a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Incerti Auctoris
Epitome de Caesaribus
From the edition of Franz Pichlmayr (Teubner 1911)
Entered by Igor Makhankov (2000)


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48


1. [1] Anno urbis conditae septingentesimo vicesimo secundo, ab exactis vero regibus quadringentesimo octogesimoque, mos Romae repetitus uni prorsus parendi, pro rege imperatori vel sanctiori nomine Augusto appellato. [2] Octavianus igitur, patre Octavio senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, adoptione vero Gai Caesaris maioris avunculi Gaius Caesar dictus, deinde ob victoriam Augustus cognommatus est. [3] Iste in imperio positus tribuniciam potestatem per se exercuit. [3] Regionem Aegypti inundatione Nili accessu difficilem inviamque paludibus in provinciae formam redegit. [5] Quam ut annonae urbis copiosam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas labore militum patefecit. [6] Huius tempore ex Aegypto urbi annua ducenties centena milia frumenti inferebantur. [7] Iste Cantabros et Aquitanos, Rhaetos, Vindelicos, Dalmatas provinciarum numero populo Romano coniunxit. Suevos Cattosque delevit, Sigambros in Galliam transtulit. Pannonios stipendiarios adiecit. Getarum populos Basternasque lacessitos bellis ad concordiam compulit. [8] Huic Persae obsides obtulerunt creandique reges arbitrium permiserunt. [9] Ad hunc Indi, Scythae, Garamantes, Aethiopes legatos cum donis miserunt. [10] Adeo denique turbas bella simultates execratus est, ut nisi iustis de causis numquam genti cuiquam bellum indixerit. Iactantisque esse ingenii et levissimi dicebat ardore triumphandi et ob lauream coronam, id eat folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare; [11neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere: satis celeriter fieri, quicquid commode gereretur, [12] armaque, nisi maioris emolumenti spe, nequaquam movenda esse, ne compendio tenui, iactura gravi, petita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. [13] Huius tempore trans Rhenum vastatus est Romanus exercitus atque tribuni et propraetor. Quod in tantum accidisse perdoluit, ut cerebri valide incursu parietem pulsaret, veste capilloque ac reliquis lugentium indiciis deformis. [14] Avunculi quoque inventum vehementer arguebat, qui milites commilitones novo blandoque more appellans, dum affectat carior fieri, auctoritatem principis emolliverat. [15] Denique erga cives clementissime versatus est. [16] In amicos fidus extitit. Quorum praecipui erant ob taciturnitatem Maecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa. Diligebat praeterea Virgilium. Rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus. [17] Liberalibus studiis, praesertim eloquentiae, in tantum incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies, quin legeret scriberet declamaret. [18] Leges alias novas alias correctas protulit suo nomine. Auxit ornavitque Romam aedificiis multis, isto glorians dicto: [19] "Urbem latericiam repperi, relinquo marmoream." [20] Fuit mitis gratus civilis animi et lepidi, corpore toto pulcher, sed oculis magis. Quorum acies clarissimorum siderum modo vibrans libenter accipiebat cedi ab intendentibus tamquam solis radiis aspectu suo. A cuius facie dum quidam miles oculos averteret et interrogaretur ab eo, cur ita faceret, respondit: "Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum".

[21] Nec tamen vir tantus vitiis caruit. Fuit enim panlulum impatiens, leniter iracundus, occulte invidus, palam factiosus; porro autem dominandi supra quam aestimari potest, cupidissimus, studiosus aleae lusor. [22] Cumque esset cibi ac vini multum, aliquatenus vero somni abstinens, serviebat tamen libidini usque ad probrum vulgaria famae. Nam inter duodecim catamitos totidemque puellas accubare solitus erat. [23] Abiecta quoque uxore Scribonia amore alienae coniugis possessus Liviam quasi marito concedente sibi coniunxit. Cuius Liviae iam erant filii Tiberius et Drusus. [24] Cumque esset luxuriae serviens, erat tamen eiusdem vitii severissimus ultor, more hominum, qui in ulciscendis vitiis, quibus ipsi vehementer indulgent, acres sunt. Nam poetam Ovidium, qui et Naso, pro eo, quod tres libellos amatoriae artis conscripsit, exilio damnavit. [25] Quodque est laeti animi vel amoeni, oblectabatur omni genere spectaculorum, praecipue ferarum incognito specie et infinite numero.

[26] Annos septem et septuaginta ingressus Nolae morbo interiit. [27] Quamquam alii scribant dolo Liviae exstinctum metuentis, ne, quia privignae filium Agrippam, quem odio novercali in insulam relegaverat, reduci compererat, eo summam rerum adepto poenas daret. [28] Igitur mortuum seu necatum multis novisque honoribus senatus censuit decorandum. Nam praeter id, quod antea Patrem patriae dixerat, templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecravit, cunctis vulgo iactantibus: "Utinam aut non nasceretur aut non moreretur!" [29] Alterum pessimi incepti, exitus praeclari alterum. Nam et in adipiscendo principatu oppressor libertatis est habitus et in gerendo cives sic amavit, ut tridui frumento in horreis quondam viso statuisset veneno mori, si e provinciis classes interea non venirent. [30] Quibus advectis felicitati eius salus patriae est attributa. Imperavit annos quinquaginta et sex, duodecim cum Antonio, quadraginta vero et quattuor solus. [31] Qui certe nunquam aut reipublicae ad se potentiam traxisset aut tamdiu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset.

2. [1] Claudius Tiberius, Liviae filius, Caesaris Octaviani privignua, imperavit annos viginti tres. [2] Iste, quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob vinolentiam nominatus est. [3] Satis prudens in annis satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non immerito reipublicae dominatus ei committeretur. [4] Inerat ei scientia litterarum multa. Eloquio clarior, sed ingenio pessimo truci avaro insidioso, simulans ea se velle quae nollet; his quasi infensus, quibus consultum cupiebat, his vero, quos oderat, quasi benivolus apparens. [5] Repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis. [6] Denique delatum a patribus principatum (quod quidem astu fecerat) ficte abnuere, quid singuli dicerent vel sentirent, atrociter explorans: quae res bonos quosque pessumdedit. [7] Aestimantes enim ex animo eum longa oratione imperialis molestiae magnitudinem declinare, cum sententias ad eius voluntatem promunt, incidere exitia postrema. [8] Iste Cappadocas in provinciam remoto Archelao rege eorum redegit. Gaetulorum latrocinia repressit. Marobodum, Suevorum regem, callide circumvenit. [9] Cum immani furore insontes noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis militiae artibus Armenia per Parthos, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus direptae snnt. [10] Ipse post octogesimum octavum annum et mensem quartum insidiis Caligulae exstinctus est.

3. [1] Caligula imperavit annos quattuor. [2] Iste filius fuit Germanici, et quia natus in exercitu fuerat, cognomentum calciamenti militaris (id est caligula) sortitus est. [3] Ante principatum omnibus carus acceptusque fuit, in principatu vero talis, ut non inmerito vulgaretur atrociorem illo dominum non fuisse. [4] Denique tres sorores suas stupro maculavit. [5] Incedebat habitu deorum suorum; Iovem ob incestum, e choro autem Bacchanali Liberum se asserebat. [6] De quo nescio an decuerit memoriae prodi, nisi forte quia iuvat de principibus nosse omnia, ut improbi saltem famae metu talia declinent. [7] In palatio matronas nobiles publicae libidini subiecit. [8] Primus diademate imposito dominum se iussit appellari. [9] In spatio trium milium, quod in sinu Puteolano inter moles iacet, duplici ordine naves contexens, arenae aggestu ad terrae speciem viam solidatam, phalerato equo insignisque aenea corona, quasi triumphans indutus aureo paludamento, curru biiugo decucurrit. [10] Dehinc a militibus confossus interiit.

4. [1] Claudius Titus, Drusi, Tiberii fratris, filius, Caligulae patruus, imperavit annos quattuordecim. [2] Iste, cum senatus censuisset gentem Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus a militibus, quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus, imperator effectus est. [3] Hic ventri vino libidini foede oboediens, vecors et prope hebes, ignavus ac pavidus libertorum et coniugis imperiis subiectus fuit. [4] Huius tempore Scribonianus Camillus intra Dalmatias imperator creatus continuo occiditur. Mauri provinciis accessere; caesa Musulamiorum manus est. Aqua Claudia Romae introducta. [5] Huius uxor Messalina primo passim quasi iure adulteriis utebatur: ex quo facto plures metu abstinentes exstincti sunt. Dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum modo secum proposuerat coactique mares, ut adessent. Quod si quis talia horruerat, afficto crimine in ipsum omnemque familiam saeviebatur, ut magis videretur sub imperatore viro quam imperatori nupta esse. [6] Ita liberti eius poteatatem summam adepti stupris exilio caede proscriptionibus omnia foedabant. [7] Ex quibus Felicem legionibus Iudaeae praefecit. Possidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium fortissimos arma insignia tamquam participi victoriae dono dedit. [8] Polybium inter consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus ab epistulis, dominum se gerens ipsius domini, Pallasque praetoriis ornamentis sublimatus; adeo divites, ut causante eo inopiam fisci lepidissime famoso elogio vulgatum sit abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. [9] Huius temporibus visus est apud Aegyptum Phoenix, quam volucrem ferunt anno quingentesimo ex Arabis memoratos locos advolare; atque in Aegaeo mari repente insula emereit. [10] Hic Agrippinam, Germanici fratris sui filiam, uxorem duxit; quae filio imperium procurans primo privignos insidiis multiformibus, dehinc ipsum coniugem veneno interemit. [11] Vixit annos sexaginta quattuor; cuius funus, ut quondam in Tarquinio Prisco, diu occultatum. [12] Dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant, Nero privignus eius imperii iura suscepit.

5. [1] Domitius Nero, patre Domitio Ahenobarbo genitus, matre Agrippina, imperavit annos tredecim. [2] Iste quinquennio tolerabilis visus. Unde quidam prodidere Traianum solitum dicere procul distare cunctos principes Neronis quinquennio. [3] Hic in urbe amphitheatrum et lavacra construxit. [4] Pontum in ius provinciae Polemonis reguli permissu redegit, a quo Polemoniacus Pontus appellatur, itemque Cottias Alpes Cottio rege mortuo. [5] Eo namque dedecore reliquum vitae egit, ut pudeat memorare huiuscemodi quemquam. Eo progressus est, ut neque suae neque aliorum pudicitiae parcens, ad extremum amictus nubentium virginum specie palam convocato senatu, dote dicta, cunctis festa more frequentantibus nuberet. Pelle tectus ferae utrique sexui genitalia vultu contrectabat. Matrem etiam stupro contaminavit, quam postmodum interemit. Octaviam et Sabinam cognomento Poppaeam in matrimonium duxit viris earum trucidatis. [6] Tunc Galba, Hispaniae proconsnl, et Gaius Iulius imperium corripuere. [7] Ubi adventare Nero Galbam didicit senatusque sententia constitutum, ut more maiorum collo in furcam coniecto virgis ad necem caederetur, desertus undique noctia medio egressus urbe sequentibus Phaone Epaphrodito Neophytoque et spadone Sporo, quem quondam exsectum formare in mulierem temptaverat, semet ictu gladii transegit adinvante trepidantem manum impuro, de quo diximus, eunucho, cum sane prius nullo reperto, a quo feriretur, exclamaret: "Itane nec amicum habeo nec inimicum? dedecorose vixi, turpius peream". [8] Periit anno aetatis tricesimo secundo. Hunc Persae in tantum dilexerant, ut legatos mitterent orantes copiam construendi monumenti. [9] Ceterum adeo cunctae provinciae omniaque Roma interitu eius exultavit, ut plebs induta pilleis manumissionum tamquam saevo exempta domino triumpharet.

6. [1] Galba, nobili Sulpiciorum gente progenitus, imperavit menses septem diesque totidem. [2] Iste in adulescentes infamis, ad vescendum intemperans fuit, trium amicorum consilio, id est Vinii Cornelii Icelii cuncta disponens, adeo ut intra Palatinas aedes pariter habitarent et vulgo paedagogi dicerentur. [3] Hic ante sumptam dominationem multas provincias egregie administravit, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra vulgaretur statim: "Disce militare, miles; Galba est, non Gaetulicus". [4] Cum septuagesimum tertium aetatis annum ageret, dum factione Othonis accensas legiones lorica tectus lenire contenderet, ad lacum Curtium caesus est.

6. [1] Salvius Otho, splendidis ortus maioribus ex oppido Ferentano, imperavit menses tres, vita omni turpis, maxime adulescentia. [2] Hic a Vitellio primum apud Placentiam, dehine apud Betriacum victus semet gladio transfixit anno aetatis tricesimo septimo, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique corpore eius viso suis manibus interierint.

7. [1] Vitellius, ortus familia nobili, patre Lucio Vitellio ter consule, imperavit menses octo. [2] Iste tumens crudelis avarusque cum profusione fuit. [3] Huius tempore Vespasianus in Oriente principatum arripuit; a cuius militibus certamine sub muris urbis habito superatas e palatio, quo se abdiderat Vitellius, vinctis a tergo manibus productus circumducitur ad spectaculum vulgi. [4] Ac ne homo impudens in extremis saltem malorum, quae gesserat, rubore faciem demitteret, subiecto in mentum gladio seminudus multis coeno fimoque et celeris turpioribus dictu purgamentis vultum eius incessentibus per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum, Vespasiani fratrem, necari permiserat. [5] Numerosis ictibus confossus interiit. Vixit annos quinquaginta septem. [6] Hi omnes, quos paucis attigi, praecipue Caesarum gens, adeo litteris cuiti atque eloquentia fuere, ut, ni cunctis vitiis absque Augusto nimii forent, profecto texissent modica flagitia.

8. [1] Vespasianus imperavit annos decem. [2] Huius inter cetera bona illud singulare fuit inimicitias oblivisci, adeo, ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam splendidissimo coniungeret viro. [3] Ferebat patienter amicorum motus, contumeliis eorum, ut erat facetissimus, iocularibus respondena. Namque Licinium Mucianum, quo adiutore ad imperium pervenerat, fiducia meritorum insolentem lepide flectebat adhibito aliquo utrique familiari, id unum dicens: "Nosti me virum esse". [4] Sed quid mirum in amicis, cum etiam causidicorum obliqua dicta et philosophorum contumaciam contemneret? [5] Iste exsanguem diu fessumque terrarum orbem brevi refecit. Namque primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant, flectere potius maluit quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. [6] Praeterea legibus aequissimis monendoque, quodque vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat. [7] Infirmus tamen, uti quidam prave putant, adversus pecuniam, cum satis constet aerarii inopia et clade urbium novas eum neque postea habitas vectigalium pensiones exquisivisse. [8] Hic Romam deformem incendiis veteribus ac ruinis permissa, si domini deessent, volentibus aedificandi copia, Capitolium, aedem Pacis, Claudii monumenta reparavit multaque nova instituit. [9] Per omnes terras, qua ius Romanum est; renovatae urbes cultu egregio; viae operibus maximis munitae sunt. [10] Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui, quae vulgariter Pertunsa petra vocitatur. [11] Mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime repperisset, extinctis saevitia tyrannorum plerisque. [12] Rex Parthorum Vologeses metu solo in pacem coactus est. [13] Syria, cui Palaestina nomen est, Ciliciaque ac Trachia et Commagene, quam hodie Augustophratensem nominamus, provinciis accessere. Iudaei quoque additi sunt. [14] Hic monentibus amicis, ut caveret a Mettio Pomposiano, de quo sermo percrebuerat regnaturum fore, consulem fecit, alludens tali cavillo: "Quandoque memor erit tanti beneficii". [15] Institutum vero uniforme omni imperio tenuit. Vigilare de nocte, publicisque actibus absolutis caros admittere, dum salutatur, calciamenta sumens et regium vestitum. Post autem negotiis, quaecunque advenissent, auditis exerceri vectatione, deinde requiescere; postremo, ubi lavisset, remissiore animo convivium curabat. [16] Plura dicere studium coegit imperatoris boni, quem ab Augusti morte post annos sex et quinquaginta Romana respublica exsanguis saevitia tyrannorum quasi fato quodam, ne penitus rueret, assecuta est. [17] Itaque annum agens vitae absque uno septuagesimum seriis ioca, quibus delectabatur, admiscens interiit. [18] Quippe primo cum crinitum sidus apparuisset: "Istud", inquit, "ad regem Persarum pertinet", cui capillus effusior. Deinde ventris eluvie fessus et assurgens: "Stantem", ait, "imperatorem excedere terris decet".

9. [1] Titus, vocabulo patris etiam Vespasianus dictus, matre liberta Domitilla nomine genitus, imperavit annos duos et menses duos diesque viginti. [2] Iste a puero praeclaris studiis probitatis militiae litterarum instantissime deditus, quo contenderit, animi et corporis muneribus ostendit. [3] Hic ubi patriae curam suscepit, incredibile est, quantum, quem imitabatur, anteierit, praecipue clementia liberalitate honorificentia ac pecuniae contemptu; quae eo amplius grata fuere, quod ex nonnullis a privato adhuc patratis asperior luxuriaeque et avaritiae amans credebatur fore. [4] Namque praefecturam praetorianam patre imperante adeptus suspectum quemque et oppositum sibi immissis, qui per theatra et castris invidiosa iactantes ad poenam poscerent, quasi criminis convictos oppressit. In quis Caecinam consularem adhibitum coenae, vixdum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae Berenicis uxoris suae iugulari iussit. [5] Iurgia autem sub patre venumdata rapinarum cupidum*: unde Neronem cuncti opinantes vocantesque summam rerum nactum graviter acceperant. [6] Sed haec in melius conversa adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. [7] Denique ut subiit pondus regium, Berenicen nuptias suas sperantem regredi domum et enervatorum greges abire praecepit. [8] Quo facto quasi signum protulit mutatae intemperantiae. Dehinc cum donata concessave a prioribus principibus firmare insequentes solerent, simul imperium cepit, talia possidentibus edicto sponte cavit. [9] Quadam etiam die recordans vesperi nihil se cuiquam praestitisse venerando caelestique dicto: "Amici", ait, "perdidimus diem"; quod erat magnificae liberalitatis. [10] Clementiam vero usque eo perdulit, ut amplissimi ordinis duo cum adversus eum coniuravissent neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuerit primo, post deductos in spectaculum se utrimque assidere iusserit petitoque ex industria mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio quasi ad explorandam aciem uni atque alteri commiserit; quibus perculsis et constantiam mirantibus diceret: "Videtisne potestates fato dari frustraque temptari facinus potiundi spe vel amittendi metu?" [11] Fratrem quoque Domitianum parantem insidias militumque animos sollicitantem flens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei et iam haberet, cum sit particeps potestatis. [12] Huius tempore mons Vesubius in Campania ardere coepit, incendiumque Romae sine nocturna requie per triduum fuit. [13] Lues quoque, quanta vix umquam antea, fuit. [14] Quibus tamen malis nullo vexato pecunia propria subvenit, cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per semetipsum reficiens, nunc consolans suorum mortibus afflictos. [15] Vixit annos quadraginta unum, et in eodem, quo pater, apud Sabinos agro febri interiit. [16] Huius mors credi vix potest, quantum luctus urbi provinciisque intulerit, adeo ut eum delicias publicas, sicut diximus, appellantes quasi perpetuo custode orbatum terrarum orbem deflerent.

11. [1] Domitianus, Vespasiani et Domitillae libertae filius, germanus Titi, imperavit annos quindecim. [2] Iste primo clementiam simulans neque adeo iners domi belloque tolerantior videbatur; idcircoque Cattos Germanosque devicit. [3] Ius aequissime dixit. Romae multa aedificia vel coepta vel a fundamentia construxit. [4] Bibliothecas incendio consumptas petitis undique, praesertim Alexandria, exemplis reparavit. [5] Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri procul positi spicula transvolarent. [6] Dehinc atrox caedibus bonorum supplicia agere coepit ac more C. Caligulae dominum sese deumque dici coegit; segnisque ridicule remotis omnibus muscarum agmina persequebatur. [7] Furens libidine, cuius foedum exercitium Graecorum lingua klinopalhn vocabat. [8] Hinc percontanti cuidam, quisquamne in palatio esset, responsum: Ne musca quidem. [9] His eius saevitiis ac maxime iniuria verborum, qua scortum vocari dolebat, accensus Antonius, curans Germaniam superiorem, imperium corripuit. [10] Quo per Norbanum Lappium acie strato Domitianus longe tetrior in omne hominum genus, etiam in suos, ferarum more grassabatur. [11] Igitur metu crudelitatis et conscientiae suae coniuravere plerique impulsoribus Parthenio procurante cubiculum et Stephano et tum ob fraudem interceptae pecuniae supplicium suspectante Clodiano, ascita etiam in consilium tyranni uxore Domitia ob amorem Paridis histrionis a principe cruciatus formidante. [12] Domitianum multis vulneribus confodiunt post annum quintum et quadragesimum vitae. [13] At senatus gladiatoris more funus efferri radendumque nomen decrevit. [14] Huius tempore saeculares ludi celebrati sunt.

[15] Hactenus Romae seu per Italiam orti imperium rexere, hinc advenae. Unde compertum est urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva prudentius aut moderatius? quid Traiano divinius? quid praestantius Hadriano?

12. [1] Cocceius Nerva, oppido Narniensi genitus, imperavit menses sedecim dies decem. [2] Iste cum imperium suscepisset, mox rumore orto vivere atque affore Domitianum perinde trepidavit, ut colore mutato verbis amissis vix consisteret. Sed a Parthenio confirmatus recepta fiducia ad sollemne delenimentum conversus est. [3] Qui cum in curiam a senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus, vir acer eique amicissimus, condicionem imperantium prudenter exprimena, amplexus eum, gratulari se ait senatui et populo provinciisque, ipsi autem nequaquam, cui satius fuerat malos semper principes eludere quam tanti oneris vim sustinentem haud molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quicquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. [4] Iste quicquid antea poenae nomine tributis accesserat, indulsit; afflictas civitates relevavit; puellas puerosque natos parentibus egestosis sumptu publico per Italiae oppida ali iussit. [5] Hic ne accessu malivolorum terreretur, Iunii Maurici, constantis viri, dicto ita admonetur: Qui convivio familiari adhibitus cum Veientonem consulari honore functum quidem apud Domitianum, tamen multos occultis criminationibus persecutum adesse vidisset, inter colloquia mentione Catulli facta, calumniatoris praecipui, dicente Nerva: "Quid nunc faceret, si Domitiano supervixisset?" "Nobiscum", inquit Mauricus, "cenaret". Hic iurgiorum disceptator et scientissimus et frequens fuit. [6] Calpurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertemptantem, detectum confessumque Tarentum cum uxore removit patribus lenitatem eius increpantibus. Cumque interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, tantum est consternatus, ut neque vomitum neque impetum ventris valuerit differre, [7] et tamen vehementer obstitit dictitans aequius esse mori quam auctoritatem imperii foedare proditis potentiae sumendae auctoribus. [8] Sed milites neglecto principe requisitos Petronium uno ictu, Parthenium vero demptis prius genitalibus et in os coniectis ingulavere †redempto magnis sumptibus Casperio; qui scelere tam truci insolentior Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quia pessimos nefandosque omnium mortalium peremissent. [9] Hic Traianum in liberi locum inque partem imperii cooptavit; cum quo tribus vixit mensibus. [10] Qui dum suggerente ira voce quam maxima contra quendam Regulum nomine inclamaret, sudore correptus est. [11] Quo refrigescente horror corporis nimius initia febri praebuit, nec multo post vitam finivit anno aetatis sexagesimo tertio. [12] Cuius corpus a senatu, ut quondam Augusti, honore delatum in sepulcro Augusti sepultum est. Eo die, quo interiit, solis defectio facta est.

13. [1] Ulpius Traianus, ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus, Traianus a Traio paterni generis auctore vel de nomine Traiani patris sic appellatus, imperavit annis viginti. [2] Iste talem se reipublicae praebuit, qualem vix aegreque exprimere valuerint summorum scriptorum miranda ingenia. [3] Hic imperium apud Agrippinam, nobilem Galliae coloniam, suscepit, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. [4] Cumque duo sint, quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus erat in eo maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. [5] Liberalis in amicos et, tamquam vitae condicione par, societatibus perfrui. [6] Hic ob honorem Surae, cuius studio imperium arripuerat, lavacra condidit. [7] De quo supervacaneum videtur cuncta velle nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum dixiase. [8] Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cuiusque ac bellicosi; magis simpliciora ingenia aut eruditissimos, quamvis ipse parcae esset scientiae moderateque eloquens, diligebat. [9] Iustitiae vero ac iuris humani divinique tam repertor novi quam inveterati custos. [10] Quae omnia eo maiora visebantur, quo per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato statu Romano in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo, ut adveniens imperium eius pleraque mirifica denuntiaverint. In quis praecipuum cornicem e fastigio Capitolii Atticis sermonibus effatam esse: kalwj estai. [11] Huius exusti corporis cineres relati Romam humatique Traiani foro sub eius columna, et imago superposita, sicut triumphantes solent, in urbem invecta, senatu praeeunte et exercitu. [12] Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit magna clade aedium proximarum; et terrae motus gravis per provincias multas atroxque pestilentia famesque et incendia facta sunt. [13] Quibus omnibus Traianus per exquisita remedia plurimum opitulatus est, statuens, ne domorum altitudo sexaginta superaret pedes ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contingerent, exitiosos. [14] Unde merito pater patriae dictus est. Vixit annos sexaginta quattuor.

14. [1] Aelius Adrianus, stirpis Italae, Aelio Adriano, Traiani principis consobrino, Adriae orto genitus, quod oppidum agri Piceni etiam mari Adriatico nomen dedit, imperavit annis viginti duobus. [2] Hic Graecis litteris impensius eruditus a plerisque Graeculus appellatus est. Atheniensium studia moresque hausit potitus non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi psallendi medendique scientia, musicus geometra pictor fictorque ex aere vel marmore proxime Polycletus et Euphranoras. Proinde omnino ad ista et facetus, ut elegantius umquam raro quicquam humanae res expertae videantur. [3] Memor supra quam cuiquam credibile est, locos negotia milites, absentes quoque, nominibus recensere. [4] Immensi laboris, quippe qui provincias omnes passibus circumierit agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeret ordinibus. [5] Namque ad specimen legionum militarium fabros perpendiculatores architectos genusque cunctum exstruendorum moenium seu decorandorum in cohortes centuriaverat. [6] Varius multiplex multiformis; ad vitia atque virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum triste lascivum et ad ostentationem sui insolens callide tegebat; continentiam facilitatem clementiam simulans contraque dissimulans ardorem gloriae, quo flagrabat. [7] Acer nimis ad lacessendum pariter et respondendum seriis ioco maledictis; referre carmen carmini, dictum dictui, prorsus ut meditatum crederes adversus omnia. [8] Huius uxor Sabina, dum prope servilibus iniuriis afficitur, ad mortem voluntariam compulsa. Quae palam iactabat se, quod immane ingenium probavisset, elaborasse, ne ex eo ad humani generis perniciem gravidaretur. [9] Hic morbo subcutaneo, quem diu placide pertulerat, victus, dolore ardens impatiensque plures e senatu exstinxit. [10] A regibus multis pace occultius muneribus impetrata, iactabat palam plus se otio adeptum quam armis ceteros. [11] Officia sane publica et palatina nec non militiae in eam formam statuit, quae paucis per Constantinum immutatis hodie perseverat. [12] Vixit annos sexaginta duos; dehinc miserabili exitu consumptus est, cruciatu membrorum fere omnium confectus, in tantum, ut crebro sese interficiendum ministrorum fidissimis precans offerret, ac ne in semetipsum saeviret, custodia carissimorum servaretur.

15. [1] Antoninus Fulvius seu Boionius dictus, postea etiam Pius cognominatus, imperavit annos viginti tres. [2] Iste ab Hadriano in filium adoptatus, cuius gener fuerat, tantae bonitatis in principatu fuit, ut haud dubie sine exemplo vixerit, [3] quamvis eum Numae contulerit aetas sua, cum orbem terrae nullo bello per annos viginti tres auctoritate sola rexerit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus nationibusque et populis, ut parentem seu patronum magis quam dominum imperatoremve reputarent, omnesque in morem caelestium propitium optantes de controversiis inter se iudicem poscerent. [4] Quin etiam Indi Bactri Hyrcani legatos misere iustitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus. [5] Priusquam salutandus prodiret, degustans panis aliquantulum, ne frigescente circum praecordia per ieiunium sanguine viribus exesis interciperetur eoque actui publicorum minime sufficeret, quae incredibili diligentia ad speciem optimi patrisfamilias exsequebatur. [6] Appetentia gloriae carens et ostentatione, adeo mansuetus, ut instantibus patribus ad eos, qui contra eum coniuraverant, persequendos compresserit quaestionem, praefatus necesse non esse sceleris in semetipsum cupidos pertinacius indagari, ne, si plures reperirentur, quantis odio esset, intellegeretur. [7] Igitur apud Lorios, villa propria, milibus passuum duodecim ab urbe febri paucorum dierum post tres atque viginti annos imperii consumptus est. [8] Ob cuius honorem templa sacerdotes atque infinita alia decreta sunt. [9] Usque eo autem mitis fuit, ut, cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a plebe Romana perstringeretur, maluerit ratione exposita placare quam ulcisci seditionem.

16. [1] Marcus Aurelius Antoninus imperavit annos decem et octo. [2] Iste virtutum omnium caelestisque ingenii exstitit aerumnisque publicis quasi defensor obiectus est. Etenim nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani. [3] Quippe ab armis quies nusquam erat, perque omnem Orientem Illyricum Italiam Galliamque bella fervebant; terrae motus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae, prorsus ut prope nihil, quo summis angoribus atteri mortales solent, dici seu cogitari queat, quod non illo imperante saevierit. [4] Credo divinitus attributum, ut, dum mundi lex seu natura †aliudve quid hominibus incognitum gignit, rectorum consiliis tamquam medicinae remediis leniantur. [5] Is propinquum suum Lucium Annium Verum ad imperii partem novo benivolentiae genere ascivit. Qui Verus, inter Altinum atque Concordiam iter faciens, ictu sanguinis, quem morbum Graeci apoplhxin vocant, undecimo imperii anno exstinctus est. [6] Carminum, maxime tragicorum, studiosus, ingenii asperi atque lascivi. [7] Post cuius obitum Marcus Antoninus rempublicam solus tenuit. A principio vitae tranquillissimus, adeo, ut ab infantia vultum nec ex gaudio nec ex maerore mutaverit. Philosophiae studens litterarumque Graecarum <peritissimus>. [8] Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse, et ministris similibus exhiberent. [9] Hic cum aerario exhausto largitiones, quas militibus impenderet, non haberet, neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus facta in foro Traiani sectione distraxit, vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuos menses venditio habita est multumque auri redactum. [10] Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt; molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. [11] Huius tempore Cassius tyrannidem arripiens exstinctus est. [12] Ipse vitae anno quinquagesimo nono apud Bendobonam morbo consumptus est. [13] De eius morte nuntio Romam pervecto confusa luctu publico urbe senatus in curiam veste tetra amictus lacrimans convenit. [14] Et quod de Romulo aegre creditum est, omnes pari consensu praesumpserunt Marcum caelo receptum esse. Ob cuius honorem templa columnae multaque alia decreta sunt.

17. [1] Aurelius Commodus, Antonini filius, Antoninus et ipse dictus, imperavit annos tredecim. [2] Hic qualis futurus esset, in ipso primordio ostendit. Nam cum in supremis moneretur a parente attritos iam barbaros ne permitteret vires recipere, responderat ab incolumi quamvis paulatim negotia perfici posse, a mortuo nihil. [3] Saevior omnibus libidine atque avaritia, crudelitate, nulli fidus, magisque in eos atrox, quos amplissimis honoribus donisque ingentibus extulerat. [4] In tantum depravatus, ut gladiatoriis armis saepissime in amphitheatro dimicaverit. [5] Huic Marcia, generis libertini, forma tamen meretriciisque artibus pollens, cum animum eius penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit. [6] Ad extremum ab immisso validissimo palaestrita compressis faucibus exapiravit anno vitae tricesimo secundoque.

18. [1] Helvius Pertinax imperavit dies octoginta quinque. Iste coactus imperium repugnansque suscipiens tale cognomentum sortitus est. [2] Origine ortus sordida, praefecturam urbi agens imperator effectus scelere Iuliani multis vulneribus obtruncatur annos natus septem atque sexaginta. Huius caput tota urbe circumvectum est. [3] Hoc exitu obiit vir ad humanae conversationis exemplum per laboris genera universa ad summos provectus, usque eo, ut fortunae vocaretur pila. [4] Nam libertino genitus patre apud Ligures in agro squalido Lollii Gentiani, cuius in praefectura quoque clientem se esse libentissime fatebatur, fuit doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur. Blandus magis quam beneficus, unde eum Graeco nomine crhstologon appellavere. [6] Numquam iniuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem, communem se affatu, convivio, incessu praebebat. [6] Huic mortuo Divi nomen decretum est; ob cuius laudem ingeminatis ad vocis usque defectum plausibus acclamatum est: "Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus, patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum".

19. [1] Didius Iulianus, ortu Mediolanensis, imperavit mensibus septem. Vir nobilis iure peritissimus factiosus praeceps regni avidus. [2] Hoc tempore Niger Pescennius apud Antiochiam, in Pannoniae Sabaria Septimius Severus creantur Augusti. [3] Ab hoc Severo Iulianus in abditas palatii balneas ductus extenta damnatorum modo cervice decollatur caputque eius in rostris ponitur.

20. [1] Septimius Severus imperavit annos decem et octo. [2] Hic Pescennium interemit, hominem omnium turpitudinum. Sub eo etiam Albinus, qui in Gallia se Caesarem fecerat, apud Lugdunum occiditur. [3] Hic Severus filios suos successores reliquit, Bassianum et Getam. [4] Hic in Britannia vallum per triginta duo passuum milia a mari ad mare deduxit. [5] Fuit bellicosissimus omnium, qui ante eum fuerunt. Acer ingenio, ad omnia, quae intendisset, in finem perseverans. Benivolentia, quo inclinasset, mirabili ac perpetua. Ad quaerendum diligens, ad largiendum liberalis. [6] In amicos inimicosque pariter vehemens, quippe qui Lateranum Cilonem Anullinum Bassum ceterosque alios ditaret, aedibus quoque memoratu dignis, quarum praecipuas videmus Parthorum quae dicuntur ac Laterani. [7] Hic nulli in dominatu suo permisit honores venumdari. [8] Latinis litteris sufficienter instructus, Graecis sermonibus eruditus, Punica eloquentia promptior, quippe genitus apud Leptim provinciae Africae. [9] Is dum membrorum omnium, maxime pedum, dolorem pati nequiret, veneni vice, quod ei negabatur, cibum gravis ac plurimae carnis avidius invasit, quem cum conficere non posset, cruditate pressus exspiravit. [10] Vixit annos sexaginta quinque.

21. [1] Aurelius Antoninus Bassianus Caracalla, Severi filius, Lugduni genitus, imperavit solus annos sex. Hic Bassianus ex avi materni nomine dictus est. [2] At cum e Gallia vestem plurimam devexisset talaresque caracallas fecisset coegissetque plebem ad se salutandum indutam talibus introire, de nomine huiusce vestis Caracalla cognominatus est. [3] Hic fratrem suum Getam peremit; ob quam causam furore poenas dedit Dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur; a quo post furore convaluit. [4] Hic corpore Alexandri Macedonis conspecto Magnum atque Alexandrum se iussit appellari, assentantium fallaciis eo perductus, uti truci fronte et ad laevum humerum conversa cervice, quod in ore Alexandri notaverat, incedens fidem vultus simillimi persuaderet sibi. [5] Fuit impatientis libidinis, quippe qui novercam suam duxit uxorem. [6] Cum Carras iter faceret, apud Edessam secedens ad officia naturalia a milite, qui quasi ad custodiam sequebatur, interfectus est. [7] Vixit annos fere triginta. Corpus eius Romam relatum est.

22. [1] Macrinus cum Diadumeno filio ab exercitu imperatores creati imperaverunt menses quattuordecim et ab eodem exercitu obtruncantur pro eo, quod Macrinus militarem luxuriam stipendiaque profusiora comprimeret.

23. [1] Aurelius Antoninus Varius, idem Heliogabalus dictus, Caracallae ex Soemea consobrina occulte stuprata filius, imperavit biennio et mensibus octo. [2] Huius matris Soemeae avus Bassianus nomine fuerat Solis sacerdos; quem Phoenices, unde erat, Heliogabalum nominabant, a quo iste Heliogabalus dictus est. [3] Is cum Romam ingenti militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Cupiditatem stupri, quam assequi naturae defectu nondum poterat, in se convertens muliebri nomine Bassianam se pro Bassiano iusserat appellari. Vestalem virginem quasi matrimonio iungens suo abscisisque genitalibus Matri se Magnae sacravit. [4] Hic Marcellum, qui post Alexander dictus est, consobrinum suum Caesarem fecit. [5] Ipse tumultu militari interfectus est. [6] Huius corpus per urbis vias more canini cadaveris a militibus tractum est militari cavillo appellantium indomitae rabidaeque libidinis catulam. Novissime cum angustum foramen cloacae corpus minime reciperet, usque ad Tiberim deductum, adiecto pondere, ne unquam emergeret, in fluvium proiectum est. [7] Vixit annos sedecim, atque ex re, quae acciderat, Tiberinus Tractitiusque appellatus est.

24. [1] Severus Alexander imperavit annos tredecim. Hic bonus reipublicae, fuit aerumnosus <sibi>. [2] Sub hoc imperante Taurinus Augustus effectus ob timorem ipse se Euphrate fluvio abiecit. [3] Tunc etiam Maximinus regnum arripuit pluribus de exercitu corruptis. [4] Alexander vero cum deseri se ab stipatoribus vidisset, matrem sibi causam fuisse mortis exclamans accurrenti percussori obvoluto capite cervices valide compressas praebuit anno vitae vicesimo sexto. [5] Huius mater Mammaea eo filium coegerat, ut illa ipsa permodica, si mensae prandioque superessent, quamvis <semesa alteri> convivio reponerentur.

25. [1] Iulius Maximinus Thrax, ex militaribus, imperavit annos tres. [2] Is dum persequitur pecumosos, insontes pariter noxiosque, apud Aquileiam seditione militum discerptus est una cum filio, conclamantibus cunctis militari ioco ex pessimo genere nec catulum habendum.

26. [1] Huius imperio duo Gordiani, pater et filius, principatum arripientes, unus post unum interiere. [2] Pari etiam tenore Pupienus et Balbinus regnum invadentes perempti sunt.

27. [1] Gordianus, nepos Gordiani ex filia, ortus Romae clarissimo patre, imperavit annos sex. [2] Apud Ctesiphontem a Philippo praefecto praetorio accensis in seditionem militibus occiditur anno vitae undevicesimo. [3] Corpus eius prope fines Romani Persicique imperii positum nomen loco dedit Sepulcrum Gordiani.

28. [1] Marcus Iulius Philippus imperavit annos quinque. [2] Veronae ab exercitu interfectus est medio capite supra ordines dentium praeciso. [3] Filius autem eius Gaius Iulius Saturninus, quem potentiae sociaverat, Romae occiditur agens vitae annum duodecimum, adeo severi et tristis animi, ut iam tum a quinquennii aetate nullo prorsus cuiusquam commento ad ridendum solvi potuerit patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem, quamquam adhuc tener, vultu notaverit aversato. [4] Is Philippus humillimo ortus loco fuit, patre nobilissimo latronum ductore.

29. [1] Decius e Pannonia inferiore, Bubaliae natus, imperavit menses triginta. [2] Hic Decium filium suum Caesarem fecit; vir artibus cunctis virtutibusque instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. [3] In solo barbarico inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver eius potuerit inveniri. [4] Filius vero eius bello exstinctus est. [4] Vixit annos quinquaginta. [5] Huius temporibus Valens Lucinianus imperator effectus est.

30. [1] Vibius Gallus cum Volusiano filio imperaverunt annos duos. [2] Horum temporibus Hostilianus Perpenna a senatu imperator creatus, nec multo post pestilentia consumptus est.

31. [1] Sub his etiam Aemilianus in Moesia imperator effectus est; contra quem ambo profecti apud Interamnam ab exercitu suo caeduntur, anno aetatis pater septimo circiter et quadragesimo, creati in insula Meninge, quae nunc Girba dicitur; [2] Aemilianus vero mense quarto dominatus apud Spoletium, sive pontem, quem ab eius caede Sanguinarium accepisse nomen ferunt, inter Ocricolum Narniamque, Spoletium et urbem Romam regione media positum. Fuit autem Maurus genere, pugnax nec tamen praeceps. [3] Vixit annis tribus minus quinquaginta.

32. [1] Licinius Valerianus, cognomento Colobius, imperavit annos quindecim, parentibus ortus splendissimis, stolidus tamen et multum iners, neque ad usum aliquem publici officii consilio seu gestis accommodatus. [2] Hic filium suum Gallienum Augustum fecit Gallienique filium, Cornelium Valerianum, Caesarem. [3] His imperantibus Regillianus in Moesia, Cassius Latienus Postumus in Gallia Gallieni filio interfecto imperatores effecti sunt. [4] Pari modo Aelianus apud Mogontiacum, in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas Valens, Mediolani Aureolus dominatum invasere. [5] Valerianus vero in Mesopotamia bellum gerens, a Sapore Persarum rege superatus, mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. [6] Nam quamdiu visit, rex eiusdem provinciae incurvato eo pedem cervicibas eius imponens equum conscendere solitas erat.

33. [1] Gallienus quidem in loco Cornelii filii sui Salonianum, alterum filium, subrogavit, amori diverso pellicum deditus Saloninae coniugia et concubinae, quam per pactionem concessa parte superioris Pannoniae a patre, Marcomannorum rege, matrimonii apecie susceperat Pipam nomine. [2] Novissime adversus Aureolum profectus est. Quem cum apud pontem, qui ex eius nomine Aureolus appellatar, obtentum detrusumque Mediolanum obsedit, eiusdem Aureoli commento a suis interiit. [3] Regnavit annos quindecim, septem cum patre, octo solus. Vixit annos quinquaginta.

34. [1] Claudius imperavit anno uno mensibus novem. [2] Hunc plerique putant Gordiano satum, dum adulescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Gallieni morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium Basilium indumenta regia direxerat, exstinctoque a suis Aureolo, receptis legionibus adversum gentem Alamannorum haud procul a lacu Benaco dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. [3] His diebus Victorinus regnum cepit. Claudius vero cum ex fatalibus libris, quos inspici praeceperat, cognovisset sententiae in senatu dicendae primi morte remedium desiderari, Pomponio Basso, qui tunc erat, se offerente ipse vitam suam haud passus responsa frustrari dono reipublicae dedit, praefatus neminem tanti ordinis primas habere, quam imperatorem. [4] Ea res sicut erat cunctis grata, non divi vocabulum modo, sed ex auro statuam prope ipsum Iovis simulacrum atque in curia imaginem auream proceres sacravere. [5] Huic successit frater eius Quintillus. Is paucis diebus imperium tenens interemptus est.

35. [1] Aurelianus, genitus patre mediocri et, ut quidam ferunt, Aurelii clarissimi senatoris colono inter Daciam et Macedoniam, imperavit annis quinque, mensibus sex. [2] Iste haud dissimilis fuit magno Alexandro seu Caesari dictatori. Nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit et Gaius Caesar decennio subegerit Gallos, adversum cives quadriennio congressus. Iste in Italia tribus proeliis victor fuit, apud Placentiam, iuxta amnem Metaurum ac fanum Fortunae, postremo Ticinensibus campis. [3] Huius tempore apud Dalmatas Septimius imperator effectus mox a suis obtruncatur. [4] Hoc tempore in urbe Roma monetarii rebellarunt, quos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit. [5] Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit, gemmisque et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus visebatur, usus est. [6] Hic muris validioribus et laxioribus urbem saepsit. Porcinae carnis usum populo instituit. [7] Hic Tetricum, qui imperator ab exercitu in Galliis effectus fuerat, correctorem Lucaniae provexit, aspergens hominem eleganti ioco sublimius habendum regere aliquam Italiae partem quam trans Alpes regnare. [8] Novissime fraude servi sui, qui ad quosdam militares viros, amicos ipsius, nomina pertulit annotata, falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere, ab iisdem interfectus est in itineris medio, quod inter Constantinopolim et Heracleam est. [9] Fuit saevus et sanguinarius et trux omni tempore, etiam filii sororis interfector. [10] Hoc tempore septem mensibus interregni species evenit.

36. [1] Tacitus post hunc suscepit imperium, vir egregie moratus; qui ducentesimo imperii die apud Tarsum febri moritur. [2] Huic successit Florianus. Sed cum magna pars exercitus Equitium Probum, militiae peritum, legisset, Florianus dierum sexaginta quasi per ludum imperio usus incisis a semetipso venis effuso sanguine consumptus est.

37. [1] Probus, genitus patre agresti hortorum studioso Dalmatio nomine, imperavit annos sex. [2] Iste Saturninum in Oriente, Proculum et Bonosum Agrippinae imperatores effectos oppressit. [3] Vineas Gallos et Pannonios habere permisit. Opere militari Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam superiorem vineis conseruit. [4] Hic Sirmii in turri ferrata occiditur.

38. [1] Carus, Narbonae natus, imperavit annos duos. [2] Iste confestim Carinum et Numerianum Caesares fecit. [3] Hic apud Ctesiphonta ictu fulminis interiit. [4] Numerianus quoque, filius eius, cum oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, impulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. [5] Cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. [6] Hinc Sabinus Iulianus invadens imperium a Carino in Campis Veronensibus occiditur. [7] Hic Carinus omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit. Matrimonia nobilium corrupit. Condiscipulis quoque, qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverunt, perniciosus fuit. [8] Ad extremum trucidatur eius praecipue tribuni dextera, cuius dicebatur coniugem polluisse.

39. [1] Diocletianus Dalmata, Anulini senatoris libertinus, matre pariter atque oppido nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium sumeret, Diocles appellatus, ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit, imperavit annis viginti quinque. [2] Is Maximianum Augustum effecit; Constantium et Galerium Maximianum, cognomento Armentarium, Caesares creavit, tradens Constantio Theodoram, Herculii Maximiani privignam, abiecta uxore priori. [3] Hoc tempore Charausio in Galliis, Achilleus apud Aegyptum, Iulianus in Italia imperatores effecti diverso exitu periere. [4] E quibus Iulianus acto per costas pugione in ignem se abiecit.

[5] Diocletianus vero apud Nicomediam sponte imperiales fasces relinquens in propriis agris consenuit. [6] Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum respondit: "Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis". [7] Vixit annos sexaginta octo, ex quis communi habitu prope novem egit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem voluntaria. Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum per senectam, quo minus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino favere, suspectans necem dedecorosam venenum dicitur hausisse.

40. [1] His diebus Constantius, Constantini pater, atque Armentarius, Caesares, Augusti appellantur, creatis Caesaribus Severo per Italiam, Maximino, Galerii sororis filio, per Orientem; eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. [2] Maxentius imperator in villa sex milibus ab urbe discreta, itinere Lavicano, dehinc Licinius Augustus efficitur, parique modo Alexander apud Carthaginem imperator fit; similique modo Valens imperator creatur, quorum exitus iste fuit:

[3] Severus Caesar ab Herculio Maximiano Romae ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque eius Gallieni sepulcro infertur, quod ex urbe abest per Appiam milibus novem. [4] Galerius Maximianus consumptis genitalibus defecit. [5] Maximianus Herculius a Constantino apud Massiliam obsessus, deinde captus, poenas dedit mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus. [6] Alexander a Constantini exercitu iugulatur. [7] Maxentius, dum adversus Constantinum congreditur, paulo superius a ponte Mulvio in pontem navigiis compositum ab latere ingredi festinans lapsu equi in profundum demersus est; voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. [8] Maximinus apud Tarsum morte simplici periit. [9] Valens a Licinio morte multatur.

[10] Fuerunt autem morum huiusmodi: Aurelius Maximianus, cognomento Herculius, ferus natura, ardens libidine, consiliis stolidus, ortu agresti Pannonioque. Nam etiam nunc haud longe Sirmio eminet locus palatio ibidem constructo, ubi parentes eius exercebant opera mercenaria. [11] Aetate interiit sexagenarius, annorum viginti imperator. [12] Genuit ex Eutropia, Syra muliere, Maxentium et Faustam, coniugem Constantini; cuius patri Constantio tradiderat Theodoram privignam. [13] Sed Maxentium suppositum ferunt arte muliebri tenere mariti animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. [14] Is Maxentius carus nulli umquam fuit ne patri aut socero quidem Galerio. [15] Galerius autem fuit (licet inculta agrestique iustitia) satis laudabilis, pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit. [16] Ortus Dacia Ripensi ibique sepultus est; quem locum Romulianum ex vocabulo Romulae matris appellarat. [17] Is insolenter affirmare ausus est matrem more Olympiadis, Alexandri Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse. [18] Galerius Maximinus, sorore Armentarii progenitus veroque nomine ante imperium Daca dictuû, Caesar quadriennio dehinc per Orientem Auguûtus triennio fuit, ortu quidem atque instituto pastorali, verum sapientissimi cuiusque ac litteratorum cultor, ingenio quieto, vini avidior. [19] Quo ebrius quaedam corrupta mente aspera iubebat; quod cum pigeret factum, differri, quae praecepisset, in tempus sobrium ac matutinum statuit. [20] Alexander fuit Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis.

41. [1] His omnibus absumptis imperii iura penes Constantinum et Licinium devenere. [2] Constantinus, Constantii imperatoris et Helenae filius, imperavit annos triginta. Hic dum invenculus a Galerio in urbe Roma religionis specie obses teneretur, fugam arripiens atque ad frustrandos insequentes publica iumenta, quaqua iter egerat, interfecit et ad patrem in Britanniam pervenit; et forte iisdem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant. [3] Quo mortuo cunctis, qui aderant, annitentibus, sed praecipue Croco, Alamannorum rege, auxilii gratia Constantium comitato imperium capit. [4] Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolanum accito coniungit; filiumque suum Crispum nomine, ex Minervina concubina susceptum, item Constantinum iisdem diebus natum oppido Arelatensi Licinianumque, Licinii filium, mensium fere viginti, Caesares effecit. [5] Verum enimvero ut imperia difficile concordiam custodiunt, discidium inter Licinium Constantinumque exoritur; primumque apud Cibalas iuxta paludem Hiulcam nomine Constantino nocte castra Licinii irrumpente Licinius fugam petiit Byzantiumque fuga volucri pervenit. [6] Ibi Martinianum, officiorum magistrum, Caesarem creat. [7] Dehinc Constantinus acie potior apud Bithyniam adegit Licinium pacta salute indumentum regium offerre per uxorem. Inde Thessalonicam missum paulo post eum Martinianumque iugulari iubet. [8] Hic Licinius annum dominationis fere post quartumdecimum, vitae proxime sexagesimum occidit: avaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus a luxu venerio, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscitiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. [9] Agraribus plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus altusque erat, satis utilis ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. [10] Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor tineas soricesque palatii eos appellans.

[11] At Constantinus obtento totius Romani imperii mira bellorum felicitate regimine Fausta coniuge, ut putant, suggerente Crispum filium necari iubet. [12] Dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes coniectam interemit, cum eum mater Helena dolore nimio nepotis increparet. [13] Fuit vero ultra, quam aestimari potest, laudis avidus. Hic Traianum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit. [14] Habitum regium gemmis et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen rebus multis fuit: calumnias sedare legibus severissimis, nutrire artes bonas, praecipue studia litterarum, legere ipse scribere meditari audire legationes et querimonias provinciarum. [15] Cumque liberis filioque fratris Delmatio Caesaribus confirmatis tres et sexaginta annos vixisset, ex quibus dimidios ita, ut tredecim solus imperaret, morbo consumptus est. [16] Irrisor potius quam blandus. Unde proverbio vulgari Trachala, decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus ob profusiones immodicas nominatus. [17] Corpus sepultum in Byzantio, Constantinopoli dicta. [18] Quo mortuo Delmatius militum vi necatur.

[19] Ita ad tres orbis Romani redacta dominatio est, Constantinum et Constantium ac Constantem, filios Constantini. [20] Hi singuli has partes regendas habuerunt: Constantinus iunior cuncta trans Alpes, Constantius a freto Propontidis Asiam atque Orientem, Constans Illyricum Italiamque et Africain, Delmatius Thraciam Macedoniamque et Achaiam, Annibalianus, Delmatii Caesaris consanguineus, Armeniam nationesque circumsocias.

[21] Interim ob Italiae Africaeque ius dissentire statim Constantinus et Constans. Constantinus latrocinii specie dum incautus foedeque temulentus in aliena irruit, obtruncatus est proiectusque in fluvium, cui nomen Alsa est, non longe ab Aquileia. [22] Constans vero venandi cupidine dum per silvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in eius necem, auctoribus Chrestio et Marcellino simulque Magnentio: qui ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans plerosque ad cenam rogat. Itaque in multam noctem convivio celebrato Magnentius quasi ad ventris solita secedens habitum venerabilem capit. [23] Ea re cognita Constans fugere conatus apud Helenam, oppidum Pyrenaeo proximum, a Gaisone cum lectissimis misso interficitur anno tertio decimo Augustae dominationis (nam Caesar triennio fuerat), aevi septimo vicesimoque. [24] Hic fuit debilis pedibus manibusque articulorum dolore, fortunatus caeli temperie, fructuum proventu, nulla a barbaris formidine; quae profecto maiora fierent, si provinciarum rectores non pretio, sed iudicio provexisset. [25] Huius morte cognita Vetranio magister militum imperium in Pannonia apud Mursiam corripuit; quem Constantius non post multos dies regno exuit, grandaevae aetati non vitam modo, sed etiam voluptarium otium concedens. Fuit autem prope ad stultitiam simplicissimus.

42. [1] Constantius Gallum fratrem patruelem Caesarem pronuntiat, sororem Constantinam illi conlungens. [2] Magnentius quoque Decentium consanguineum suum trans Alpes Caesarem creavit. [3] His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantini sororis filius, hortantibus perditis Augusti nomen rapit; eum octavo die vicesimoque Magnentius oppressit. [4] Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursiam dimicans vicit. In quo bello paene nusquam amplius Romanae consumptae sunt vires totiusque imperii fortuna pessumdata. [5] Dehinc cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit incautius et, ut in victoria solet, audacius persequentes. [6] Nec multo post apud Lugdunum coangustatus gladio occulte proviso ictum pulsu parietis iuvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, vulnere naribusque et ore cruorem effundens mense imperii quadragesimo secundo, aetatis anno prope quinquagesimo exspiravit. [7] Ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitant; legendi studio promptus, sermonis acer, animi tumidi et immodice timidus; artifex tamen ad occultandam audaciae specie formidinem. [8] Eius morte audita Decentius laqueo fascia composito vitam finivit. [9] Hoc tempore Gallus Caesar a Constantio occiditur. Imperavit annos quattuor. [10] Silvanus imperator effectus die imperii vicesimo octavo perimitur. Fuit ingenio blandissimus. [11] Quamquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana salis cultus et patiens.

[12] Constantius Claudium Iulianum, fratrem Galli, honore Caesaris assumit annos natum fere tres atque viginti. [13] Iste in campis Argentoratensibus apud Gallias cum paucis militibus infinitas hostium copias delevit. [14] Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo; captus rex nobilis Nodomarius; fusi omnes optimates; redditus limes Romanae possessionis; ac postmodum cum Alamannis dimicans potentissimum eorum regem Badomarium cepit. [15] Hic a militibus Gallicanis Augustus pronuntiatur. [16] Hinc Constantius urgere legationibus, in statum nomenque pristinum revertatur. Iulianas mandatis mollioribus refert se sub nomme celsi imperii multo officiosius pariturum. [17] His Constantius magis magisque ardens dolore atque, ut erat talium impatiens, in radicibus Tauri montis apud Mopsocrenen febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis angebat, interiit anno aevi quarto et quadragesimo, imperii nono atque tricesimo, verum Augustus quarto vicesimoque: octo solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, quindecim Caesar. [18] Felix bellis civilibus, externis lacrimabilis; mirus artifex in sagittis; a cibo vinoque et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus; quam cum assequi tarditate ingenii non posset, aliis invidebat. [19] Spadonum aulicorumque amori deditus et uxorum; quibus contentus nulla libidine transversa aut iniusta polluebatur. [20] Sed ex coniugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias et Gorgonias et alia importuna ministeria vexantem famam viri contra, quam feminis modestioribus mos est; quarum saepe praecepta maritos iuvant. [21] Namque ut ceteras omittam, Pompeia Plotina incredibile dictu est quanto auxerit gloriam Traiani; cuius procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletium quemque ita convenire: "Quare habes?" alter: "Unde habes?" tertius: "Pone, quod habes", illa coniugem corripuit atque increpans, quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit, ut postea exactiones improbas detestans fiscum lienem vocaret, quod eo crescente artus reliqui tabescunt.

43. [1] Igitur Iulianus, redacta ad unum se orbis Romani curatione, gloriae nimis cupidus in Persas proficiscitur. [2] Illic a transfuga quodam in insidias deductus, cum eum hinc inde Parthi urgerent, e castris iam positis arrepto tantum clipeo procurrit. [3] Cumque inconsulto ardore nititur ordines ad proelium componere, ab uno ex hostibus et quidem fugiente conto percutitur. [4] Relatusque in tabernaculum rursusque ad hortandos suos egressus, paulatim sanguine vacuatus, circa noctis fere medium defecit, praefatus consulto sese de imperio nihil mandare, ne, uti solet in multitudine discrepantibus studiis† amico ex invidia, reipublicae discordia exercitus periculum pararet. [5] Fuerat in eo litterarum ac negotiorum ingens scientia, aequaverat philosophos et Graecorum sapientissimos. [6] Usu promptior corporis, quo validus quidem, sed brevis fuit. [7] Haec minuebat quarundam rerum neglectus modus. Cupido laudis immodica; cultus numinum superstitiosus; audax plus, quam imperatorem decet, cui salus propria cum semper ad securitatem omnium, <tum> in bello maxime conservanda est. [8] Ita illum cupido gloriae flagrantior pervicerat, ut neque terrae motu neque plerisque praesagiis, quibus vetabatur petere Persidem, adductus sit finem ponere ardori, ac ne noctu quidem visus ingens globus caelo labi ante diem belli cautum praestiterit.

44. [1] Iovianus, genitus patre Varroniano, incola agri Singidonensis provinciae Pannoniae, imperavit menses octo. [2] Eius patri, cum liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret, diceret Iovianum. [3] Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus. [4] Hic a Perside hieme aspera mediaque Constantinopolim accelerans, cruditate stomachi, tectorio novi operis gravatus repente interiit, annos gerens proxime quadraginta.

45. [1] Valentinianus imperavit annos duodecim minus diebus centum. [2] Huius pater Gratianus, mediocri stirpe ortus apud Cibalas, Funarius appellatus est, eo quod venalicium funem portanti quinque milites nequirent extorquere. [3] Eo merito ascitus in militiam usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit; ob cuius apud milites commendationem Valentiniano imperium resistenti oggeritur. [4] Hic Valentem consanguineum suum sibi socium in imperio ascivit ac demum Gratianum filium necdum plene puberem hortatu socrus et uxoris Augustum creavit. [5] Hic Valentinianus fuit vultu decens, sollers ingenio, animo gravis, sermone cultissimus, quamquam esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infectus vitiis maximeque avaritiae; cuius cupitor ipse fuit acer, et in his, quae memoraturus sum, Hadriano proximus: [6] pingere venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone; atque, ut breviter concludam, si ei foedis hominibus, quis sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis eruditisque monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. [7] Huius tempore Firmus apud Mauritaniam regnum invadens exstinguitur. [8] Valentinianus apud Bergentionem legationi Quadorum respondens, anno aevi quinto et quinquagesimo impetu sanguinis voce amissa, sensu integer, exspiravit. [9] Quod quidem intemperantia cibi ac saturitate, qua artus diffuderat, accidisse plures retulere. [10] Itaque eo mortuo Valentinianus adhuc quadriennis auctore Equitio ac Merobaude e propinquo, ubi cum matre fuerat, allatus creatur imperator.

46. [1] Valens una cum Valentiniano germano suo, de quo diximus, regnavit annos tredecim, menses quinque. [2] Hic Valens cum Gothis lacrimabili bello commisso sagittis saucius in casa deportatur vilissima; ubi supervenientibus Gothis ignique supposito incendio concrematus est. [3] In quo probanda haec fuere: fuit possessoribus consulter bonus; mutare iudices rarius; in amicos fidus; irasci sine noxa ac periculo cuiusquam; sane valde timidus. [4] Huius temporibus Procopius tyrannidem invadens exstinguitur.

47. [1] Gratianus, genitus Sirmii, imperavit cum patre Valentiniano annos octo, dies octoginta quinque; cum patruo et fratre tres; cum eodem fratre ac Theodosio quattuor, et his omnibus accedente Arcadio menses sex. [2] Hic apud Argentariam oppidam Galliae triginta Alamannorum milia in bello exstinxit. [3] Hic cum animadvertisset Thraciam Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis Taifalisque atque omni pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis extremum periculum instare nomini Romano, accito ab Hispania Theodosio cunctis faventibus degenti annum a tricesimo tertium imperiam committit. [4] Fuit autem Gratianus litteris haud mediocriter institutus: carmen facere, ornate loqui, explicare controversias rhetorum more; nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari summaeque voluptatis divinaeque artis credere ferire destinata. [5] Parcus cibi somnique et vini ac libidinis victor; cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam reipublicae regendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus non modo voluntate, sed etiam exercitio fuit. [6] Nam dum exercitum negligeret et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, anteferret veteri ac Romano militi, adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi*, ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitavit. [7] Hoc tempore cum Maximus apud Britanniam tyrannidem arripuisset et in Galliam transmisisset, ab infensis Gratiano legionibus exceptus Gratianum fugavit nec mora exstinxit. Qui vixit annos XXIX.

48. [1] Theodosius, genitus patre Honorio, matre Thermantia, genere Hispanus, originem a Traiano principe trahens, a Gratiano Augusto apud Sirmium imperator effectus regnavit annos decem et septem. [2] Huic ferunt nomen somnio parentes monitos sacravisse, ut Latine intellegimus a deo datum. [3] De hoc etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen e Q et E et O atque D Graecis litteris initiaretur. [4] Qua cognatione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persolverat. [5] Fuit autem Theodosius propagator reipublicae atque defensor eximius. Nam Hunnos et Gothos, qui eam sub Valente defatigassent, diversis proeliis vicit. Cum Persis quoque petitus pacem pepigit. [6] Maximum autem tyrannum, qui Gratianum interfecerat et sibi Gallias vindicabat, apud Aquileiam exstinxit Victoremque eius filium, intra infantiae annos a Maximo patre Augustum factum, necavit. [7] Eugenium quoque tyrannum atque Arbogasten superavit deletis eorum decem milibus pugnatorum. Hic etenim Eugenius, confisus viribus Arbogastis, postquam apud Viennam Valentinianum exstinxerat, regnum invasit; sed mox simul cum vita imperium perdidit.

[8] Fuit autem Theodosius moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et picturae docent: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os absque eo, quod illi aliquantum vellendo steriles genae neque tam ingentes oculi erant, nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu. [9] Mens vero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. Clemens animus, misericors, communis, solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos; simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari, sed innoxia; largiri magno animo magna; amare cives vel privato contubernio cognitos eosque honoribus pecunia beneficiis ceteris munerare, praesertim quorum erga se vel patrem aspero casu officia probaverat. [10] Illa tamen, quibus Traianus aspersus est, vinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi usque eo detestatus, ut bella non moverit, sed invenerit, prohibueritque lege ministeria lasciva psaltriasque comissationibus adhiberi, tantum pudori tribuens et continentiae, ut consobrinarum nuptias vetuerit tamquam sororum. [11] Litteris, si nimium perfectos contemplemur, mediocriter doctus; sagax plane multumque diligens ad noscenda maiorum gesta. [12] E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba crudelia libertatique infesta legerat, ut Cinnam Marium Syllamque atque universos dominantium, praecipue tamen perfidos et ingratos. [13] Irasci sane rebus indignis, sed flecti cito; unde modica dilatione emolliebantur aliquando severa praecepta. [14] Habuitque e natura, quod Augustus a philosophiae doctore. [15] Qui cum vidisset eum facile commoveri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta parvi temporis interiectu languesceret.

[16] Melior haud dubie, quod est rarae virtutis, post auctam annis potentiam regalem multoque maxime post civilem victoriam. [17] Nam et annonae curam sollicitius attendere et auri argentique grande pondus sublati atque expensi a tyranno multis e suo restituere, cum benigni principum et quidem vix fundos solerent nudos ac deformata praedia concedere. [18] Iam illa minutiora et, ut dicitur, intra aulam, quae quidem, quia occulta sunt, magis naturae hominum curiosae oculos auresque ad se trahunt: patruum colere tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos affinesque parentis animo complecti, elegans laetumque convivium dare, non tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis, studia dignitatibus, sermone cum gravitate iocundo; blandus pater, concors maritus. [19] Exercebatur neque ad illecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus magis, cum esset otium, reficiebat animum ac vescendi continentia valetudinem regebat; sicque in pace rebus humanis annum agens quinquagesimum apud Mediolanum excessit utramque rempublicam utrisque filiis, id est Arcadio et Honorio, quietam relinquens. [20] Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est.

FORUM ROMANUM