Servii
De Metris Horatii
This text comes from an unknown edition.

SERVIVS FORTVNATIANO DN.
Superfluum, amice, fore putavi et post Terentianum metra dige<rere, cum satis quae mihi lectio poetarum> aliud agenti obtulerat exposita viderentur. Quare Horatium, cum in Campania otiarer, excepi, quem separatim mea per singulos cantus servata versuum replicatione tractares. Et quia ille fidicen uno metri genere pluribus saepe utitur cantibus, satis erit semel ratione reddita ceterarum similitudinem primis versibus denotare. non mihi autem criminandum puto, si in tractatu Latinis Graeca miscuero, cum metrorum ratio huius linguae egeat sollertia et adprime his litteris <sit> erudita. Vale.

Decem novem tantum odas variis Flaccus metrorum compositionibus texuit, quarum decem in primo carminum libro, in tribus reliquis singulas, in epodon sex repperi constitutas.

Prima igitur ode monocolos est. Nam versus, qui asclepiadeus dicitur, constat spondio, duobus choriambis et pyrrichio; ususque est hac metri compositione cantibus tribus, quorum primordia subnotavi, Maecenas atavis edite regibus, Exegi monumentum aere perennius, Donarem pateras grataque commodus.

Secunda ode dicolos est tetrastrofos. Primi enim tres versus, quibus nomen est safficis, constant trochaeo, spondio, dactylo et duobus trochaeis; quartus vero, qui adonius dicitur, dactylo et spondio pedibus terminatur. Vtitur autem hac metri compositione sex et viginti cantibus, quorum primordia subnotavi, Iam satis terris nivis atque dirae, Mercuri facunde nepos Atlantis, Quem virum aut heroa lyra vel acri, Vile potabis modicis sabinum, Integer vitae scelerisque purus, Parcius iunctas quatiunt fenestras, O Venus regina Cnidi Pafique, Poscimus siquid vacui sub umbra, Persicos odi puer apparatus, Nullus argento color est avaris, Ne sit ancillae tibi amor pudori, Septimi Gades aditure mecum, Vlla si iuris tibi peierati, Rectius vives Licini neque altum, Otium divos vocat in patentis, Martiis caelebs quid agam Kalendis, Mercuri nam te docilis magistro, Herculis modo ritu dictus o plebs, Faune nymfarum fugientum amator, Non vides quanto moveas periclo, Montium custos nemorumque virgo, Impios parrae recinentis omen, Pindarum quisquis studet aemulari, Dive quem proles Niobea magnae, Est mihi nonum superantis <annum, Phoebe silvarumque potens Diana>.

Tertia ode dicolos est distrofos. Nam primus versus, cui glyconio vocabulum datur, constat spondio et duobus dactylis; secundus vero asclepiadeus est, cuius iam in prima ode dedimus rationem; ususque invenitur hac metri compositione duodecim tantum cantibus, ut subscripta monstrabunt, Sic te diva potens Cypri, Cum tu Lydia Telefi, Mater saeva cupidinum, Et ture et fidibus iuvat, Donec gratus eram tibi, Vxor pauperis Ibyci, Quantum distet ab Inacho, Intactis opulentior, Quo me Bacche rapis tui, Festo quid potius die, Intermissa Venus diu, Quem tu Melpomene semel.

Quarta ode dicolos est distrofos. Prior enim versus, qui est archilochius, constat tetrametro heroico et trochaeis tribus; secundus vero penthemimeri iambica et tribus trochaeis similiter terminatur, ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus adscriptus est, Solvitur acris hiems grata vice veris et favoni.

Quinta ode tricolos est tetrastrofos. Nam primi duo versus asclepiadei sunt, tertius vero trimeter est heroicus, quartus autem glyconius, cuius in tertia ode dedimus rationem; ususque est hac metri compositione septem tantum cantibus, quorum primordia subnotavi, Quis multa gracilis te puer in rosa, O navis referent in mare te novi [fluctus], Dianam tenerae dicite virgines, Vitat inuleo me similis Chloe, Quid fles Asteria quem tibi candidi, O fons Blandusiae splendidior vitro, Audivere Lyce di mea vota di.

Sexta ode dicolos est tetrastrofos. Primi enim tres versus asclepiadei sunt, quorum iam meminimus, quartus glyconius; ususque est hac metri compositione novem tantum cantibus, quorum subnotavi principia, Scriberis Vario fortis et hostium, Pastor cum traheret per freta navibus, Quis desiderio sit pudor aut modus, Nolis longa ferae bella Numantiae, Extremum Tanaim si biberis Lyce, Inclusam Danaen turris aenea, Divis orte bonis optume Romyleae, Iam veris comites quae mare temperant.

Septima ode dicolos est distrofos. Nam prior versus heroicus est, qui sex pedibus, dactylo scilicet et spondio <in>differenter positis, terminatur, secundus vero tetrametro acefalo eius efficitur; ususque est hac metri compositione tribus tantum cantibus, quorum primos versus adposui, Laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen, Te maris et terrae numeroque carentis harenae, Quid tibi vis mulier nigris dignissima barris.

Octava ode dicolos est distrofos. Prior enim versus efficitur choriambo et palinbacchio; secundus vero constat ex epitrito secundo, duobus choriambis et palinbacchio; ususque <est> hac metri compositione uno tantum cantu, cuius primus versus adscriptus est, Lydia dic per omnes.

Nona ode tricolos <est> tetrastrofos. Nam primi duo versus penthemimeri iambica et duobus dactylis finiuntur, tertius vero dimeter est iambicus hypercatalectus, quartus autem dactylis duobus et duobus trochaeis terminatur; ususque est hac metri compositione sex et triginta cantibus, quorum primordia subnotavi, Vides ut alta stet nive candidum, O matre pulchra filia pulchrior, Velox amoenum saepe Lucretilem, Musis amicus tristitiam et metus, Natis in usus laetitiae scyfis, Icci beatis non invides Arabum gazis, Quid dedicatum poscis Apollinem, Parcus deorum cultor et infrequens, Nunc est bibendum nunc pede libero, Motum ex Metello consule civicum, Aequam memento rebus in arduis, Nondum subacta ferre iugum valet, O saepe mecum tempus in ultimum, Non semper imbres nubibus hispidos, Quid bellicosus Cantaber et Scythes, Malo et nefasto te posuit die, Eheu fugaces Postume Postume [et], Cur me querellis exanimas tuis, Bacchum in remotis carmina rupibus, Non usitata nec tenui ferar, Odi profanum vulgus et arceo, Angustam amice pauperiem pati, Iustum et tenacem propositi virum, Descende caelo et dic age tibia, Caelo tonantem credidimus Iovem, Delicta maiorum inmeritus lues, Aeli vetusto nobilis ab Lamo, O nate mecum consule Manlio, Caelo supinas si tuleris manus, Vixi puellis nuper idoneus, Tyrrena regum progenies tibi, Qualem ministrum fulminis alitem, Ne forte credas interitura quae, Quae cura patrum quaeve Quiritium, Foebus volentem carmina me loqui.

Decima ode monocolos <est>. Versu enim, cui choriambico nomen datur, continetur et constat spondio, tribus choriambis et pyrrichio; ususque est hac metri compositione tribus tantum cantibus, ut subiecta monstrabunt, Tu ne quaesieris scire nefas quem mihi quem tibi, Nullam Vare sacra vite prius severis arborem, O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens.

Vndecima ode dicolos est distrofos. Nam prior versus cretico pede et monometro iambico terminatur, secundus vero trimeter est iambicus, sed claudus. Iambicus autem versus non iambum solum sed et heroicos recipit pedes, locis scilicet inparibus [et dibracchi coniuncto]; ususque invenitur hac metri compositione uno tantum cantu, cuius primus versus ascriptus est, Non ebur neque aureum.

Duodecima ode monocolos est. Metro enim quod ionico a minore fit continetur, quod quidem non numero pedum, sed sensus fine concluditur, atque ideo a multis synafia potius nominatur; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius principium subnotavi, Miserarum est neque amori dare ludum.

Tertia decima ode dicolos est distrofos. Nam prior versus heroicus est, sequens vero penthemimeres eius efficitur; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Diffugere nives redeunt iam gramina campis.

Quarta decima ode dicolos est distrofos. Prior enim versus trimeter est iambicus, secundus vero dimeter invenitur; ususque est hac metri compositione decem tantum cantibus, quorum primordia subnotavi, Ibis Libyrnis inter alta navium, Beatus ille qui procul negotiis, Parentis olim siquis impia manu, Lupis et agnis quanta sortito optigit, At o deorum quicquid in caelo regit, Quid inmerentis hospites vexas canis, Quoquo scelesti ruitis aut cur dexteris, Rogare longo putidam te saeculo, Quando sepositum caecubum ad festas dapes, Mala soluta navis exit alite.

Quinta decima ode dicolos est distrofos. Nam prior versus trimeter iambicus <est>, secundus vero constat ex penthemimere heroico et dimetro iambico; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Pecti nihil me sicut antea iuvat.

Sexta decima ode dicolos est distrofos. Prior enim versus heroicus invenitur, secundus vero constat ex dimetro iambico et penthemimere heroico; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius principium subnotavi, Horrida tempestas caelum contraxit et imbres.

Septima decima ode dicolos est distrofos. Nam prior versus heroicus est, secundus vero iambicus dimeter invenitur; ususque est hac metri compositione duobus tantum cantibus, ut subiecta monstrabunt, Mollis inertia cur tantum diffuderit imis, Nox erat et caelo fulgebat luna sereno.

Duodevicensima ode dicolos est distrofos. Nam prior heroicus, secundus trimeter iambicus invenitur; ususque est hac metri compositione uno tantum cantu, cuius versus ascriptus est, Altera iam teritur bellis civilibus aetas.

Vnadevicensima ode monocolos est. Constat enim <ex> trimetro iambico; ususque invenitur hac metri compositione uno tantum cantu, cuius principium subnotavi, Iam iam efficaci do manus scientiae.

His omnibus metris scripti sunt quattuor carminum libri, epodon carmenque saeculare. Ceterum artis poeticae epistolarum et sermonum heroico iugiter continentur.

FORUM ROMANUM