde hodieque servatur: Nemini Pinariae gentis in eis sacris vesci licet. [3] Eosque alio vocabulo prius appellatos nonnulli volunt, post vero Pinarios dictos apo tou peinan, quod videlicet ieiuni ac per hoc esurientes ab eiusmodi sacrificiis discedant. [4] Isque mos permansit usque Appium Claudium censorem, ut Potitiia sacra facientibus vescentibusque de eo bove, quem immolaverant, postquam inde nihil reliquissent, Pinarii deinde admitterentur. [5] Verum postea Appius Claudius accepta pecunia Potitios illexit, ut administrationem sacrorum Herculis servos publicos edocerent nes non etiam mulieres admitterent. [6] Quo facto aiunt intra dies triginta omnem familiam Potitiorum, quae prior in sacris habebatur, exstinctam atque ita sacra penes Pinarios resedisse eosque tam religione quam etiam pietate edoctos mysteria eiusmodi fideliter custodisse.

9. [1] Post Faunum Latino, eius filio, in Italia regnante, Aeneas, Ilio Achivis prodito ab Antenore aliisque principibus, cum prae se deos penates patremque Anchisen humeris gestanc nec non et parvulum filium manu trahens noctu excederet, orta luce cognitus ab hostibus, eo quod tanta onustus pietatis sarcina erat, non modo a nullo interpellatus, sed etiam a rege Agamemnone, quo vellet, ire permissus Idam petit; ibique navibus fabricatis cum multis diversi sexus oraculi admonitu Italiam petit, ut docet Alexander Ephesius libro primo belli Marsici. [2] At vero Lutatius non modo Antenorem, sed etiam ipsum Aeneam proditorem patriae fuisse tradit: [3] cui cum a rege Agamemnone permissum esset ire, quo vellet, et humeris suis, quod potissimum putaret, hoc ferret, nihil illum praeter deos penates et patrem duosque parvulos filios, ut quidam tradunt, ut vero alii, unum, cui Iulo cognomen, post etiam Ascanio fuerit, secum extulisse. [4] Qua pietate motos Achivorum principes remisisse, ut reverteretur domum atque inde omnia secum, quae vellet, auferret. Itaque eum magnis cum opibus pluribusque sociis utriusque sexus a Troia digressum longo mari emenso per diversas terrarum oras in Italiam devenisse ac primum Thraciam appulsum Aenum ex suo nomine condidisse. [5] Dein cognita Polymestoris perfidia ex Polydori nece inde digressum pervectumque ad insulam Delum atque illinc ab eo Laviniam, Anii sacerdotis Apollinis filiam, in matrimonium ascitam, ex cuius nomine Lavinia litora appellata. [6] Postquam is multa maria permensus appulsus sit ad Italiae promontorium, quod eat in Baiano circa Averni lacum, ibique gubernatorem Misenum morbo absumptum sepultum ab eo; ex cuius nomine urbem Misenun appellatam, ut etiam scribit Caesar Pontificalium libro primo, qui tam en hunc Misenum non gubernatorem, sed tubicinem fuisse tradit. [7] Inde non immerito utramque opinionem secutus Maro sic intulit:

At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
Imponit suaque arma viro remumque tubamque.


[8] Quamyis auctore Homero quidam asserant tubae usum Troianis temporibus etiam tunc ignoratum.

10. [1] Addunt praeterea quidam, Aeneam in eo litore Euxini cuiusdam comitis matrem ultime aetatis affectam circa stagnum, quod est inter Misenon Avernumque, extulisse atque inde loco nomen inditum; cumque comperisset ibidem Sibyllani mortalibus futura praecinere in oppido, quod vocatur Cimbarionis, venisse eo sciscitatum de statu fortunarum suarum aditisque fatis vetitum, ne is cognatam in Italia sepeliret Prochytam, cognatione sibi coniunctam, quam incolumem reliquerat. [2] Et postquam ad classem rediit repperitque mortuam, in insula proxima sepelisse, quae nunc quoque eodem est nomine, ut scribunt Vulcatius et Acilius Piso. [3] Inde profectum pervenisse in eum locum, qui nunc portas Caietae appellatur ex nomine nutricis eius, quam ibidem amissam sepeliit. [4] At vero Caesar et Sempronius aiunt Caietae cognomen fuisse, non nomen, ex eo scilicet inditum, quod eius consilio impulsuque matres Troianae taedio longi navigii classem ibidem incenderint, Graeca scilicet appellatione apo tou kaiein, quod est incendere. [5] Inde ad eam Italiae oram, quae ab arbusto eiusdem generis Laureus appellata est, Latino regnante pervectum cum patre Anchise filioque et ceteris suorum navibus egressum in litore accubuisse, consumptoque, quod fuerat cibi, crustam etiam de farreis mensis, quas sacratas secum habebat, comedisse.

11. [1] Tum Anchisa coniciente illum esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat Venerem sibi aliquando praedixisse, cum in externo litore esurie compulsi sacratasque mensas invasissent, illum condendae sedis fatalem locum fore, [2] scrofam etiam incientem cum e navi produxissent, ut eam immolarent, et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam, quod aliquando ei responsum esset urbi condendae quadrupedem futuram ducem, [3] cum simulacris deorum penatum prosecutum, atque illum, ubi illa procubuit enisaque est porculos triginta, ibidem auspicatum † postquam Lavinium dixit, ut scribit Caesar libro primo et Lutatius libro secundo.

12. [1] At vero Domitius non orbes farreos, ut supra dictum est, sed mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum, quod ipsum consumptis aliis edulibus eos comedisse, ac post subinde intellexisse illas esse mensas, quas illos comesturos praedictum esset. [2] Cum interim immolata sue in litore sacrificium perageret, traditur forte advertisse Argivam classem, in qua Ulixes erat; cumque vereretur, ne ab hoste cognitus periculum subiret, itemque rem divinam interrumpere summum nefas duceret, caput velamento obduxisse atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditum morem ita sacrificandi, ut scribit Marcus Octavius libro primo. [3] At vero Domitius libro primo docet sorte Apollinis Delphici monitum Aeneam, ut Italiam peteret atque ubi duo maria invenisset prandiumque cum menais comesset, ibi urbem uti conderet. [4] Itaque egressum in agrum Laurentem, cum paululum e litore processiset, pervenisse ad duo stagna aquae salsae vicina inter se; ibique cum se lavisset, ac refectum cibo, cum apium quoque, quod tunc vice mensae substratum fuerat, consumpsisset, existimantem procul dubio illa esse duo maria, quod in illis stagnis aquae marinae species esset, mensasque, quae erant ex stramine apii, comestas urbem in eo loco condidisse eamque, quod in stagno laverit, Lavinium cognominasse. Tum deinde a Latino rege Aboriginum, data ei, quae incoleret, iugera quingenta. [5] At Cato in Origine generis Romani ita docet: Suem triginta porculos peperisse in eo loco, ubi nunc est Lavinium, cumque Aeneas ibi urbem condere constituisset propterque agri sterilitatem maereret, per quietem ei visa deorum penatum simulacra adhortantium, ut perseveraret in condenda urbe, quam coeperat; nam post annos totidem, quot foetus illius suis essent, Troianos in loca fertilia atque uberiorem agrum transmigraturos et urbem clarissimi nominis in Italia condituros.

13. [1] Igitur Latinum Aboriginum regem, cum ei nuntiatum esset multitudinem advenarum classe advectam occupavisse agram Laurentem, adversum subitos inopinatosque hostes incunctanter suas copias eduxisse ac priusquam signum dimicandi daret, animadvertisse Troianos militariter instructos, cum sui lapidibus ac sudibus armati, tum etiam veste aut pellibus, quae eis integumento erant, sinistris manibus involutis processissent. [2] Itaque suspense certamine per colloquium inquisito, qui essent quidve peterent, utpote qui in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur (namque extis ac somniis saepe admonitus erat tutiorem se adversum hostes fore, si copias suas cum advenis coniunxisset) [3] cumque cognovisset Aeneam et Anchisen bello patria pulsos cum simulacris deorum errantes sedem quaerere, amicitiam foedere inisse dato invicem iureiurando, ut communes quosque hostes amicosve haberent. [4] Itaque coeptum a Troianis muniri locum, quem Aeneas ei nomine uxoris suae, Latini regis filiae, quae iam ante desponsata Turno Herdonio fuerat, Lavinium cognominavit. [5] At vero Amatam, Latini regis uxorem, cum indigne ferret Laviniam repudiato Turno, consobrino suo, Troiano advenae collocatam, Turnum ad arma concitavisse; eumque mox coacto Rutulorum exercitu tetendisse in agrum Laurentem et adversus eum Latinum pariter cum Aenea progressum inter proeliantes circumventum occisumque. [6] Nec tamen amisso socero Aeneas Rutulis obsistere desiit, namque et Turnum interemit. [7] Hostibus fusis fugatisque victor Lavinium se cum suis recepit consensuque omnium Latinorum rex declaratus est, ut scribit Lutatius libro tertio. [8] Piso quidem Turnum matruelem Amatae fuisse tradit interfectoque Latino mortem ipsam sibimet conscivisse.

14. [1] Igitur Aeneam occiso Turno rerum potitum; cum adhuc irarum memor Rutulos bello persequi instituisset, illos sibi ex Etruria auxilium Mezentii regis Agillaeorum ascivisse ac imploravisse pollicitos, si Victoria parta foret, omnia, quae Latinorum essent, Mezentio cessura. [2] Tum Aeneam, quod copiis inferior erat, multis rebus, quae necessario tuendae erant, in urbem comportatis castra sub Lavinio collocasse praepositoque his filio Euryleone ipsum electo ad dimicandum tempore copias in aciem produxisse circa Numici fluminis stagnum; ubi cum acerrime dimicaretur, subitis turbinibus infuscato aere repente caelo tantum imbrium effusum tonitrubus etiam consecutis flammarumque fulgoribus, ut omnium non oculi modo praestringerentur, verum etiam mentes quoque confusae essent; cumque universis utriusque partis dirimendi proelia cupiditas inesset, nihilo minus in illa tempestatis subitae confusione interceptum Aeneam nusquam deinde comparuisse. [3] Traditur autem, non proviso, quod propinquus flumini esset, ripa depulsus forte in fluvium decidisse, atque ita proelium diremptum; dein post apertis fugatisque nubibus cum serena facies effulsisset, creditum est vivum eum caelo assumptum. [4] Idemque tamen post ab Ascanio et quibusdam aliis visus affirmatur super Numici ripam eo habitu armisque, quibus in proelium processerat. Quae res immortalitatis eius famam confirmavit. Itaque illi eo loco templum consecratum appellarique placuit Patrem indigetem. [5] Dein filius eius Ascanius, idem qui Euryleo, omnium Latinorum iudicio rex appellatus est.

15. [1] Igitur summam imperii Latinorum adeptus Ascanius cum continuis proeliis Mezentium persequi instituisset, filius eius Lausus collem Laviniae arcis occupavit. Cumque id oppidum circumfusis omnibus copiis regis teneretur, Latini legatos ad Mezentium miserunt sciscitatum, qua condicione in deditionem eos accipere vellet; [2] cumque ille inter alia onerosa illud quoque adiceret, ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur, consilio atque auctoritate Ascanii placuit ob libertatem mori potius quam illo modo servitutem subire. [3] Itaque vino ex omni vindemia Iovi publice voto consecratoque Latini urbe eruperunt fasoque praesidio interfectoque Lauso Mezentium fugam facere coegerunt. [4] Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit, ut docet Lucius Caesar libro primo, itemque Aulus Postumius in eo volumine, quod de adventu Aeneae conscripsit atque edidit. [5] Igitur Latini Ascanium ob insignem virtutem non solum Iove ortum crediderunt, sed etiam per diminutionem declinato paululum nomine primo Iolum, dein postea Iulum appellarunt; a quo Iulia familia manavit, ut scribunt Caesar libro secundo et Cato in Originibus.

16. [1] Interim Lavinia ab Aenea gravida relicta, metu veluti insecuturi se Ascanii, in silvam profugit ad magistrum patrii pecoris Tyrrhum ibique enisa est puerum, qui a loci qualitate Silvius est dictus. [2] At vero vulgus Latinorum existimans clam ab Ascanio interfectam magnam ei invidiam conflaverat, usque eo, ut armis quoque ei vim denuntiaret. [3] Tum Ascanius iureiurando se purgans, cum nihil apud eos proficeret, petita dilatione <ad> inquirendum, iram praesentem vulgi aliquantulum fregit pollicitusque est se ingentibus praemiis cumulaturum eum, qui sibi Laviniam investigasset; mox recuperatem cum filio in urbem Lavinium reduxit dilexitque honore materno. [4] Quae res rursum ei magnum favorem populi conciliavit, ut scribunt Gaius Caesar et Sextus Gellius in origine gentis Romanae. [5] At vero alii tradunt, cum Ascanius ab universo populo ad restituendam Laviniam cogeretur iuraretque se neque interemisse neque scire, ubi esset, Tyrrhum petito silentio in illa contionis frequentia professum indicium, si sibi Laviniaeque pueroque ex ea nato fides incolumitatis daretur; tumque eum accepta fide Laviniam in urbem cum filio reduxisse.

17. [1] Post haec Ascanius completis in Lavinio triginta annis recordatus novae urbis condendae tempus advenisse ex numero porculorum, quos pepererat sus alba, circumspectis diligenter finitimis regionibus, speculatus montem editum, qui nunc ab ea urbe, quae in eo condita est, Albanus nuncupatur, civitatem communit eamque ex forma, quod ita in longum porrecta est, Longam, ex colore suis Albam cognominavit. [2] Cumque illuc simulacra deorum penatium transtulisset, postridie apud Lavinium apparuerunt, rursusque relata Albam appositisque custodibus nescio quantis se Lavinium in pristinam sedem identidem receperunt. [3] Itadue tertio nemo ausus est amovere ea, ut scriptam est in annalium pontificum quarto libro, Cincii et Caesaris secundo, Tuberonis primo. [4] At Ascanius postquam excessisset e vita, inter Iulum filium eius et Silvium Postumum, qui ex Lavinia genitus erat, de obtinendo imperio orta contentio est, cum dubitaretur, an Aeneae filius an nepos potior esset. Permissa disceptatione eius rei ab universia rex Silvius declaratus est. [5] Eiusdem posteri omnes cognomento Silvii usque ad conditam Romam Albae regnaverunt, ut est scriptum annalium pontificum libro quarto. [6] Igitur regnante Latino Silvio coloniae deductae sunt Praeneste, Tibur, Gabii, Tusculum, Cora, Pometia, Labici, Crustumium, Cameria, Bovillae ceteraque oppida circumquaque.

18. [1] Post eum regnavit Tiberius Silvius, Silvii filius. Qui cum adversus finitimos bellum inferentes copias eduxisset, inter proeliantes depulsus in Albulam flumen deperiit mutandique nominis exstitit causa, ut scribunt Lucius Cincius libro primo, Lutatius libro tertio. [2] Post eum regnavit Aremulus Silvius, qui tantae superbiae non adversum homines modo, sed etiam deos fuisse traditur, ut praedicaret superiorem se esse ipso Iove ac tonante caelo militibus imperaret, ut telis clipeos quaterent, dictitaretque clariorem sonum se facere. [3] Qui tamen praesenti affectus est poena: nam fulmine ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est, ut scriptum est annalium libro quarto et epitomarum Pisonis secundo. [4] Aufidius sane in epitomis et Domitius libro primo non fulmine ictum, sed terrae motu prolapsam simul cum eo regiam in Albanum lacum tradunt. [5] Post illum regnavit Aventinus Silvius, isque finitimis bellum inferentibus in dimicando circumventus ab hostibus prostratus est ac sepultus circa radices montis, cui ex se nomen dedit, ut scribit Lucius Caesar libro secundo.

19. [1] Post eum Silvius Procas, rex Albanorum, duos filios Numitorem et Amulium aequis partibus heredes instituit. [2] Tum Amulius in una parte regnum tantummodo, in altera totius patrimonii summam atque omnem paternorum bonorum substantiam posuit fratrique Numitori, qui maior natu erat, optionem dedit, ut ex his, utrum mallet, eligeret. [3] Numitor <cum> privatum otium cum facultatibus regno praetulisset, Amulius regnum obtinuit. [4] Quod ut firmissime possideret, Numitoris fratris sui filium in venando interimendum curavit. Tum etiam Rheam Silviam, eius sororem, sacerdotem Vestae fieri iussit simulato somnio, quo admonitus ab eadem dea esset, ut id fieret, cum re vera ita faciendum sibi existimaret, periculosum ducens, ne quia ex ea nasceretur, qui avitas persequeretur iniurias, ut scribit Valerius Antias libro primo. [5] At vero Marcus Octavius et Licinius Macer tradunt Amulium patruum Rheae sacerdotis amore eius captum nubilo caelo obscuroque aere, cum primum illucescere coepisset, in usum sacrorum aquam petenti insidiatum in luco Martis compressisse eam; tum exactis mensibus geminos editos. [6] Quod cum comperisset, celandi facti gratia per scelus concepti necari iussit sacerdotem, partum sibi exhiberi. [7] Tumque Numitorem spe futurorum, quod hi, si adolevissent, iniuriarum suarum quandoque ultores futuri essent, alios pro eis subdidisse illosque suos veros nepotes Faustulo pastorum magistro dedisse nutriendos.

20. [1] At vero Fabius Pictor libro primo et Vennonius solito institutoque egressam virginem in usum sacrorum aquam petitum ex eo fonte, qui erat in luco Martis, subito imbribus tonitrubusque, quae cum illa erant, disiectis a Marte compressam conturbatamque, mox recreatam consolatione dei nomen suum indicantis affirmanfisque ex ea natos dignos patre evasuros. [2] Primum igitur Amulius rex, ut comperit Rheam Silviam sacerdotem peperisse geminos, protinus imperavit deportari ad aquam profluentem atque eo abici. [3] Tum illi, quibus id imperatum erat, impositos alveo pueros circa radices montis Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnaverat, abiecerunt eiusque regionis subulcus Faustulus speculatus exponentes, ut vidit relabente flumine alveum, in quo pueri erant, obhaesisse ad arborem fici puerorumque vagitu lupam excitam, quae repente exierat, primo lambitu eos detersisse, dein levandorum uberum gratia mammas praebuisse, descendit ac sustulit nutriendosque Accae Larentiae, uxori suae, dedit, ut scribunt Ennius libro primo et Caesar libro secundo. [4] Addunt quidam Faustulo inspectante picum quoque advolasse et ore pleno cibum pueris ingessisse; inde videlicet lupum picumque Martiae tutelae esse. Arborem quoque illam Ruminalem dictam, circa quam pueri abiecti erant, quod eius sub umbra pecus acquiescens meridie ruminare sit solitum.

21. [1] At vero Valerius tradit pueros ex Rhea Silvia natos Amulium regem Faustulo servo necandos dedisse, sed eum a Numitore exoratum, ne pueri necarentur, Accae Larentiae amicae suae nutriendos dedisse, quam mulierem, eo quod pretio corpus sit vulgare solita, lupam dictam. [2] Notum quippe ita appellari mulieres quaestum corpore facientes, unde et eiusmodi loci, in quibus hae consistant, lupanaria dicta. [3] Cum vero pueri liberalis disciplinae capaces facti essent, Gabiis Graecarum Latinarumque litterarum ediscendarum gratia commoratos, Numitore avo clam omnia submimstrante. [4] Itaque ut primum adolevissent, Romulum indicio educatoris Faustuli comperto, qui sibi avus, quae mater fuisset quidve de ea factum esset, cum armatis pastoribus Albam protinus perrexisse interfectoque Amulio Numitorem avum in regnum restitutum. Romulum autem a virium magnitudine appellatum; nam Graeca lingua rwmhn virtutem dici certum est. Alterum vero Remum dictum videlicet a tarditate, quippe talis naturae homines ab antiquis remores dici.

22. [1] Igitur actis, quae supra diximus, et re divina facta eo in loco, qui nunc Lupercal dicitur, ludibundi discurrerunt pellibus hostiarum occursantes quosque sibimet verberantes; utque sollemne sacrificium sibi posterisque id esset, sanxerunt separatimque suos appellaverunt, Remus Fabios, Romulus Quintilios; quorum utrumque nomen etiamnunc in sacris manet. [2] At vero libro secundo Pontificalium proditur missos ab Amulio, qui Remum pecorum pastorem attraherent, cum non auderent ei vim afferre, opportunum tempus sibi ad insidiandum nactos, quod tum Romulus aberat, genus lusus simulasse, quinam eorum manibus post terga ligatis lapidem, quo lana pensitari solebat, mordicus sublatum quam longissime perferret. [3] Tum Remum fiducia virium in Aventinum usque se perlaturum spopondisse; dein postquam vinciri se passus est, Albam abstractum. Quod postquam Romulus comperisset, coacta pastorum manu eaque in centenos hommes distributa perticas manipulis foeni varie formatis in summo iunctas dedisse, quo facilius eo signe suum quisque ducem sequeretur. Unde institutum ut postea milites, qui eiusdem signi essent, manipulares dicerentur. [4] Itaque ab eo oppresso Amulio fratrem viculis liberatum, avum regno restitutum.

23. [1] Cum igitur inter se Romulus et Remus de condenda urbe tractarent, in qua ipsi pariter regnarent, Romulusque locum, qui sibi idoneus videretur, in monte Palatino designaret Romamque appellari vellet contraque item Remus in alio colle, qui aberat a Palatio milibus quinque, eundemque locum ex suo nomine Remuriam appellaret neque ea inter eos finiretur contentio, avo Numitore arbitre ascito placuit disceptatores eius coiitroversiae immortales deos sumere, ita ut, utri eorum priori secunda auspicia obvenissent, urbem conderet eamque ex suo nomine nuncuparet atque in ea regni summam teneret. [2] Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Aventino, sex vulturios pariter volantes a sinistra Remo prius visos, tumque ab eo missos, qui Romulo nuntiarent sibi iam data auspicia, quibus condere urbem iuberetur, itaque maturaret ad se venire. [3] Cumque ad eum Romulus venisset quaesissetque, quaenam illa auspicia fuissent, dixissetque ille sibi auspicanti sex vulturios simul apparuisse: At ego, inquit Romulua, iam tibi duodecim demonstrabo; ac repente duodecim vultures apparuisse subsecuto caeli fulgore pariter tonitruque. [4] Tum Romulus: Quid, inquit, Reme, affirmas priora, cum praesentia intuearis? Remus postquam intellexit sese regno fraudatum: Multa, inquit, in hac urbe temere sperata atque praesumpta felicisaime proventura sunt. [5] At vero Licinius Macer libro primo docet contentionis illius perniciosum exitiam fuisse; namque ibidem obsistentes Remum et Faustulum interfectos. [6] Contra Egnatius libro primo in ea contentione non modo Remum non esse occisum sed etiam ulterius a Romulo vixisse tradit.

FORUM ROMANUM