Servii
Commentarius in Artem Donati
This text comes from an unknown edition.

Ars dicta est vel APO THS ARETHS, id est a virtute, quam Graeci unius cuiusque rei scientiam vocant; vel certe ideo ars dicitur, quod artis praeceptis cuncta concludat, id est angustis et brevibus. Plerique artem scribentes a litterarum tractatu inchoaverunt, plerique a voce, plerique a definitione artis grammaticae. Sed omnes videntur errasse. Non enim propriam rem officii sui tractaverunt, sed communem et cum oratoribus et cum philosophis. Nam de litteris tractare et orator potest; de voce nemo magis quam philosophi tractant; definitio etiam Aristotelicorum est.

Vnde proprie Donatus et doctius, qui ab octo partibus inchoavit. Quae specialiter ad grammaticos pertinent. Nomen dictum est eo, quod res nobis efficit notas; pronomen, quia fungitur officio nominis, ut siquis dicat 'Virgilius fecit bucolica, ipse scripsit georgica'. Verbum dictum est eo, quod verberato aere motu linguae haec pars orationis inventa sit, et licet omnes orationes cum hac oratione misceantur, tamen speciale sibi haec pars hoc nomen efficit eo, quod hac frequenter utamur in elocutione, in tantum ut dicamus 'verba fecit apud populum Tullius', 'verba fecit Tullius in senatu'. Adverbium dictum est, quia numquam recedit a verbo: sive enim dicam 'cras facio', 'hodie dico', invenias adverbia verbis cohaerentia. Participium vocatur, quoniam partem tenet nominis, partem verbi, quasi particapium. Nam a nomine habet genera <et casus>, a verbo <tempora et> significationes, ab utroque numerum et figuram. Coniunctio dicta est, quia coniungit elocutiones, ut 'ego et tu eamus'. Praepositio dicitur, quoniam in loquendo praeponitur: dicimus enim 'ante templum est', non 'templum ante est'. Interiectio dicta est, quia interponitur ad exprimendos animi affectus, ut puta 'heu mortuus est'. In his autem octo partibus naturalis est ordo. Rite enim nomen primum ponitur, quod ex ipso omnium rerum notitia procreatur. Post hoc debet sequi pronomen, quia nominis officio fungitur nec debet ab eius significatione divelli. Inde sequitur verbum, quo diximus nos frequenter uti. Inde adverbium, quod a verbo numquam recedit. Participium autem rite post nomen et verbum ponitur, quod ex partibus utriusque natum est. Praepositio cum vel verbo vel nomini praeponitur, et ipsa iuste hoc loco posita est, illis iam ante praedictis, quibus praeponitur. similiter coniunctio, quae coniungit omnia, non debet primum locum tenere. Primo enim debemus scire, quae res coniungantur, tunc unde coniungantur. Interiectio ideo ultima posita est, quod nihil aliud exprimit nisi affectus animi, qui raro interponuntur.


DE NOMINE

'Nomen est pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans'. In omnibus partibus orationis definitiones ita esse debent, ut et segregent ab aliis partibus et ipsius partis quam definiunt aliquam proprietatem dicant. Igitur quod dixit nomen partem esse orationis, segregavit <a> sibilis plausibus et quidquid confusae voci datur. Quod autem dixit 'cum casu', segregavit a verbis adverbiis praepositionibus coniunctionibus. quod autem dixit corpus aut rem significare, hoc ipsius proprium est. Corporale autem nomen vel incorporale grammatici ita definierunt, ut corporale sit quidquid videtur et tangitur, ut lapis, incorporale quod nec videtur nec tangitur, ut pietas. Item dicit aliam proprietatem, 'quod aut proprium aliquid significat aut appellativum.' Nam proprium est quod unius est, ut Hector, appellativum quod multorum est, ut homo. Scire debemus inveniri frequenter nomina appellativa quae fiunt propria, ut est felix, quae communi sensu facile dinoscuntur. Illud etiam scire debemus, quia, si proprium est quod unius est, numerum tantum modo recipit singularem. neque enim potest res unius in pluralitatem cadere. Nam quod propria nomina pluraliter declinantur, sciendum est non ab unius nomine procreatum numerum pluralem, sed multitudine nominum hoc facere. Rite enim dixit Virgilius Marios et Camillos, quoniam plures fuerunt. Appellativum autem nomen cum sit res multorum, recipit tamen et numerum singularem. In multis enim etiam unus tenetur.

Conparationis gradus sunt tres, positivus, ut doctus, conparativus, ut doctior, superlativus, ut doctissimus. Plerique nolunt conparativum esse doctiorem, dicentes non esse conparationem, quando doctior dicimus, quia non conparet sed praeferat. Sed errant: nam omnis conparatio id agit, ut alterum praeferat. Illa enim quae aequat similitudo est potius quam conparatio. Positivus autem omnia recipit genera, masculinum, ut hic doctus, femininum, ut haec docta, neutrum, ut hoc doctum, commune, ut docilis, omne, ut amans. Conparativus vero gradus duo tantum suscipit genera, commune, ut doctior, neutrum, ut doctius; superlativus tria tantum, masculinum, ut doctissimus, femininum, ut doctissima, neutrum, ut doctissimum. Praeterea non omnia recipiunt conparationem, sed ea quae sunt qualitatis et quantitatis. Qualitas autem et quantitas aut ab animo dicitur, ut doctus, aut a corpore, ut candidus niger, aut a fortuna, ut miser, aut a mensura, ut longus. Quare quaesitum est, utrum Latinior diceretur, quod tunc dicitur, cum pro diserto ponitur, ut sit Latinior, quo modo disertior; cum autem gentem significat, non potest conparari. Ita enim non possumus dicere Latinior, quem ad modum <nec> Graecior. Conparativus autem gradus iungitur casibus tribus, ablativo, septimo, et nominativo interposita particula quam: ablativo, ut 'doctior ab illo', septimo, ut 'doctior illo', nominativo, ut 'doctior hic quam ille'. Sed frequenter utimur septimo, ablativo paene numquam. Superlativus vero gradus genetivo tantum plurali adiungitur, ut 'doctissimus illorum'. Quamquam et singulari cohaereat, quotiens nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale, ut, 'o Danaum fortissime gentis Tydide.' Illud sane servandum est, quod et postea tractatum est, conparativum gradum nos et nostro et extraneo generi coniungere, superlativum autem tantum nostro. Dicimus enim 'velocior homo hominibus' et 'velocior homo canibus', quoniam conparativus est gradus; superlativum vero gradum tantum nostro praeferimus generi, ut 'velocissimus homo hominum'. Nemo enim dicit 'velocissimus homo equorum'.

Genera dicta sunt ab eo, quod generant, atque ideo duo sunt tantum genera principalia, masculinum et femininum. Haec enim sexus tantum generat. Genera autem aut naturalia sunt, aut ex auctoritate descendunt: naturalia sunt, ut vir mulier; auctoritate descendunt, ut hic paries, haec fenestra. In his enim naturalem nullum intellegimus sexum, sed eum sequimur, quem firmavit auctoritas. Cetera vero genera a superioribus veniunt, ut est neutrum, quod nec masculinum est nec femininum, commune, quod et masculinum et femininum, omne, quod omnia supra dicta continet genera, epicoenon vero, quod confusum continet sexum. Nam inter commune et epicoenon hoc interest, quod commune est, ubi visu secernimus sexum, ut canis; epicoenon est e contrario, ubi visu non secernimus sexum, ut piscis. Inter epicoenon et commune hoc interest, quod in communi articulo secernimus sexum, ut hic canis vel haec canis: in epicoeno vero unus articulus sumitur et utrumque sexum intellegimus, ut haec aquila. Eum autem sumimus articulum, quem auctoritas dederit. Nam cum naturaliter non possumus in epicoenis sexum deprehendere, debemus auctoritate firmari.

Numerus aut singularis est aut pluralis. Dualis vero Graecus non usurpatur nisi in nominibus duobus, quae sunt haec, duo et ambo, atque ideo etiam inaequaliter declinantur.

Figura aut simplex est aut conposita: simplex, quae unam rem continet atque naturalis est, ut doctus; conposita vero, quae ex arte fit et duas res habet, ut indoctus. Conposita autem figura fit quattuor modis, qui in arte sunt positi. Quod autem dicit 'ex corruptis', ita intellegere debemus, ut tunc intellegamus corrupta esse in conpositione, quotiens resoluta possunt <esse> integra: ut siqui dicat concipio, iure dicitur corruptum, quia, si solvatur, facit capio, quod est integrum; et conficio facit facio et similia. Ablativus singularis regit genetivum dativum et ablativum pluralem secundum regulas in arte positas. Sed illud quod dicit 'ablativo e producta vel correpta terminata', ita intellegendum est, ut tunc producta sit, quotiens genetivus singularis ei terminatus sit; cum vero is fuerit terminatus idem genetivus singularis, <correpta,> ut huius patris, ab hoc patre. Ideo autem Latini voluerunt ab ablativo singulari regulas sumere, quoniam hic casus Latinus est, nec eum habent Graeci; et ille utique casus debuit regulas Latinis nominibus dare, qui proprius Latinorum est.

Omnia nomina, quae in rerum natura sunt, quinque regulis continentur, quae regulae apud Donatum quidem non sunt propter conpendium, tamen tenendae sunt. Colliguntur autem istae regulae de genetivo singulari: nam is casus quinque finibus terminatur, aut ae diphthongo, ut Musa Musae, aut i, ut doctus docti, aut is, ut pater patris, aut us, ut hic fluctus huius fluctus, aut ei, ut hic vel haec dies huius diei. Ergo cum invenerimus aliquod nomen, de cuius declinatione dubitatur, quaerendus nobis erit praecipue genetivus; qui inventus si ae fuerit terminatus, ad similitudinem Musae declinabitur. Ita et in reliquis fiet. Sed constat Graeca nomina etiam Graece posse declinari. Plane duo praecipue casus in his regulis sollicite proferre debemus, vocativum secundae declinationis et ablativum tertiae, in quibus contra regulas plurimum sibi adsumpsit auctoritas. Vocativus enim singularis secundae declinationis tunc in i exibit, cum nominativus singularis in ius fuerit terminatus in genere masculino in proprio nomine, ut hic Mercurius o Mercuri. Hoc enim nomen et ius terminat nominativum et masculinum est et proprium. Si autem nominativus us terminatur, ut hic doctus, vocativum facit o docte; et si appellativum sit, licet ius terminatur, ut hic impius o impie facit, hic egregius o egregie. Sed huic regulae contrarium est hic filius o fili. Quare maiores nostri timentes ipsum vocativum similem fecerunt nominativo, ut Virgilius dicit

corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum,
et 'Lucius Octavius iudex esto'. Ablativus vero tertiae declinationis, qui et i et e terminatur, multum confusus est. Tamen hoc servare debemus, ut, cum [vel] nomen fuerit generis communis, quod in is mittit nominativum et genetivum, ablativum i terminemus, ut hic et haec docilis ab hoc et ab hac docili: item neutra omnia, quae e terminantur in nominativo, ut hoc mare ab hoc mari. Ea vero quae x littera terminantur in e exeunt, ut hic calix ab hoc calice, haec paelex ab hac paelice, haec lex ab hac lege et similia. Item omnia participia e terminantur, ut ab hoc calente, ab hoc furente; quae si nomina fuerint, i magis terminabuntur: item quae or terminantur in nominativo, ut doctior clarior minor maior: facit enim a doctiore clariore minore maiore. Reliqua vero sic ambigua sunt, ut vix etiam auctoritate firmentur. Nam et ab hac navi et ab hac nave legimus, et ab hac puppi et ab hac puppe, et ab hoc igni et ab hoc igne. In quibus omnibus meliorum auctoritas sequenda est.


DE PRONOMINE

Pronomen dictum est, quia ponitur pro nomine, ut siquis dicat 'Vergilius scripsit bucolica, ipse scripsit georgica.' Nec tamen videntur pronomina, quoniam nominum funguntur officio, esse nomina. Nam etsi nominum vim exprimant, non tamen plene exprimunt. Nomina enim posita plenas faciunt elocutiones, pronomina semiplenas. Item nomina posita velut inchoant elocutiones, pronomina autem velut conplent. Qualitas pronominum principaliter bipertita est. Omnia enim pronomina aut finita sunt aut infinita. Finita sunt quae recipiunt personas, id est quae definiunt personas, et sunt tantum tria, ego tu ille. Sed ille plerumque variat.

Nam si ad praesentis personam referatur, tunc vere finitum est; si de absente dicatur, minus quam finitum est. Infinita autem pronomina varias habent species. Nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas infinita sint, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus quam finita, alia articularia vel demonstrativa, alia possessiva. Generaliter infinita sunt quae cuicumque personae aptari possunt, ut est quis; et sunt haec septem tantum, quis qualis talis quantus tantus quotus totus. Minus quam finita dicuntur quae commemorationem habent notarum personarum, ut est ipse: haec sunt sex tantum, ipse iste is hic idem sui. Sed ex his alia sunt quae absentes personas significant, alia quae praesentes: absentes reliqua omnia; praesentes haec tantum, iste ista istud et hic haec hoc, quae non nulli pronomina etiam articularia vocant, eo quod more Graeco cum nominibus declinantur. Possessiva dicuntur pronomina quae nos aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus. Haec in quattuor partes dividuntur. Aut enim utraque parte singularia sunt, aut utraque pluralia, aut intrinsecus singularia, extrinsecus pluralia, aut intrinsecus pluralia, extrinsecus singularia. Vtraque parte singularia sunt, ubi et persona possidentis et possessi una est, ut meus; utraque parte pluralia, ubi multi sunt qui possidentur et multi qui possident, ut est nostri; intrinsecus singularia, extrinsecus pluralia sunt quae possidentis unam personam ostendunt, possessorum plurimas, ut est mei, vel e contrario, ut est noster. Intrinsecus autem dicitur quod pertinet ad personam possidentis, extrinsecus quod pertinet ad personam possessi. Sunt autem possessiva pronomina quinque tantum, meus tuus suus noster vester. Absque his pronominibus, quae omnia sunt viginti et unum, nullum aliud, quod suam originem habeat, poterit reperiri; sed siqua sunt, conpositione fiunt.

Scire autem debemus in declinatione pronominum plerumque sub una significatione casus varie proferri, ut est quis vel qui: nam possumus dicere 'quis tibi fecit iniuriam' et 'qui tibi fecit iniuriam'. Item invenitur genetivus duplex, ut mei vel mis, tui vel tis: nam possumus dicere 'mei causa te peto' <et 'mis causa te peto' et 'tui causa te peto' et 'tis causa te peto'>. Sed mis et tis de usu recesserunt. Item ablativus singularis aliquando varie terminatur, ut a quo vel a qui. Nam dicimus 'a quo venisti' et 'a qui venisti'; sed a qui in usu esse desiit. Dativus etiam et ablativus pluralis plerumque varii sunt: dicimus enim et a quis et a quibus. Qui quidem videntur hac ratione variari, quoniam ablativus singularis inventus est varius. Scimus enim quia omnia quae o terminantur in is mittunt, quae i, in bus. Ergo sicut dicimus ab hoc docto ab his doctis, ita dicimus a quo a quis. Item sicut dicimus a puppi a puppibus, ita dicimus a qui a quibus. Sed pronomina quem ad modum in declinatione duplicant casus, ita plerumque minuunt. Nam sunt pronomina ubi tantum modo genetivi sunt ut eccum eccam ellum; sunt ubi nominativus et vocativus deest, ut sui sibi se a se; sunt ubi vocativus tantum deest, ut in pronomine quod est ego.


DE VERBO

'Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu'. Quod dixit 'cum tempore et persona', conexum intellegendum est. Neutrum enim potest in verbo ab altero separari. Nam si solam personam velis intellegere, pronomen est; si solum tempus, participium est; si utrumque simul, tum verbum est. Quod autem adiecit casu carere, non velut superflue est positum. Quis enim nescit verbum casu carere? Sed timuit propter illas elocutiones, quae sic formantur, quasi casum habeant, ut 'da mihi bibere'. Sic est enim 'da mihi bibere', ut si dicas 'da mihi vinum', quod utique casum habet. Ne qui ergo putarent propter similitudinem elocutionum casum modo infinito adtribui, ideo dixit penitus casum a verbo repelli. Nam illae elocutiones non casum recipiunt, sed Graecam elocutionem sequuntur.

Qualitas verborum dividitur in modos et in formas. Modi omnes sunt octo, indicativus imperativus promissivus optativus coniunctivus infinitus inpersonalis gerundi. Sed ex his quinque volunt esse legitimos; de tribus vero dubitatur, id est de promissivo inpersonali gerundi. Indicativus dicitur modus, quoniam per ipsum quod gerimus indicamus, ut est lego; imperativus, quoniam per ipsum imperamus, ut est lege; optativus, quoniam habet adverbium optantis, ut utinam legam. Coniunctivum vero modum non ideo coniunctivum dicimus, quia habet aliquid coniunctum, id est cum (nam et optativus inciperet esse coniunctivus, quia habet adverbium coniunctum utinam); sed ideo dictus est coniunctivus, quia in loquendo, cum solus locutionem inplere non poterit, coniungit sibi indicativum, ut 'cum scripsero faciam' et 'cum dixero legam'. Infinitus dicitur modus, quia non definit personas, sed omnes tres uno modo profert, id est legere. Ceteri vero modi in personis differentiam faciunt, quod probatur hac elocutione, 'legere volo, legere vis, legere vult.' Nam quoniam volo vis vult indicativus est modus, differentia facta est personarum; quoniam vero legere infinitus est, omnes uno modo prolatae sunt. Hi sunt generales modi. Illi vero tres, de quibus dubitatur, ita explicandi sunt. Qui negant promissivum modum esse, hoc asserunt, superflue hunc modum putari, quoniam indicativi modi sit tempus futurum, id est legam scribam. Qui autem dicunt proprium modum esse, negant indicativum modum tempus futurum per rerum naturam habere posse.

Nam si indicativus ideo dictus est, quod per ipsum indicamus, nemo autem indicat nisi quae novit, futurum non potest habere, quia nemo indicat ea quae nescit. De inpersonali autem modo hoc loquuntur. Plerique hunc modum dicunt, quia sic de verbo nascitur, quem ad modum ceteri modi, ut lego lege legito. Sed tamen non probatur modus esse, sed verbum. nam cum unus quisque modus non possit currere per modos, relinquitur ut hic non sit modus qui currit per modos. Nam habet indicativum legitur, imperativum legatur, coniunctivum cum legatur. Item gerundi quem dicunt modum, plerique negant eum modum esse, sed dicunt participiorum a passivo futuri et praeteriti esse declinationem. Sed est modus, quia in u desinit ultimo tempore suo, in quam litteram nullum desinit participium, et significationem habet tam agentis quam patientis, quod utique non haberet, si participium passivum esset. Etenim cum dicimus cantando, et agentis et patientis habet significationem, quod probatur teste Virgilio: nam ubi dicit 'cantando tu illum', agentis significationem ostendit; ubi dicit 'cantando rumpitur anguis', patientis. Formae sunt quattuor, per quas non declinatio, sed significatio verborum explicatur: quae ideo quattuor sunt, quoniam [non] omne quod agimus quattuor temporum officio continetur. Nam aut cogitamus utrum agendum sit, aut quod placuit inchoamus, aut inchoata conplemus; aut conpleta iteramus. Idcirco etiam ipsae formae haec nomina accipiunt.

Vna enim meditativa, quae non agere nos aliquid, sed adhuc velle agere ostendit, ut est lecturio: significat enim non lego, sed legere volo. Secunda est inchoativa, quae nos aliquid initiare ostendit, ut est calesco, quod significat calere incipio. Tertia est perfecta, ut lego, quae plenum ostendit actum. Quarta est frequentativa, quae nos aliquid saepe agere ostendit, ut lectito: significat enim saepe lego. Quas formas plerique veluti inutiles refutare volunt, sed convincuntur secundum rationem naturalem. Multa enim sunt, quae proprie explicari non possunt nisi istis. Meditativa autem forma in rio desinit, ut scripturio parturio. Inchoativa autem verba quinque regulis continentur, quarum si una defuerit, inchoativa non erunt. Debent enim in sco syllabam exire et originem ducere a neutrali verbo et tertiae esse coniugationis correptae et carere tempore perfecto et plusquamperfecto, carere etiam participio futuri temporis. Ideo autem inchoativa carent tempore perfecto, quoniam quae inchoantur nihil perfectum habere debent. Frequentativa forma in to quando exit, semper primae coniugationis est, ut lectito lectitas, cursito cursitas, scriptito scriptitas. si autem in so exeat, etiam tertiae esse potest, ut lacesso lacessis et facesso facessis.

Coniugationes tres sunt nomina habentes ab ordine litterarum. Quaeruntur autem quinque rebus, id est indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, ante litteras vel ante syllabas: ante litteras in verbis activis et neutralibus, ante syllabas in ceteris, id est passivis communibus deponentibus. Ergo ubi a fuerit, prima coniugatio est, ut amo amas; ubi e, secunda, ut doceo doces; ubi i, tertia, ut lego legis: sed tertia plerumque et correpta est et producta, quod deprehenditur hac ratione. Si correpta fuerit, in passivo ante <ultimam> syllabam e habebit, ut lego legis, legor legeris; si autem producta fuerit, i reservabit in passivo, ut nutrio nutris, nutrior nutriris. Quae varietas etiam de imperativo modo colligitur: nam tertia correpta in e exit, ut lege, tertia producta in i, ut nutri: item infiniti modi paenultima syllaba, quae si longa fuerit, productam coniugationem esse demonstrat, ut nutrire; si brevis, correptam esse significat, ut legere. Hae autem coniugationes futurum tempus indicativi modi varie mittunt. Nam prima et secunda coniugationes in bo ducunt, ut amo amas amabo, doceo doces docebo. Tertia vero correpta in am tantum mittit, ut lego legis legam. Tertia producta duas habet regulas requirendas indicativi modi tempore praesenti: si ante o ultimam e fuerit correpta, in bo tantum mittit, ut exeo exibo; si autem i habuerit ante o, futurum tempus et in am et in bo mittit, ut servio serviam servibo. Quas regulas Probus artifex tuetur.

Verborum genera quinque sunt, activa passiva neutra communia deponentia. quaecumque sint illis definitionibus, quae in arte lectae sunt varie, tamen, quantum ad significationes pertinet, omnia ista quinque duas habent significationes, id est aut agentis aut patientis. Hinc est quod in neutrali verbo et agentis invenimus significationem, ut nato, et patientis, ut vapulo. Item in deponenti verbo, ubi sola utique debuit esse passiva significatio, et agentis non numquam invenitur, ut est loquor. Confusio autem communis verbi casibus segregatur. Nam si accusativum casum iungas, agentis est, ut criminor illum; si ablativum, patientis, ut criminor ab illo. Tempora sunt quinque: praesens, quod agitur, ut lego; praeteritum inperfectum, quod omissum est et non conpletum, ut legebam; praeteritum perfectum, quod conpletum est paulo ante, ut legi; praeteritum plusquamperfectum, quod conpletum est olim, ut legeram; futurum, quod inminet, ut legam. Vnde vitiose locuntur qui dicunt 'expecta, modo egredior.' nam iungunt significationem futuram et praesens tempus. Item qui dicunt 'cras tibi lego lectionem' vitiose locuntur. Nam cum lego praesentis temporis sit, cras vero adverbium futurum, utique haec locutio non cohaeret. Tractandum etiam illud, an sana esset locutio haec, 'cras legam', an 'cras lego'. 'Cras lego', ut diximus, vitiosum est; 'cras' autem 'legam' ideo non nulli vitiosum iudicant, quoniam duo futura quasi in aliud futurum nos differunt.

Modi varie tempora recipiunt. Indicativus enim omnia quinque supra dicta habet tempora; imperativus vero duo tantum, praesens et futurum; optativus tria, sed geminata: nam praesens et inperfectum pro uno est: item perfectum et plusquamperfectum habet et futurum. Coniunctivus tot tempora habet. Quot et indicativus. Infinitivus tria habet tempora, praesens praeteritum futurum. Sed scire debemus in omnibus passivis verbis praeterita tempora, id est perfectum et plusquamperfectum, habere ulteriora praeterita. Personas omnes modi segregatas habent absque infinito, ubi confusae sunt, ut diximus. Modus autem imperativus habet difficultatem personarum, quae talis est. Prima persona in tempore praesenti deficit, sed in numero singulari; ceterum in numero plurali non deficit. Ideo autem deficere creditur, quoniam omne imperativum in alium procedit, id est secunda persona nascitur. In tempore vero futuro tam in numero singulari quam in numero plurali prima persona deficit; secunda vero et tertia in numero singulari uno modo proferuntur, ut legito tu, legito ille, ut est apud Virgilium

tertius Argolica hac galea contentus abito.
Nam si dicam legito legat, legito quidem erit tempus futurum, legat vero praesens. Item tertia persona numeri pluralis his regulis continetur: indicativo modo tempore praesenti tertia persona numero plurali o accipit et facit hanc personam imperativi modi per omnes coniugationes, ut amant amanto, docent docento, legunt legunto, nutriunt nutriunto; quod servavere maiores, ut ait Horatius
et quocumque volent animum auditoris agunto.
Nam si diceret agant, tempus praesens ostenderet, non futurum. Prima coniugatio et tertia correpta tot syllabas habere debent in secunda persona, quot in prima habent indicativo modo, ut amo amas, lego legis. Quidquid autem aliter fecerit, anomalum est, ut edo es, comedo comes.


DE ADVERBIO

Adverbium dictum est eo, quod necesse habet hanc partem orationis verbum sequi, ut 'cras faciam', 'hodie scribo'. Sed non, ut necesse est adverbio sequi verbum, ita necesse erit verbo sequi adverbium. Nam quando dico 'facit orator', est elocutio plena, quamquam sine adverbio. Potest ergo verbum sine adverbio poni; adverbium autem sine verbo numquam ponitur. In significationibus adverbiorum localia adverbia diligenter advertenda sunt, quae habent quattuor species, in loco, de loco, ad locum et per locum. In loco sunt haec, hic illic ibi intus foris. De loco sunt haec, hinc illinc inde. Intus foris uno modo tam in loco quam de loco proferuntur, id est sine coniunctione praepositionis. Ad locum sunt haec, huc illuc illo istuc intro foras. Per locum sunt haec, hac illac illa. Ergo animadvertere debemus, ut, quotiens fuerint adverbia in loco, iungamus verba quae habent significationem in loco, ut puta, ibi sum, illic sedeo, intus <sto> et similia; quotiens sunt autem adverbia quae significant ad locum, iungamus ea his verbis similiter quae habent significationem euntis, ut pergo illuc, vado illo, proficiscor intro et similia. Nam siqui dicat 'venio ibi', vitiosum est. Venio enim significationis est ad locum, ibi vero in loco est, et duo haec diversa numquam cohaerent. Non omnia adverbia recipiunt conparationem, sed ea tantum, quae ducunt originem a nominibus recipientibus conparationem, ut doctus docte. Iure enim dicimus doctius doctissime, quoniam et nomen ipsum doctus facit doctior doctissimus. Adverbia autem quae conparantur in positivo gradu duas habent regulas, e et er, ut docte et fortiter; in conparativo unam, ut doctius fortius; in superlativo autem unam e, quod semper productum est, ut doctissime fortissime. Quando autem positivus e terminetur, quando er, dativus singularis ostendit. Nam e tum terminatur adverbium positivo, cum dativus singularis o fuerit terminatus, ut docto docte, claro clare. Tunc autem adverbium er terminatur, cum dativus singularis i fuerit terminatus, ut huic agili agiliter et huic forti fortiter. Quae his regulis non serviunt, adverbia anomala sunt.

Nomina provinciarum semper recipiunt praepositiones, ut 'ad Campaniam pergo', 'de Campania venio', 'in Campania sum'. E contrario nomina civitatium numquam recipiunt praepositiones, quando funguntur vice adverbiorum. Verum tamen si ad locum significant, accusativi forma sequenda est, ut 'Carthaginem vado'; si de loco, secundum septimum loquimur, ut 'Carthagine venio'; si in loco, duplex regula est. Nam si nomen fuerit secundae declinationis, adverbium in loco fit secundum formam genetivi: dicimus enim 'Deli fui', 'Beneventi fui', quoniam huius Deli, huius Beneventi genetivus est. Si autem nomen erit alterius cuiuscumque declinationis, tunc formam sequimur dativi casus: dicimus enim 'Carthagini fui', 'Tiburi fui', quoniam huic Carthagini, huic Tiburi dativus est. Sciendum est sane pauca nomina his regulis repugnare, ut est Narbone in Philippicis Ciceronis, 'cum tu Narbone mensas hospitium convomeres': debuerat enim dicere Narboni. Item Vergilius ait 'Turia Carthagine qui nunc Exspectat' [inquit Carthagine], non Carthagini, quod erat regulae. Sed Cicero antiptosin fecit figuram, Vergilius vero metri necessitatem mutata regula servavit. Generaliter tenendum est quod adverbiis non debet coniungi praepositio separatim. Nemo enim dicit 'de sero', 'de modo'; unde nec 'de mane' dicere debemus, quod plerique in usu habent. Sed quoniam legimus 'dum mane novum', id est quoniam legimus hoc ipsum mane iam nomen effectum (genus enim non recipit nisi nomen), videmur ei adicere posse praepositionem. quare tutius loquuntur qui et solum adverbium sine praepositione ponunt, ut 'mane venit', et quando volunt addere praepositionem, genus coniungunt, ut 'de primo mane venio'. Iam enim non videtur iungi ei parti orationis quae est mane, sed quae est primo.


DE PARTICIPIO

Participium dictum est, quasi particapium. Habet enim partes a nomine duas, genus et casum, a verbo duas, tempus et significationem, ab utroque duas, numerum et figuram: ideo ab utroque, quoniam numerus et figura tam nomini accidunt quam verbo; illa vero bina his tantum accidunt, a quibus trahuntur.

Genera participiorum sunt haec, masculinum femininum neutrum et omne. Masculinum participium in us syllaba terminatur, femininum a, neutrum um, ut lectus lecta lectum, lecturus lectura lecturum, legendus legenda legendum. Nam haec sunt duo tempora, praeteritum et futurum, quae genera secundum regulas quas diximus dividunt. Praesentis autem temporis participium semper generis est omnis et duabus clauditur consonantibus, ut est legens.

Casus totidem sunt in participiis, quot in nomine et pronomine. Participia autem masculini et neutri secundae sunt declinationis, feminini primae, omnis tertiae, in quo ablativus et i et e terminatur, ut amanti amante. Sed scire convenit quod ars exigat ut e littera terminetur; i autem ubi fuerit terminatus ablativus huius participii, necessitas est aut metri aut euphoniae.

Tempora in participiis Latinis tria sunt, praesens praeteritum et futurum; regulae tamen quattuor sunt. Nam praesens unam habet, quam diximus, ns, ut legens; praeteritum unam, us, ut lectus; futurum vero tempus duas habet regulas, rus et dus, ut lecturus legendus. Ideo autem neutrale verbum tot et eadem habet participia, quae et activum, quoniam sic declinatur ut activum: nam participia declinatione noscuntur. Deponens autem verbum participium futuri temporis in rus mittit, ut locuturus.

Nam ideo dictum est deponens, non quod r litteram non deponat, KATA ANTIFRASIN (nam et commune deponens esset: et hoc enim r litteram non relinquit); sed ideo deponens dicitur, quod deponit participium declinationis suae, id est futurum, quod dus syllaba terminatur. Nemo enim potest dicere loquendus, licet inveniamus apud poetas hanc usurpationem. Commune vero verbum ideo quattuor habet participia, quia commune est, id est agentis et patientis habet significationem; et novimus quod participia duo veniant ab activo et duo a passivo. Sane scire debemus quia, licet Latinitas non habeat nec praeteritum participium ab activo nec praesens a passivo, invenitur tamen apud poetas talis elocutio, ubi alterius temporis pro hac significatione ponatur, ut est et qua vectus Abas et qua grandaevus Aletes: vectus enim dixit pro eo quod est vehebatur. Regulae participiorum ita se habent, ut participium futuri temporis a passivo regat participium praesentis temporis ab activo, id est ut de participio futuri temporis a passivo sublata dus syllaba et addita s littera faciamus participium praesentis temporis ab activo, vel e contrario. Item participium praeteriti temporis a passivo sublata s littera et addita rus syllaba facit participium futuri temporis ab activo, ut lectus lecturus, vel e contrario. Sed his regulis repugnant pauca participia nova ratione usurpata, ut est moriturus, quod nulla ratione dicitur. Sublata enim rus syllaba et addita s littera moritus facit, quod Latinitas non habet: nam mortuus dicimus. Et illud sciendum est, maiores nostros saepe a verbis neutralibus praeteriti temporis usurpasseparticipia, ut est regnata triumphata placita nupta pransus cenatus et similia. Quibus nos ideo utimur, quoniam auctoritate firmantur; non tamen possumus de aliis verbis neutralibus similiter quae non lecta sunt usurpare, sed debemus ea tantum quae lecta sunt dicere.


DE CONIVNCTIONE

Coniunctiones dictae sunt ab eo, quod coniungant elocutionem. Nam siqui dicat 'ego tu eamus', dissidet elocutio; si interponas et et dicas 'ego et tu eamus', incipit cohaerere. Copulativae dicuntur eo, quod et verba et sensum copulant, ut siqui dicat 'ego et tu eamus'. Nam in hac elocutione et verba coniuncta sunt et sensus: utrumque enim iturum significat. disiunctiva vero penitus contra naturam sermonis fuisset inventa, nisi vel verba coniungeret. Nam quid tam contrarium coniunctioni, quam habere speciem disiunctionis? Sed ideo disiunctiva dicitur, quod sensum disiungat: nam verba coniungit, ut siqui dicat 'ego aut tu eamus'. Nunc enim elocutio coniuncta est, sed sensus disiunctus: non enim utrumque, sed alterum iturum significat. Expletivae dicuntur coniunctiones eo, quod additae illud quod minus fuerat explere contendunt, ut siqui dicat neglegenti lege, dicendo lege in eo eum arguit, quod non legit; at si dicat 'saltem lege', in eo arguit, quod nihil omnino agit. Inter causales et rationales hoc interest, quod tunc utimur causalibus, cum de causa loquimur, tunc rationalibus, cum de ratione. Causa est autem, quae nos inpingit ad aliquid faciendum; ratio autem, qua utimur in faciendo. Sed plane sciendum est quod pro rationalibus causales ponere possumus; pro causalibus numquam ponimus rationales. Etenim causa non statim ratione reperitur; ubi autem ratio est, iam causa praecessit. In ordine autem hoc servandum est, quod sunt aliquae quae semper praeponuntur, ut at ast. Dicimus enim 'ast ego quae divum incedo regina', non 'ego ast'; et item 'at pater Anchises', non 'pater at Anchises'. Postponuntur vero que autem: dicimus enim 'primusque Machaon', non 'que primus Machaon', et 'hoc autem fac', non 'autem hoc fac'. Igitur vero et primo et ultimo et medio convenit loco: dicimus enim et 'igitur patres conscripti censuerunt' et 'patres igitur conscripti censuerunt'.


DE PRAEPOSITIONE

Praepositio dicta est, quod in loquendo praeponitur (dicimus enim 'apud amicum sum'), excepta una praepositione, quae non numquam praeponitur et postponitur, ut tenus (dicimus enim et 'pube tenus' et 'tenus pube'), et excepta altera praepositione, id est cum, scilicet in pronominibus non nullis, ut mecum tecum nobiscum vobiscum, quod contra artem ex aperto dicitur (nemo enim dicit 'cum me', 'cum te' propter cacenphaton). Natura enim praepositionis exigebat, ut praeponeretur. Accusativae praepositiones sunt XXX, quae accusativo tantum iunguntur vel singulari vel plurali. Ex his ad et apud diversas habent significationes. Nam ad ad locum significat, ut 'ad patrem vado', apud vero in loco, ut 'apud parentem sum'. Sed ad non numquam auctoritate etiam in loco reperitur, ut 'decem fiscos ad senatorem illum relictos', et apud Maronem 'ad Troiam pro caris gesserat Argis'. Temptaverunt plerique facere discretionem et in hac elocutione, quae fit de ad et de in, ut 'ad forum venio', 'in forum venio'. Etenim 'ad forum venio' est ad forum accedo, 'in forum venio' forum ingredior, ut sit illud prius propinquantis ad locum, hoc autem locum ipsum tenentis, sicut videtur locutus esse Salustius dicendo 'hi utrique ad urbem imperatores erant inpediti ne triumpharent calumnia paucorum'. Nam si necdum triumphaverant, urbem ingressi non fuerant. Ergo 'ad urbem' quod dixit, propinquantis significatio habetur, non ingredientis. Vsque etiam praepositio novo modo sibi aliam coniungit praepositionem: dicimus enim, ut Vergilius 'ad usque columnas exulat'. Nec sequi debemus quod non nulli dicunt, usque adverbium esse. Multo minus enim sibi iungeret praepositionem, si adverbium fuisset: adverbio enim praepositio separatim non cohaeret. Et e et ex praepositiones habent differentiam. Nam si pars orationis sequatur a vocali incohans, ex praeponimus, ut 'ex amico'; si autem a consonanti inchoet, e, ut 'e foro'. E contrario autem positae aut hiatum faciunt aut asperitatem, hiatum 'e amico', asperitatem 'ex foro'. Clam praepositio, quam Donatus inter ablativas posuit, scire debemus quod indifferenter pro arbitrio dicentis et ablativo iungitur et accusativo: dicimus enim et 'clam patre' et 'clam patrem'. In sub super et subter et accusativae sunt et ablativae; sed apud maiores nostros indifferenter ponebantur, id est nulla lege servata. Nam et Virgilius dixit 'rapuitque in fomite flammam' pro 'in fomitem', et Horatius [Naso]

destrictus ensis cui super impia
cervice pendet
pro 'super cervicem', et Cicero 'si forte in eo quaeritis' pro 'in eum', et similia. Verum tamen aetas posterior super et subter accusativas fecit. In vero et sub coniunguntur accusativis casibus, cum mutatio est loci, ut 'in forum vado'; 'sub basilicam vado'; tunc iunguntur ablativis, cum permansio est, 'in foro sum', 'sub basilica sum'. Haec autem mutatio vel permansio verborum, quae ad elocutionem praeponenda sunt, ratione colligitur. Nam pergo proficiscor vado et huius modi mutationem significant, sto sedeo dormio et huius modi permansionem. Loquellares praepositiones ideo dicuntur, quia semper cohaerent, ut conduco recipio. Cohaerere autem eas res illa significat, quod non patiuntur in significatione interpositionem: nemo enim dicit 'con tibi duco' aut 're illum cipio'. Praepositiones cum postpositae fuerint, si casum suum reservent, adhuc praepositiones sunt, ut 'transtra per et remos'. Si autem casum mutent, fiunt adverbia, ut 'tempore post'. Sed plerumque metrorum ratione etiam praepositae idem faciunt, ut 'longo post tempore venit'. Sciendum est etiam, praepositiones utriusque casus quotiens pro aliis praepositionibus ponuntur, illis eas casibus iungi, quibus iunguntur illae pro quibus ponuntur, ut 'in alterum'. Nam quoniam in modo contra significat, accusativo iungenda est, quia contra accusativi casus est. Item 'super Priamo rogitans': quoniam super de significat, ablativo iungenda est.


DE INTERIECTIONE

Interiectiones proprie sunt affectus voce incondita expressi. Sed et plenus frequenter sermo pro interiectione habetur, si affectum significet, ut 'pro dolor'.

[Sunt nomina similia participiis praesentis temporis, ut demens legens. Discernuntur autem sic. Si nomen fuerit, conparationem recipit, ut dementior; si participium fuerit, non recipit conparationem. Inveniuntur nomina similia participiis praeteriti temporis vel potius eadem et participia; sed discernuntur declinatione. Nam participia si fuerint, secundae sunt declinationis, ut hic visus huius visi, hic auditus huius auditi; si autem nomina fuerint, erunt quartae declinationis, ut hic visus huius visus, hic auditus huius auditus. Quamquam haec quae diximus etiam illa ratione discernimus, quod participium tunc est, cum tempus habet, ut puta 'ille auditus est'; cum autem non habet tempus, nomen est, ut 'auditus meus obtusus est', 'visus meus obtusus est'.]


DE LITTERA

Litteras Latinas constat Carmentem invenisse, matrem Euandri. Quae ideo dictae sunt litterae, quod legentibus iter praebeant, vel quod in legendo iterentur, quasi legiterae. Omnes autem litterae principaliter in duas dividuntur partes, in vocales et in consonantes. Item ipsae consonantes in duas dividuntur partes, in semivocales et mutas. Vocales dicuntur, quia per se sonant et per se syllabam faciunt, et nullae aliae litterae sine ipsis possunt syllabam facere. Consonantes dicuntur, quia non naturaliter sonant, sed mixtae cum vocalibus proferuntur; quae non tam videntur unum quoddam sonare, sed quasi duplex consonare. Semivocales dicuntur, quia semis habent de potestate vocalium. Nam cum vocales et per se sonant et per se syllabam faciunt, istae per se quidem sonant, sed per se syllabam non faciunt. Mutae dictae sunt eo, quod nihil habeant de potestate vocalium. Nam nec per se sonant nec per se syllabam faciunt. etenim semivocalibus si detrahas naturales sonos, vel paululum sonant; mutis si detrahas, nihil sonabunt. Vocales sunt quinque, a e i o u. Ex his duae, e et o, aliter sonant productae, aliter correptae. Nam o productum quando est, ore sublato vox sonat, ut Roma; quando correptum, de labris vox exprimitur, ut rosa. Item e quando producitur, vicinum est ad sonum i litterae, ut meta; quando autem correptum, vicinum est ad sonum diphthongi, ut equus. I vero et u varias habent potestates: sunt enim vocales consonantes mediae nihil digammi duplices. Sed ut sint vocales consonantes et mediae, utriusque litterae est; ut autem nihil et digammos sit, u litterae est; ut duplex sit, ad i litteram pertinet. Vocales autem sunt i et u, quando vel solae positae syllabas faciunt, ut unus itur, vel quando iunguntur consonantibus, ut unda inde. Consonantes autem tunc fiunt, quando ipsae praecedentes post se habent alias vocales in isdem syllabis constitutas, ut vanus Ianus. Quin etiam ipsae duae si inter se iungantur, quae prior est fit consonans, ut Iuno vita. Etiam sola <u> quando geminatur et syllabam facit, quae prior est fit consonans, ut vultus vulgus. Mediae autem tunc sunt, quando naturalem sonum recipiunt, ut vir optimus: nam quod e contra sonamus ut scribimus, sed pingue nescio quid pro naturali sono usurpamus. V littera nec vocalis nec consonans est, quando dicimus quoniam. Etenim non est vocalis, quia eam o vocalis consequitur, et scimus, quando post se habet aliam vocalem, quod fit consonans. Non autem potest esse consonans, quoniam non ipsa praecedit, nec potest esse consonans, nisi quando ipsa praecedit. Fungitur etiam digammi ratione, id est pinguiorem sonum praestat partibus orationis, ut Velena. Hoc ergo et nos facimus, quotienscumque consonans est, ut Venus. I vero quaeritur utrum geminata possit unam syllabam facere, ut puta dii utrum iam per duo i scribatur, quod multi dicunt, multi negant. Plane sciendum est quod i inter duas posita vocales in una parte orationis pro duabus est consonantibus, ut Troia. Omnes vocales Latinae et produci et corripi possunt. A producitur, ut acer; corripitur, ut amor: e producitur, ut meta; corripitur ut ego: i producitur, ut itur; corripitur, ut ibi: o producitur, ut Roma; corripitur, ut rosa: u producitur, ut unus; corripitur, ut ubi. Sed quod dicimus eas et produci posse et corripi, sic intellegimus, non in una parte orationis utrumque posse contingere, sed [de ratione adspirationis] in diversis. Aspirare non debemus, nisi quando sequitur vocalis, ut homo. Sed non ubicumque vocalis est, et aspiratio est; sed ubicumque aspiratio est, necessario et vocalis. Semivocales sunt septem, quae ita proferuntur, ut inchoent ab e littera et desinant in naturalem sonum, ut ef el em en er es ix; sed x ab i inchoat et duarum consonantium fungitur loco. Nam maiores nostri pro hac x aut g et s aut c et s ponebant, g et s, ut rex regis, c et s, ut pix picis. De genetivi autem declinatione colligebant, quando vel c vel g uterentur. Sed posteaquam inventa sunt nomina quae nec c nec g in genetivo haberent, ut nix nivis, senex senis, coepit haec littera scribi, id est x, et pro duabus haberi consonantibus. S littera hanc habet naturam, ut, ubi opus est, excludatur de metro, ut in hoc versu 'ponite spes sibi quisque'. Excluditur autem, quotiens vel inchoat sermonem vel determinat; in medio autem posita numquam excluditur, ut respira. Quattuor sunt liquidae, l m n r. Sed frequenter utimur duabus, prima et quarta, raro secunda, tertia numquam nisi in Graecis nominibus. Sane tunc possunt istae liquescere, cum ante se habuerint in una syllaba vel quamcumque mutam vel f semivocalem. Sed et hic haec ratio servanda est, quae in adspiratione praedicta est, id est non ubicumque praecedit muta vel f semivocalis, istae liquescunt; sed ubicumque istae liquescunt, necesse est ut illae praeponantur. Mutae sunt novem, quae debent inchoare a naturali sono et in vocalem e litteram desinere, ut b g et reliquae. Ex quibus tres, quoniam non desinunt in e, contumeliam patiuntur, <h k q. H a> plerisque adspirationis nota, a plerisque consonans habetur. K vero et q aliter nos utimur, aliter usi sunt maiores nostri. Namque illi, quotienscumque a sequebatur, k praeponebant in omni parte orationis, ut kaput et similia; nos vero <non> usurpamus k litteram nisi in Kalendarum nomine scribendo. Itemque illi q praeponebant, quotiens u sequebatur, ut qum; nos vero non possumus q praeponere, nisi et u sequatur et post ipsam alia vocalis, ut quoniam. Y et z Graecae sunt litterae. Y vocalis est, z pro duplici, quamquam apud nos z et pro duplici sit, ut 'Mezenti ducis exuvias', et pro simplici, ut 'nemorosa Zacynthos'. Omnia nomina litterarum generis sunt neutri et indeclinabilia sunt. Sciendum autem x litteram Latinam duplicem etiam pro simplice posse poni, quando Graeca sunt nomina, ut in hoc versu, 'implevit litora Xanthus'.


DE SYLLABA

Syllaba dicta est ex Graeco vocabulo, APO TOU SULLAMBANEIN TA GRAMMATA, id est a conceptione litterarum. Ergo proprie illa dicitur syllaba, quae de plurimis constat, ut est post. Quae autem de una vocali perficitur, abusive dicitur syllaba, ut e. Omnes autem syllabae a vocalibus suis incipiunt habere tractatum, atque inde exordium sumunt. Consonantes enim quae sequuntur ipsi syllabae inputantur; praecedentes autem non ipsi, sed aut vacabunt aut superiorem brevem iuvabunt. Vt puta glans: ab a considerantes n et <s> ipsi syllabae damus, quia secuntur vocalem; g vero et l non ipsi inputamus, sed servamus ad auxilium superioris brevis, si forte praecedat. Consonantes autem non hae solae, quae in eadem syllaba sunt, sed etiam in sequenti positae iuvant praecedentem vocalem, ut arma. Syllabae breves quattuor modis considerandae sunt: primo ut habeant vocalem brevem, deinde ut non desinant in duas consonantes aut in unam duplicem aut in i inter duas vocales constitutam. Quibus quattuor modis e contrario animadversis deprehendimus longas. Nam si sit vocalis naturaliter producta, syllaba erit longa, ut est dos: si etiam duae consonantes secuntur brevem, similiter longa erit, ut ars; vel si una duplex sequatur, ut est pix; vel si <i> inter duas vocales, ut est Troia. Plane diphthongi semper longas syllabas faciunt [quae diphthongus sic declinatur quo modo doctus]. Sunt autem quattuor, ae, ut Aeneas; oe, ut poena; au, ut aurum; eu, ut Eurus. Ceterum e et i apud antiquos tantum modo deprehenditur, ut eitur. Y et i in Graecis nominibus diphthongus est, ut Harpyia. Plane quoniam difficilis est deprehensio circa syllabas naturaliter longas, idcirco primum debemus considerare, quem ad modum naturaliter proferantur; deinde inflexiones considerare debemus. Nam facilitas si non intellegis qualis est in nominativo, in genetivo cognosces, quia longa est et aperte producitur: facilitatis enim facit. Item relegerunt: le ne dubites qualis sit, significat singularis numeri pronuntiatio; relegit enim facit. Deinde studeamus pronuntiationi, poetarum etiam exempla teneamus. Deinde considerare debemus sermonum primas origines.

nam <prima positio> ut fuerit, similiter omnis derivatio sequitur, ut puta amor, a brevis est: sive postea amicus, sive amo, sive amator, sive amant, sive amantem dicas, ubique a brevis erit. Pauca sunt enim nomina quae ab hac regula recedunt, ut puta lux et lucerna: nam cum lux longa sit, lucerna brevis est. Et quia his rebus deficimur, superest ut ad exempla curramus, quae aput poetas per lectionem facillime deprendimus. Communes syllabae modis fiunt octo. Primus modus est, si correptam vocalem duae consonantes sequuntur, quarum prior muta quaepiam est vel f semivocalis et sequens liquida: est enim longa in hoc, 'vasto Cyclopis in antro'; brevis in hoc, 'vastosque ab rupe Cyclopas'. Secundus modus est, cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae adspirationis est nota: est enim longa in hoc, 'terga fatigamus hasta'; brevis in hoc, 'quisquis honos tumuli'. Tertius modus est, cum correptam vocalem duae consonantes sequuntur, quarum prior s littera est: est enim longa in hoc, 'unde spissa coma'; brevis in hoc, ponite: spes sibi quisque, et haec quam angusta videtis. Quartus modus est, cum correpta vocalis partem terminat orationis, quae in unam desinit consonantem: est enim longa in hoc, nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; brevis in hoc, 'hoc caput o cives'. Quamquam et si in nullam desinat consonantem, videtur posse exemplo probari: invenies enim apud Vergilium

dona dehinc auro gravia sectoque elephanto.
Sed sciendum est quod brevis syllaba potest pro brevi et pro longa poni. Quintus modus est, cum diphthongum vocalis sequitur: est enim longa in hoc, 'Musae Aonides'; brevis in hoc, 'insulae Ionio in magno'.

Sed et hoc tunc contingit, cum nulla consonans intervenit et nudam diphthongon sequitur nuda vocalis. Sextus modus est, cum nudam vocalem vocalis sequitur. Est enim longa in hoc, 'o ego infelix'; brevis in hoc, 'sub Ilio alto'. Septimus modus est, cum pronomen c littera terminatum vocalis statim subsequitur: est enim longa in hoc, 'hoc erat alma parens'; brevis in hoc, 'solus hic inflexit sensus'. Sed quando c pro duabus consonantibus ponitur, debet cum quadam conlisione proferri. octavus modus est, cum brevem vocalem sequitur z: est enim longa in hoc, 'Mezenti ducis exuvias'; brevis in hoc, 'nemorosa Zacynthus'.


DE PEDIBVS

Pes dictus est eo, quod pedis fungatur officio. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita etiam metra per pedes quodam modo incedunt. Arsis dicitur elevatio, thesis positio. Quotienscumque contingit ut tres sint syllabae in pede vel quinque, quoniam non licet in divisione temporum syllabam scindi, sed aut principio adplicatur aut fini, idcirco debemus considerare, media syllaba cui parti coniungi debeat. Et hoc ex accentu colligimus. Nam si in prima syllaba fuerit accentus, arsis duas syllabas possidebit; si autem in media syllaba, thesi duas syllabas damus. Solutio dicitur in metro, quotiens pro una longa duas ponimus breves. Nam pro spondeo, qui legitimus est versus heroici, invenimus etiam dactylum positum, ut 'arma virumque cano', non numquam anapaestum, ut 'fluviorum rex Eridanus', aliquando proceleumaticum, ut 'genua labant' et 'arietat in portas' et 'abiete costas' et

tenuia nec lana per caelum vellera ferri.
Divisiones autem temporum tres sunt: aequa, quae et dactylica, dupla, quae iambica, sescupla, quae paeonica nominatur. Aequa dicitur divisio, cum tot tempora habet arsis, quot thesis, ut puta unum et unum, duo et duo, tria et tria, quattuor et quattuor; quae divisio hos recipit pedes, pyrrichium spondium dactylum anapaestum proceleumaticum dispondium diiambum ditrochaeum antispastum choriambum. Dupla dicitur divisio, quotiens altera pars alteram partem duplo vincit, ut puta unum et duo, duo et quattuor; quae divisio hos recipit pedes, iambum, trochaeum, tribrachyn, molossum, ionicum maiorem, ionicum minorem. Sescupla dicitur divisio, quotiens altera pars alteram partem non duplo vincit, sed dimidietate dupli, ut puta tria et duo vel duo et tria; quae divisio hos septem recipit pedes, bacchium, antibacchium, amphimacrum et quattuor paeones. Reliqui vero pedes, id est amphibrachys et epitriti, ab his divisionibus repelluntur. Nam amphibrachys cum constet aut de tribus et uno aut ex uno et tribus, nullam recipit divisionem. Epitriti vero divisionis suae possident nomen: nam epitriton dicunt Graeci quattuor et tria vel tria et quattuor. Legitimi dicuntur pedes metri cuiusque, qui sunt naturales in versibus, ut spondeus in heroico; nothi autem, qui per corruptelam solutionis accedunt, ut est dactylus in versu heroico vel trochaeus.

Syllaba autem longa duo habet tempora, brevis unum. Ideo autem unum dicimus tempus in brevi, quoniam cursim profertur; duo autem in longa, quia tractim et cum quadam mora, et tantum possumus proferendo duas breves temporis consumere, quantum dum unam longam proferimus.


DE ACCENTIBVS

Accentus dictus est quasi adcantus secundum Graecos, qui PROSWDIAN vocant. Nam apud Graecos PROS dicitur ad, cantus vero WDH vocatur. plane sive accentum dicas sive tonum sive tenorem, idem est [aut hoc est]. Omnis accentus aut acutus est aut circumflexus. Acutus dicitur accentus, quotiens cursim syllabam proferimus, ut arma; circumflexus vero, quotiens tractim, ut Musa. Nam gravis accentus in Latino sermone paene usum non habet, nisi quod vel cum acuto vel circumflexo poni potest, in his scilicet syllabis, quae supra dictos accentus non habent. Vnus autem sermo unum recipit accentum, vel acutum vel circumflexum; utrumque autem simul habere non potest. Accentus in ea syllaba est, quae plus sonat. Quam rem deprehendimus, si fingamus nos aliquem longe positum clamare. Invenimus enim naturali ratione illam syllabam plus sonare, quae retinet accentum, atque usque eodem nisum vocis ascendere. accentus autem conputantur non a prioribus syllabis, sed ab ultimis, id est retrorsum, nec possunt ascendere nisi usque ad tertiam syllabam a fine. Graeci acutum accentum in tribus syllabis ponunt, id est in ultima et paenultima vel antepaenultima; circumflexum vero in duabus, id est in ultima et paenultima. Latinitas autem in ultima syllaba nullum ponit accentum. Vnde fit ut acutus accentus apud Latinos duos possideat locos, paenultimum et antepaenultimum, circumflexus unum paenultimum tantum. In monosyllabis partibus orationis quotiens syllaba naturaliter longa est, circumflexum habet accentum, ut res dos; quotiens vero vel naturaliter brevis est vel positione longa, acutum habet accentum, ut nec nix nox. Nam in accentibus syllaba sive naturaliter brevis sive positione longa indifferenter accipitur. In disyllabis vero unus modus est, qui circumflexum ostendit accentum, quotiens prior naturaliter longa est et ultima naturaliter brevis, ut meta Creta Roma. Aliter vero acutum habet, sive ambae natura longae fuerint, ut leges, sive positione longae, ut princeps, sive naturaliter breves, id est duae syllabae, ut ego, ut ait Virgilius 'ast ego quae divum incedo'. Sic et sive prior positione longa sit, ut arma, sive posterior, ut Arabs, ubique acutus, ut diximus, accentus est. In trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps (nam necesse est ut trisyllaborum rationem omnia posasyllaba sequantur, eo quod usque ad tres syllabas a fine ascendit accentus) tertia a fine syllaba acutum semper habebit accentum. numquam enim ad ipsam circumflexus ascendit. Tunc autem supra dictum habebit accentum, cum secunda a fine fuerit naturaliter brevis, ut Romulus: nam ideo Ro habet accentum, quia mu syllaba brevis est. Quotiens autem paenultimo loco longa est, ipsa habebit accentum; quem autem habeat, de disyllaborum ratione cognoscimus. Quattuor sunt particulae, quae corrumpunt in pronuntiando regulas accentuum hae, ve ne que ce. Nam quotienscumque istae particulae sequuntur, faciunt accentus in ultimis syllabis superiorum esse sermonum, ut Musaque Musane Musave illiusce huiusce. Graeca verba tunc Graecis accentibus proferimus, cum Graeca fuerit declinatio. Hos Arcades quoniam Latina declinatio est, prior syllaba habebit accentum, id est tertia a fine; quando autem dicimus hos Arcadas, media, quoniam declinatio Graeca est. 'Itaque' pars orationis quaeritur utrum correpta media an producta dici debeat. Scire debemus quoniam tunc corripitur media, [id est] cum una pars fuerit orationis; tunc vero producitur, cum duae. Hoc intellegere ex elocutionibus possumus. nam siqui dicat 'itaque fecit', 'itaque dixit', pro duabus <est>, nec in aliqua elocutione potest esse pro duabus, nisi in ea ubi pro simplici ponitur.

Quotienscumque quaerimus, quae consonantes in scribendo sibi cohaereant vel cui syllabae inputentur, utrum priori an sequenti, similitudo aliorum nominum hunc solvit errorem. Vt puta si dicamus aspice et dubitemus, utrum s et p dividendae sint consonantes et s danda priori syllabae, p sequenti, intellegimus hoc fieri non posse, sed ambas consonantes sequenti tantum modo dare nos debere, eo quod invenitur sermo qui a duabus istis consonantibus inchoetur, ut spica. Similiter amnis: debemus m et n sequenti syllabae dare in scribendo, quoniam invenitur sermo qui ab his consonantibus inchoetur, ut Mnestheus. Attulit: non possumus duo t sequenti syllabae dare, quia nullus sermo invenitur, qui a duabus t consonantibus inchoetur. Et hoc in ceteris consonantibus observabimus. Plane <scire debemus>, conexiones quod dico consonantium non eas quae Latinis syllabis congruunt, sed etiam quae Graecis, excepta scilicet ea syllaba quae constat de b et d, quae in Latinum sermonem numquam ita transit, ut cohaereat, ut est BDELLA. Quando enim scribimus abditur, non possumus a in una syllaba ponere, et b et d in sequenti.


DE POSITVRIS

Tres sunt positurae vel distinctiones quas QESEIS Graeci vocant, distinctio, subdistinctio, media. Distinctio est, ubi finitur plena sententia: huius punctum ad summam litteram ponimus. Subdistinctio est, ubi non multum superest de sententia, quod tamen necessario separatum mox inferendum sit: huius punctum ad imam litteram ponimus. Media est, ubi fere tantum de sententia superest, quantum iam diximus, cum tamen respirandum sit: huius punctum ad mediam litteram ponimus. In lectione tota sententia perihodos dicitur, cuius partes sunt cola et commata. Colon quidam dixerunt membrum, comma caesum.


DE PARTIBVS ORATIONIS

Duae sunt principales partes orationis, nomen et verbum, eo quod ipsae solae faciunt elocutionem, ut 'Cicero scripsit', 'Virgilius fecit', et sine ipsis nulla alia pars inplet elocutionem. Nam quando dicimus 'ipse legens', minus est aliquid, puta 'dixit', ut sit 'ipse legens dixit'. Aristotelici duas dicunt esse partes orationis, nomen et verbum, Stoici quinque, grammatici octo, plerique novem, plerique decem, plerique undecim.

Interiectionem Graeci non penitus non habent, sed inter partes orationis non conputant. Nos articulo non penitus caremus, sed in pronomine conputamus. Tres partes orationis sunt quae casibus declinantur, nomen pronomen participium, et una quae temporibus, id est verbum; ceterae omnes quattuor non declinantur. Quaesitum est, quando pars orationis <alius partis orationis> officio fungitur, utrum ius suum retineat an eius <recipiat, cuius> accipit significationem. Nam frequenter invenimus et nomina pro adverbiis posita, ut 'torvum clamat', et adverbia pro nominibus posita, ut 'mane novum'. Quare sciendum est quoniam, si nomen sit pro adverbio constitutum, incipit non posse declinari. Etenim cum desinat esse quod est et transeat in adverbium, incipit iam sic non posse declinari, quem ad modum nec illud adverbium naturaliter declinatur. Item adverbium si transeat in significationem nominis, non numquam declinatur, quoniam significat eam partem orationis, quae recipit declinationem. unde est illud apud Plautum, 'a primo mani usque ad vesperam'. Vtique modo mane nomen est, hoc mane huius manis huic mani hoc mane ab hoc mani. Nam si adverbium esset, nec genus reciperet, nec praepositioni adiungeretur, nec posset i terminari.


DE NOMINE

Proprium nomen in quattuor dividitur partes, praenomen nomen cognomen agnomen. Praenomen est quod in loquendo praeponimus, ut Publius: nomen est commune familiae, ut Cornelius: cognomen est proprium vocabulum, ut Scipio: agnomen est quod extrinsecus sumitur, vel a virtutibus, ut Africanus, vel a vitiis, ut Gurges Strabo. Sed sciendum est quod plerumque contingit, ut unum tantum modo inveniatur: nam ecce Romulus unum tantum habet: plerumque duo inveniuntur, ut Numa Pompilius; plerumque tria, ut Publius Virgilius Maro; plerumque quattuor, ut Publius Cornelius Scipio Africanus. Sane sciendum est quia, quotiens unum invenitur, cognomen est; nemo enim potest esse sine vocabulo: quotiens duo, plerumque praenomen et cognomen, si libertus est; nam non potest libertus habere nomen, quod familiam significat, cum ipse sine familia sit.

Appellativorum nominum species sunt viginti septem. Sunt nomina corporalia, quae videmus et tangimus, ut terra lapis; sunt incorporalia, quae nec videmus nec tangimus, ut pietas iustitia. Sunt primae positionis, quae a natura firmata sunt, ut mons schola; sunt derivativa, quae a primae positionis nominibus deducuntur, ut montanus scholasticus. Haec autem derivativa non regulis, sed auctoritate firmantur. Nam plerumque invenimus varia ab uno sermone, ut <a> Tuder est Tudertinus Tuders. Sunt etiam diminutiva, quae sensum minuunt et non semper, sed frequenter syllabis crescunt, ut agnus agnellus. Sunt etiam alia sono diminutiva, ut tabula fabula. In his enim significatio principalis est, sed enuntiatio diminutiva. tunc enim re vera essent diminutiva, si haberent alia principalia, ut oculus ocellus. Sunt quae dicuntur tota Graeca, ut Dido Manto: haec possunt et Graece et Latine declinari, Graece, ut Dido Didus, Latine, <ut> Dido Didonis, Manto Mantus et Manto Mantonis. Sunt quae tota Latina appellantur, quae longe aliter a Latinis proferuntur quam a Graecis. Nam cum Graeci dicant Polydeuces, Latini appellant Pollux. Haec autem quae tantum Latina sunt Latine declinamus. Sunt quae appellantur notha, quae non primis syllabis, sed ultimis a Graeco sermone dissentiunt, ut Achilleus Achilles, Agamemnon Agamemno; et fere omnia Graeca, quae in on exeunt, detracta n littera per brevem o proferuntur, ut Apollon Apollo, Platon Plato. Sunt synonyma, quae varias habent elocutiones, sed unam significationem, ut terra humus solum tellus. Sunt homonyma superioribus contraria, ut aries: nam et machinamentum, quo muri expugnantur, et sidus in caelo et animal in terra aries vocatur. Sunt patronymica, quae trahuntur non tantum a patribus, sed etiam a parentibus: nam inveniuntur et a matre ducta, ut Thetideius et Letoides, et ab avo, ut Aeacides, et a maioribus, ut Dardanides Aeneas, et a vitrico, ut Amphitryoniades. sic ergo dicimus patronymica non a patre tantum, sed a parentibus tracta, ut dicimus parricidam non eum qui patrem tantum, sed qui quemque parentum necaverit. Haec autem patronymica, si Graeca fuerint, aut in des exeunt, ut Atrides, aut in ius, ut Atreius, aut in on, ut Atrion. Sed quae in des exeunt, tantum patronymica sunt, ut Atrides Agamemnon; quae in ius exeunt, et patronymica et possessiva, ut Atreius Agamemnon, Atreius gladius, Euandrius ensis. Quae autem in on exeunt, in Latinum sermonem non transeunt. Feminina autem aut in is exeunt, ut Atreis; aut in ias, ut Atreias; aut in ne, ut Atrine. Sunt etiam nomina adiectiva, quae plerumque sensum habent, sed coniunctione laetantur, ut magnus fortis: dicimus enim 'magnus vir', 'fortis exercitus'. Sunt etiam qualitatis, quae trahuntur ab animo, a corpore, extrinsecus, ut doctus niger felix; sunt quantitatis, quae trahuntur a mensura, ut longus latus; sunt gentis, quae gentem significant, ut Graecus Hispanus; sunt quae patriam significant, ut Romanus; sunt quae numerum, ut unus duo tres quattuor quinque; sunt quae ordinem, ut quintus sextus. Sunt quae ad aliquid dicuntur, quae penitus non possunt sine alterius coniunctione intellegi, ut pater: non enim patrem possumus dicere, nisi filium habeat. Sunt ad aliquid qualiter se habentia, quae e contrario significationem sumunt, ut dexter sinister niger candidus. Sunt generalia, in quibus species continentur, ut animal: nam animal dicitur et homo et canis et equus. Sunt specialia, ut sunt illa quae diximus, canis homo et equus: nam illa sunt specialia, quae <a> genere descendunt. Sunt facta de verbo, ut doctor lector. Haec autem semper in tor exeunt et oriuntur a gerundi modo ultimo tempore ultima syllaba in tor versa per omnes coniugationes, ut amatu amator, doctu doctor, auditu auditor, lectu lector. Sunt etiam participiis similia, ut demens: nam sic est demens quasi legens; sed demens nomen est, quia recipit conparationem, legens vero participium, quia non recipit similiter conparationem. Sunt etiam verbo similia, ut contemplator: sed haec cum casum acceperint, nomina sunt, ut contemplator contemplatoris; cum autem tempus habuerint, verba, ut Maro dixit 'contemplator aquas dulces'.

Sed conparativus gradus generis est semper communis, excepto nomine, quod est senior: hoc enim, ut Probus dicit, tantum generis masculini est. Non omnia quae sunt qualitatis et quantitatis recipiunt conparationem, sed omnia quae recipiunt conparationem qualitatis sunt et quantitatis, sic ut puta non omnes qui student causas agunt, quisquis autem causas agit studet sine dubio. Recta conparatio est quae primam syllabam integram per omnes <gradus> servat, ut doctus doctior doctissimus. Si autem integram non servat, inaequalia efficit nomina, quae sunt tantum tria, bonus malus magnus. Cum constet conparativum gradum minus significare videatur, ut clarior clarissimo, doctior doctissimo. Praeterea ipse conparativus non numquam positivum significat, non numquam nec positivum significat. Quando dicimus 'Charon senior', modo non significat senior, significat tamen senex. At cum Salustius dicit 'mare Ponticum dulcius quam cetera', modo invenitur conparativus non solum conparativus non esse, sed nec positivus: nam mare non modo dulcius non est, sed nec dulce quidem. Donatus dicit quinque adverbia positivo tantum esse iungenda, tam [quam] magis maxime minus et minime, ea scilicet ratione, quoniam vim in se habent conparandi, atque ideo non debent conparativis gradibus iungi, ne videatur conparatio geminata. Qui enim dicit 'tam doctior', paene hoc dicit, 'doctior doctior', quod Latinitas non patitur. Probus autem dicit omnia adverbia, quae vim augentis aut minuentis in se habent, non debere coniungi nec conparativo nec superlativo, ut sunt ista, valde multum plurimum per et similia. Nam ista omnia tantum positivis gradibus debemus adiungere. Quod superlativum gradum dicit genetivo plurali coniungi, non adeo verum est. Nam invenimus eum etiam singulari genetivo posse coniungi, tunc quando nomina sunt enuntiatione singularia, intellectu pluralia, ut est 'o Danaum fortissime gentis'. Quod dicit enuntiatione masculinum, intellectu esse neutrum pelagus, verum est; vulgus falsum est: et feminino et neutro genere legimus apud Virgilium, feminino 'in vulgum ambiguam', neutro 'ignobile vulgus'. Balneum generis neutri est in numero singulari: <in numero autem plurali> feminini quidem secundum usum, ut 'occisus est ad balneas Pallicias'; tamen et neutraliter legimus, ut 'balnea vitat' in Horatio. Caelum in numero singulari generis neutri est, in numero autem plurali generis masculini: habemus enim in Lucretio 'quis totidem vertit caelos'. Caepe in numero singulari generis neutri est, ut 'tunicatum cum sale mordens caepe'. Et hoc nomen tres solos habet casus, hoc caepe hoc caepe o caepe; in numero autem plurali genere feminino simpliciter declinatur. Ioca et loca simillima nomina sunt. Nam in numero plurali et masculino et neutro genere declinantur: dicimus enim et ioci et ioca, loci et loca; in numero autem singulari tantum masculino, ut iocus et locus. Quod dicit genera communia esse inter masculinum <et femininum>, ut puta pampinus, non ita intellegimus, quasi sacerdos. Nam sacerdos si masculus est, hic sacerdos dicitur; si femina, haec sacerdos: non possumus hoc pro nostra voluntate confundere, sed pro naturae qualitate discernimus. Pampinus vero et dies et similia pro nostro arbitrio vel masculino vel feminino genere proferuntur. Nomen nec in totum fixum nec in totum mobile dixit <leo> leaena secundum Vergilium, 'torva leaena lupum sequitur'; secundum Ovidium mobile est, qui dixit

ut lea saeva sitim multa conpescuit unda.
Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit, beta betaculus. Pulvis dicit quia numeri singularis est tantum; sed legimus apud Horatium
novendiales dissipare pulveres.
Item pax lux dicit numeri singularis; sed legimus apud Salustium paces et luces. Item Quirites dicit numero tantum plurali; sed legimus apud Horatium hunc Quiritem, ut sit nominativus hic Quiris: item idem Horatius 'quis te Quiritem'; cuius nominativus erit hic Quirites, ut dicit Petronius. Quadrigas dicit numeri tantum pluralis, sed Varro dicit et numero singulari. Virus generis neutri est et declinatur quem ad modum doctus, hoc virus huius viri: legimus enim apud Lucretium 'tetri primordia viri'. Dicit nomina iam conposita non debere conponi, <et idem paulo ante dixit de conpluribus posse conponi:> ne contrarium sit, ita intellegi debet, ut liceat nobis nomen conponere bis, sed ita ut prima conpositio sensum nominis in contrarium non vertat, secunda autem vertat, ut territus inperterritus. Illud enim nobis non licet facere, ut per conpositionem primam conversum in contrariam significationem nomen per secundam conpositionem valeamus revocare ad primam significationem, ut est doctus indoctus, quando utique nulla ratione dicitur. Praefectus vigilum si sic dicatur, quem ad modum tribunus militum, id est si pro uno nomine accipitur uterque sermo, priore parte tantum modo declinatur. Si autem voluerimus elocutionem facere, dicimus praefectus vigilibus, quo tempore licet nobis etiam in haec duo nomina aliquem adferre sermonem, ut 'praefectus est vigilibus'.

Casus plerique quattuor esse dicunt, auferentes nominativum et vocativum, qui similis est nominativo. Ideo autem auferunt nominativum, quoniam, cum casus sit dictus ab eo, quod faciat nomen cadere, nominativus e contrario rectum nomen ostendit. Alii quinque docent, ut Graeci, qui ablativum non habent; alii sex, ut Latini, qui ablativum addunt; alii etiam septimum addunt casum, qui est ablativo similis sine praepositione, quamquam non in omnibus similis inveniatur. Nam quando dico 'doctior illo' et 'doctior ab illo', re vera eadem invenitur elocutio; quando autem dico 'illo praesente suscepi' et 'ab illo praesente suscepi', non est similis ab utroque casu elocutio. Nam 'illo praesente suscepi' admittit tertiam personam; 'ab illo praesente suscepi', inter duas tantum modo res geri videtur. non nulli adiungunt octavum casum, qui fit, cum quid per accusativum cum praepositione possumus dicere <et> dicimus per dativum sine praepositione, ut 'it clamor in caelum' et 'it clamor caelo' vel 'subeunt ad murum' et 'subeunt muro'. Inflexionum autem varietates in casibus sex sunt. Aliquando enim omnes casus varios exitus sumunt, ut est unus, quae dicitur forma hexaptota: item pentaptota dicitur, ubi quinque sunt varietates, ut doctus; item tetraptota, ubi quattuor, ut est species; triptota, ubi tres, ut est templum; diptota, ubi duae, ut est cornu genu: nam nominativus accusativus et vocativus corripiuntur, alii tres producuntur. Est etiam monoptota, quam non bene monoptotam, sed aptotam dicimus, ut est nequam. Nam monoptota illa sunt, ubi unus tantum casus est, ut sponte; aptota vero illa sunt, ubi omnes quidem sunt casus, sed nulla ratione variantur, ut est frugi. Inveniuntur autem nomina unum casum habentia tantum, ut natu tabo; aut duo tantum, ut hic Iuppiter o Iuppiter; aut tres tantum, ut hoc nefas hoc nefas o nefas; aut quattuor tantum, ut huius dicionis huic dicioni hanc dicionem ab hac dicione. Sed horum nominum reliquos casus in usu quidem non esse manifestum est, in auctoritate autem saepius reperiuntur. Inimicus dativum regit, quamquam usus vindicet nominativum: 'inimicus' enim 'mihi est' dico, non meus. Item 'secundus ab illo est' dicimus, non secundus illi. Quamquam ista nomina, quae suis casibus serviunt, etiam aliis varia auctoritate iunguntur. Nam et pactus illam rem dignus illa re. Quod dicit ab his mulabus filiabus deabus nos dicere debere, sciendum est propter testamentorum necessitatem. Nam haec pauca dicit Probus contra artem esse suscepta, nec nos debemus ad istorum similitudinem alia declinare. Ea enim, quae arte carent, sola auctoritate firmantur. vas in numero singulari tertiae est declinationis, in numero plurali secundae. Dies secundum regulam tantum feminini generis est: nullum enim nomen e producto ablativo terminatum alterius potest generis inveniri. quod autem dicimus genere masculino, ratio persuasit adverbii: nam hodie dicentes quasi hoc die significamus; nec tamen dicimus hadie quasi hac die. Nam quotiens nominativus singularis n et s terminatur, ablativus in e et genetivus pluralis in um exit. A supra dictis regulis venit accusativus singularis. Tunc in im exit, cum ablativus singularis indubitabiliter i terminatur, ut ab hac vi, ab hoc Tiberi: facit enim hanc vim, hunc Tiberim. Si autem e terminetur ablativus, tunc variatur accusativus, ut ab hac puppe hanc puppem. Domus et iugerum ab antiquis aliter declinabantur, quam hodie declinamus. Nam domus quartae erat declinationis, iugerum tertiae. Nos autem in hoc nomine, id est domus, tres [in unum] casus usurpamus a secunda declinatione, ablativum a domo, genetivum pluralem harum domorum, accusativum pluralem has domos. In nomine autem iugeris unum tantum modo casum usurpamus, ablativum ab hoc iugero. V littera tunc retinetur in dativo plurali, ut ipse dixit, cum aliqua discernenda sunt, ut artubus et arcubus. Cui regulae tamen invenimus duo nomina contraria, id est nulla discretione interveniente u retinentia, ut specubus et tribubus. Ab istis regulis discrepant nomina tantum pluralia, ut Vulcanalia Minervalia, ideo quod illae regulae ablativi sunt singularis, haec autem nomina numeri sunt tantum pluralis.

Quae licet regulas non habent, tamen ad similitudinem nominum declinanda sunt, quae [nomina] regulis continentur, id est ut sic declinemus hae Kalendae quem ad modum <hae Musae, hi Manes quem ad modum> hi agiles, hae Idus quem ad modum hae manus. Quamquam dixerunt, ut, quem ad modum regulis carent, ita varie declinarentur. Nam invenimus apud auctores et ancilium et anciliorum, et Vulcanalium et Vulcanaliorum. Item nomina Graeca a supra dictis regulis segregantur, ut emblema poema; et hoc iuste. Nam si Graeca sunt, vel ablativo carent; illae autem regulae ab ablativo originem sumunt, quas non possunt suscipere nomina ablativo carentia. Sed haec maiores nostri aut tertia declinatione declinabant, si fuissent generis neutri, ut poema poematis; aut prima declinatione declinabant, si fuissent generis feminini, ut haec poema huius poemae. Quamquam invenimus aliquos casus nec ab illis nec ab istis regulis declinatos, id est genetivum pluralem et dativum et ablativum plurales: legimus enim apud Ciceronem horum poematorum his poematis et ab his poematis; similiter et emblematorum et emblematis, peripetasmatorum peripetasmatis.

Analogia dicitur ratio declinationis nominum inter se omni parte similium; Latine proportio vocatur. Nomina autem similia sunt omni parte, si octo rebus sint similia, id est sex illis quae accidunt nomini, qualitate conparatione genere numero figura casu, deinde exitu syllabarum, deinde consonantium ratione paenultimarum. Atque si una res de istis octo similibus desierit, dicimus [enim] nomen nulla ratione similiter declinari.

Cuius rei exemplum sit lepus et lupus. Nam licet septem partibus consentiant, tamen, quia genere dissentiunt (lupus enim transit in aliud genus, ut lupus lupa, lepus lepa non facit).


DE PRONOMINE

Probus autem pronomen in quattuor partes dividendum putavit, id est pronomen finitum infinitum minus quam finitum et possessivum; quod non videtur habere rationem. Vnde Donatus melius, qui in duas partes in primo divisit. Nam si ea sunt finita pronomina, quae recipiunt personas, alia omnia, quae non recipiunt personas, infinita dicenda sunt. Vnde apparet quod infinita et minus quam finita sunt et possessiva: in illis enim non accidit certa persona. Cuias et nostras vel cuiates et nostrates (nam utrumque dicimus secundum Plauti auctoritatem) gentem significant, id est 'cuius gentis', [optimas] 'nostrae gentis'. Plerique accentum in ultima syllaba ponunt, quando dicimus cuias; sed prave. Nam nulla pars orationis est Latina absque praedictis, quae potest in ultima accentum tenere. Sunt aliqua pronomina quae casibus crescunt: nominativo, ut quis vel qui, genetivo singulari, ut mei vel mis, tui vel tis, ablativo singulari, ut a quo vel a qui; plurali dativo et ablativo, ut a quis vel a quibus. Qua ratione fiant, superius diximus. Sunt e contrario quae casibus decrescunt: nam aliquando vocativus non invenitur, ut in pronomine ego; aliquando nominativus et vocativus, ut in pronomine sui sibi se a se; aliquando tantum accusativus, ut eccum eccam ellum ellam; aliquando tantum genetivus, ut cuia et cuium. Quod autem dicimus sui aliud esse pronomen, verum est: non enim de possessivo nascitur, cuius nominativus est suus. Nam si inde nasceretur, dativum in o mitteret, suo, non in i, sibi. Praeterea est alia differentia, quod hoc pronomen, sui vel sibi, utriusque numeri est; illud vero possessivum, suus, et singularem habet numerum et pluralem. Quaesitum est apud Graecos, an o vocativi casus esset articulus, et probatur non esse. Omnes enim articuli, cum de numero singulari ad pluralem transeunt, varie proferuntur, ut hic et hi, huius et horum et reliqui. Quando autem dicimus o docte et o docti, in utroque numero eundem articulum ponimus. Qua re non articulus videtur, quia non mutatur in numero plurali, sed potius adverbium vocantis, ut, quem ad modum dicimus 'heus vos docti', sic dicamus 'o tu docte' et 'o vos docti'. Inter articulos et pronomen hoc interest, quod pronomina tunc sunt, cum sine nominibus sunt et absentium nominum videntur explere personas, ut hic haec hoc. Quando autem dico hic Aeneas huius Aeneae, iam non possunt pronomina dici, cum non fungantur eorum nominum, quae praesentia sunt, officio: ipsa enim nomina per se significationem inplent. Neuter uter alius et reliqua constat esse nomina, quoniam Probus viginti et unum dicit esse pronomina, in quibus ista non conputantur. Ea pronomina, quae utraque parte nominativum habent, secundum formam nominum declinantur. Nam utraque parte sic declinamus quisquis, quem ad modum praetor urbanus; sic autem priore parte non declinamus aliquis, quem ad modum nec iuris peritus; sic posteriore parte non declinamus quispiam, quem ad modum nec tribunus militum.


DE VERBO

Odi novi memini quaeritur cuius sint temporis. Constat esse perfecti. Nam et perfectum in i semper exit, ut legi scripsi, et praesens tempus numquam in i, sed semper in o exit. Illa enim verba significationem habent praesentis temporis, regulas autem praeteriti. Sum defectivum verbum est in coniugatione. Nam quando dicimus es, non potest esse secunda coniugatio, quia et e correptam habet et in prima persona e ante o non habet. Pudet et taedet quasi defectiva posuit; in superiore autem parte inpersonalia non contrarie sunt posita. Nam hoc ipsum verbum inpersonale defectivum est. Sublatis enim de primo verbo duabus personis, prima et secunda, tertia utique superest; quae si non sibi adiungat pronomen, defectivum dicitur esse verbum, si autem adiungat, inpersonale.

Gaudeo et audeo a plerisque neutropassiva, ab aliis anomala, ab aliis supina verba dicuntur, quae in tempore perfecto et plusquamperfecto passivam habent declinationem, in reliquis activam. Sunt alia inaequalia, quae <et> suam habent declinationem et contrariam, ut est placeo: nam et placui facit et placitus sum. Sunt item alia inaequalia, quae ideo sunt inaequalia, quia primam syllabam non reservant, ut nolo volo: faciunt enim nolo non vis non vult, non nolo nolis nolit: item volo volis volit non dicimus, sed volo vis vult. Sunt alia penitus anomala, de quibus nihil possumus dicere, nisi quod lectione detinentur, id est eas usurpare personas, quae tantum auctoritate firmantur, ut sunt haec, faxo faxis, infit, inquam et reliqua. Prima persona indicativo modo semper corripitur, ut lego, absque monosyllabis, ut do sto flo, quae quidem ipsa, si fiant polysyllaba, ut reddo reflo praesto, corripiuntur. Verba quorum declinatio in nostra potestate est sunt haec, tondeo lavo fabrico punio et reliqua. Verum tamen debemus secundum naturam actuum vel activum vel passivum praesumere in declinatione, ut 'ego lavor', 'balneum lavat'; quando ego capillos depono, ut dicam tondeor, quando alteri capillos detraho, ut tondeo. prima persona non debet ita proferri, lego ego, quoniam lego iam habet in se significationem pronominis; nisi tamen sic tunc possumus dicere, lego ego, quando nos magis volumus ostendere lecturos quam alios, ut sit 'quasi ego magis lego quam ceteri'. 'Maledico tibi' dicimus, non te, quoniam 'tibi dico', non 'te dico' dicimus. Prima persona ante ultimam o septem litteras non habet, h o f k q y z; ceteras vero habet, e, ut sedeo, i, ut audio, u, ut annuo, b, ut libo, et <reliqua>, sicut in arte scripta sunt. K ideo non potest praeponi o litterae, quia numquam anteponitur nisi a sequente. O y z ideo non possunt praeponi, quia unum tamen verbum, quod o ante o habet, ut reboo, 'reboant silvaeque et magnus O'. Ideo contra regulam venit, quia Graecum est. Cetera in arte conscripta sunt.


DE ADVERBIO

Adverbium dictum est, quia necesse habet semper verbum sequi. Verbo tamen non necesse est egere semper adverbio. Nam possum dicere sic, legit. Nunc enim et plena est elocutio, et adverbium tamen non invenitur. nam cum dico cras hodie, non erit integra elocutio, nisi addam verbum, ut puta dico vel facio. Adverbium plerumque confirmat verbum, plerumque destruit: confirmat, ut 'iam faciam'; destruit, ut 'non faciam'. Adverbia aut a se oriuntur aut ab aliis partibus orationis veniunt, sicut in artibus positum est: nam ibi sunt exempla varia posita. Horno autem nihil est aliud nisi hoc anno. Vnde derivatio duplex invenitur. Nam Cicero dicit hornotinas fruges; Horatius dicit hornas fruges. Item meatim nihil est aliud nisi meo more, tuatim tuo more. Quod dicit de participio adverbium posse deduci, verum non est. Etenim illud exemplum quod protulit, id est indulgens, non tantum participium est: nam recipit conparationem; facit enim indulgentior indulgentissimus. Ergo quando dicimus indulgenter, non videmur a participio transisse ad adverbium, sed a nomine. Omnia adverbia e terminata in positivo semper producuntur, ut docte, exceptis tribus regulis eorum adverbiorum, quae aut non conparantur, ut rite (nemo enim dicit ritius ritissime), vel quae anomale conparantur, ut bene (nemo enim dicit benius benissime), vel quae a se oriuntur, ut inpune [inpunius]. Hoc scilicet in positivo; ceterum superlativus gradus semper producitur, ut doctissime.

Facile et difficile [non] quaeritur, utrum adverbia sint an nomina. Constat autem esse nomina tantum, quia semper correpta sunt: si enim adverbia essent, ut supra diximus, producerentur: deinde, quia neutri generis formam sequuntur. Sicuti enim dicimus facilis facile, <sic> et difficilis difficile. Deinde si adverbia essent, in ter exirent: dativus enim nominis i terminatus adverbium in ter syllabam mittit, ut huic forti fortiter; sic huic facili faciliter, huic difficili difficiliter diceremus. Ergo constat esse nomina. Sic autem posita sunt pro adverbiis, quem ad modum fere invenimus apud poetas nomina pro adverbiis constituta, ut 'torvum clamat' pro eo quod est torve, 'horrendum resonat' pro eo quod est horrende. qua figura oratores omnino uti non debent. Genus enim est soloecismi, sicut ipse Donatus paulo post de soloecismi ratione monstravit.

Scire autem debemus quod dativus singularis o terminatus adverbium in e mittit, ut huic docto docte, i terminatus in ter, ut huic agili, agiliter; quas quidem regulas saepe corrumpit auctoritas. Nam invenimus plerumque id esse adverbium, qui dativus est casus, ut falso. Haec autem ambiguitas elocutione discernitur. Quando enim dico 'falso homini dedi', erit nomen; quando dico 'falso loqueris', erit adverbium. Item plerumque in contrarium cedunt. Nam Terentius ait duriter, cum dure dicere debuerit, et Virgilius lugubre, cum lugubriter recte dicamus. Ea adverbia conparanda sunt, quae ducunt originem a nomine recipiente conparationem, ut est doctus. Ideo enim dicimus docte doctius doctissime, quoniam dicere possumus doctus doctior doctissimus. Ab eo quod est Tullius cum fit adverbium, non recipit conparationem, quia nec nomen recipit. Sunt alia adverbia, quae per se non conparantur, egent autem conparatione, ut est mane: nemo enim dicit manius, nemo manissime. Verum tamen hanc, quam per inflexionem non habemus, possumus facere per adiectionem illarum particularum, ut magis et maxime, ut puta sit positivus mane, conparativus magis mane, superlativus maxime mane.

Omnis pars orationis cum desierit esse quod est, nihil aliud est nisi adverbium. Idcirco si nomen desierit esse nomen, non facit pronomen aut participium, sed solum adverbium, ut est sedulo. Nam si dicas 'sedulo homini dedi', nomen est; si dicas 'sedulo feci', adverbium est. Item pronomen aliquando et adverbium est. Cum enim dico 'qui est', erit pronomen; cum dico 'qui scis', erit adverbium. Item verbum plerumque et adverbium est. Quando enim dico pone prima syllaba accentum habente, erit verbum; quando ultimae syllabae do accentum, erit adverbium. Item et participium aliquando adverbium est. Cum enim dico 'me ad villam profecto contingit', participium est profecto; cum dico 'profecto male loqueris', adverbium est profecto. Item ante praepositio non numquam et adverbium est. Praepositio in hac elocutione erit, 'ante templum'; casum enim habet iunctum: si autem dicas 'ante feci', erit adverbium, quoniam sequitur verbum. Vt coniunctio est, sed plerumque et pro adverbio ponitur, ut cum dicimus 'ut te, fortissime Teucrum, Accipio'. heus si dolorem significat, interiectio est, ut

heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus;
si autem verbum sequatur, adverbium est,
heus, inquit, iuvenes monstrate mearum.
Erit enim nomen, quo modo nominibus interdum pro adverbiis utimur, ut ante dictum est. Illud fideliter tenere debemus, numquam separatim praepositionem adverbiis posse coniungi, veluti de mane, de noctu. Quod autem invenimus indocte et infrequenter, sunt quidem praepositiones, sed non separatim, sicut sunt etiam illae particulae, quas ipse ponit artigrafus, desursum deorsum deinceps. Ita enim constant duae partes orationis, ut uno ambae nitantur accentu. Nec duae praepositiones interveniente adverbio sociandae sunt. Praepositio etiam de non potest adiungi nomini interveniente adverbio, ut 'de trans Tiberim venio', quem ad modum 'illinc venio'.


DE PARTICIPIO

Participium est quasi particapium: habet enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram et cetera, quae in superioribus dicta sunt. In posterioribus illud adicit, inchoativa verba non habere nisi praesentis temporis participium, futuro autem carere. Ideo autem [in] futuro carent, quoniam regulam futura participia a praeterito ducunt participio, praeteritum autem participium a tempore perfecto originem sumit; et ideo, cum inchoativa verba tempus perfectum non habeant, non possunt habere id quod additur iam tempori perfecto. Praeterea dicit participia ab inpersonalibus verbis nisi usurpata non venire; quae res penes Latinitatem non erit [et similia]. Et hoc similiter ab arte descendit. Etenim participia a prima positione verbi originem trahunt. Cum igitur inpersonalia primam personam non habeant, participia non iure ex se faciunt, sed tamen, ut dixi, usurpare nobis licet.

Invenimus enim apud varios auctores, quod puto ideo fieri, non quod de inpersonalibus usurpentur participia, sed quod ipsa inpersonalia fiunt verba plenissima. Nam hoc, quod dicimus pudet taedet tantum dici, invenimus in auctoribus et pudeo et taedeo; unde fiunt pudens et taedens: participium non ab inpersonali videbitur, sed a verbo integro. Odi verbum participium habet osus, quod licet in usu non sit, tamen conponatur, et in usu erit, exosus perosus. Ab eo quod est memini artis nullum participium reperitur: si ad usum, verum est; si ad auctoritatem, falsum. Nam invenimus in Plauto meminens. Tunicatus galeatus dicit participia non esse, sed nomina, eo quod a verbis non trahuntur. Sed si diligenter adtendas, advertens a similibus participia conprobabis. Nam licet non faciat tunico galeo, tamen, quoniam tempus habent, sine dubio participia sunt.

Etenim 'armatus incedit' et 'vestitus incedit' cum dico, hoc significo, 'iam armatus, iam vestitus est'. Sic etiam dicimus 'tunicatus incedit', 'galeatus incedit', id est [et] 'iam tunicam habet', 'iam galeam habet'. Quae res tempus ostendit; et si tempus est, participium est. Pransus cenatus et reliqua constat esse participia, licet a verbo non veniant. Concessum est enim regulariter, ut a neutralibus verbis liceat nobis usurpare praeterita participia. Sed quoniam in his ars deficit, debemus vel auctoritate firmare neque ad istorum similitudinem alia fingere, sed illis tantum uti, quae lecta sunt.

Nomina similia participiis praeteriti temporis quartae sunt declinationis, ipsa autem participia secundae, ut hic visus huius visus nomen est, hic visus huius visi participium est. Furibundus et moribundus <quaesitum est> quid essent; et nomina esse manifestum est, quod subtracta dus syllaba et addita <s> littera non redeunt in participia praesentis temporis, quod regulariter dictum est nova ratione. Participia, quae constat esse participia, nec positivum gradum possunt recipere, quoniam participia nullam recipiunt conparationem. Tamen conparativum gradum plerumque suscipiunt, acceptior et incensior, quae res sola sensus ratione secernitur.

Adverbium de participiis nasci Donatus adserit, plurimi negant. Sed constat apud maiores quidem lecta, in usu tamen esse non possunt, ut dictum est in adverbio.


DE CONIVNCTIONE

In coniunctione nihil penitus novi posuit, sed ita hic sicut in superiore parte tractavit. Illud plane adiecit, quod licet nobis coniunctiones pro aliis coniunctionibus ponere; quod non mirum est, cum liceat et alias partes orationis pro aliis ponere, ut nomen pro verbo, pronomen pro adverbio, et multa alia, tamen significatione mutata.


DE PRAEPOSITIONE

Praepositio est pars orationis dicta, quod in loquendo praeponitur. Et haec est eius natura, puta 'ante templum': nemo enim dicit 'templum ante'. Sed tamen est una praepositio quae pro arbitrio nostro ponitur, ut tenus: dicimus enim et 'pube tenus' et 'tenus pube'. Item cum plerumque sic postposita invenitur, ut praeponi omnino non possit; quod utique contra artem videmus, ut cum dicimus mecum tecum nobiscum vobiscum. Praepositio autem aut cohaeret aut utrumque efficit, con di dis. Ita enim loquimur, 'conduco tibi', 'distraho tibi', non aut 'con tibi duco' aut 'dis tibi traho'. Separantur apud et penes. Etenim cum dicimus 'apud amicum', duae partes orationis sunt; 'penes arbitros' similiter duae. Aliae vero et cohaerere et secerni possunt, ut prae. Nam cum dico praetulit, utique cohaerens invenitur; cum autem 'prae metu', segregata est. In accusativis praepositionibus, quae triginta tantum sunt, illae duae possunt in quaestionem vocari, apud et ad, eo quod <apud> semper in loco est, ut 'apud amicum sum'; ad vero secundum artem semper ad locum, ut 'ad amicum vado'. Quamquam et secundum auctoritatem invenitur in loco, ut 'ad Marcum Laecam te habitare'. Vsque non videtur plurimis praepositio, quoniam sic alia praepositio non potest poni. Etenim dicimus 'usque ad forum vado', ut Vergilius 'ad usque columnas exulat'. Nam si habet alteram praepositionem, ipsa praepositio esse non potest: numquam enim praepositio alteri praepositioni cohaeret. Idcirco debemus dicere usque adverbium esse, quod iterum ratio refutat: etenim adverbio praepositio separatim numquam cohaeret. Si autem volueris, ut coniunctim cohaereat, non iam adverbium erit, sed potius recipit naturam suam: nam et praepositionem praepositioni sic cohaerentem, ut pro una parte orationis habeantur, invenimus saepius apud Catonem, ut circumcirca, id est circa. In ablativis praepositionibus e et ex hanc habent observationem, ut, si vocalis sequatur, ex praeponamus, ut 'ex amico audivi'; si autem consonans, e praeponatur, ut 'e foro venio'. Illud vehementissime observare debemus, ut con et in, quotienscumque post se habent s vel f litteram, videamus quem ad modum pronuntientur. Plerumque enim non observantes <in> barbarismos incurrimus. Nam cum ipsarum natura brevis sit, tamen, si sequantur supra dictae litterae, plerumque in longitudinem transit, ut cum dicimus confit confessio, item consilium consuluit. His enim locis pronuntiandae sunt ut longae; similiter insula infula. Quod magis aurium iudicio quam artis ratione colligimus. praepositiones aut ipsa verba corrumpunt, ut conficio; nam erat integrum facio: aut ipsae corrumpuntur ab integris verbis, ut affero; nam erat integrum fero: aut utrumque, et corrumpunt et corrumpuntur, ut afficio. Nam affero, quod scribebatur per a et per d, incipit scribi per a et f; et item quod erat facio, fit ficio.

Praepositio et quando praeponitur et quando postponitur, si casum suum retineat, praepositio est, ut 'per transtra', 'transtra per'; si autem casum mutaverit, fit adverbium, ut 'longo post tempore venit'. Ambiguae praepositiones quattuor fuerunt, in sub super et subter, quibus maiores indifferenter utebantur; sed hodie iam duae sunt, in et sub: nam super et subter accusativae habentur. In autem et sub qua ratione serventur, in superiore arte tractatum est. Plerumque eadem est praepositio, quod est et adverbium, ut ante et propter. Sed quid magis dicendum sit, hac ratione colligimus. Etenim si pars orationis sequatur, quae casibus servit, praepositiones erunt, ut 'ante templum', 'propter aquam': templum enim et aquam casuales partes orationis sunt. Quando autem dicimus 'ante fecit', 'post dixit', adverbia sunt: sequuntur enim verba, et novimus utique adverbia semper verbis egere.


DE INTERIECTIONE

Interiectio nihil habet nisi solum mentis affectum, quae tunc vere interiectio dicitur, quando voce incondita profertur, ut o heu et similia. Cum autem plenas <voces> adhibemus ad exprimendos animi affectus, non tam interiectiones dicuntur, quam pro interiectionibus, ut 'pro Iuppiter ibit hic ait'. Et haec pars non potest proprium nomen unius cuiusque significationis tenere, eo quod variae interiectiones sunt: nam o dolentis legitur, ut

o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
et irascentis, ut 'o callidos homines' et similia.


DE BARBARISMO

Decurso octo partium tractatu incipit iam transire ad illud, quod docet nos, vel quem ad modum possumus vitare vitia vel habere virtutes. Vitia autem sunt, ut ipse dicit, tantum quattuordecim. Reliquae vero virtutes vocantur, quae dividuntur in metaplasmos, in schemata, in tropos. metaplasmus est res solius necessitatis, schema res solius ornatus, tropus res quae duo amplectitur superiora et vitiorum omnium, in quibus est barbarismus. Quod vitium ita definiunt, barbarismus est vitium factum in una parte orationis vel in uno sermone contra regulam artis grammaticae. Plinius autem dicit barbarismum esse sermonem unum, in quo vis sua est contra naturam. Barbarismus autem dicitur eo, quod barbari prave locuntur, ut siqui dicat Rumam pro Roma. Sed tunc barbarismus dicitur, cum in uno Romanae linguae sermone peccamus. Ceterum si peregrina sint verba (habemus enim multa et a Gallis et ab Africis et ab aliis gentibus), tunc barbarolexis vocatur. Praeterea si in prosa oratione fiat, tunc barbarismus dicitur; si autem in poemate, metaplasmus vocatur. Quando enim dicit Virgilius relliquias, quoniam in metro est, dicimus esse metaplasmum; si soluta esset oratio, barbarismum vocaremus. Fit autem barbarismus principaliter modis duobus, pronuntiatione et scripto: <pronuntiatione,> si aut naturaliter longas syllabas breviter proferamus, ut Romam, aut si naturaliter breves producamus, ut rosam. Scripto vero quem ad modum fit? Modis quattuor, id est per adiectionem detractionem inmutationem transmutationem; et fit quinque rebus, littera syllaba accentu tempore adspiratione. Haec omnia aut adiciuntur aut detrahuntur. Adicitur littera, ut 'relliquias Danaum', syllaba, ut induperator pro eo quod est imperator: tempore, ut 'Italiam fato profugus', cum Italiam priore correpta syllaba dicere debeamus: accentu, ut hic; aliter enim pronomen, aliter adverbium pronuntiandum est: adspiratione, horcus pro orcus; sic enim dicebant antiqui. Similiter per detractionem. Aut littera detrahitur, ut Achiles pro Achilles, aut syllaba, ut vixe pro eo quod est vixisse: aut tempore, ut

steteruntque comae et vox faucibus haesit
pro steterunt; media enim syllaba naturaliter produci debuit: accentus, quando dicimus deinde; mediam enim habere debuit <acutam>, quia positione longa est: adspiratione, ut arena <pro harena>; hoc enim verum est; dicta est enim ab eo, quod harida sit terra. Inmutatio vero et transmutatio simili ratione monstratur. Quorum exempla ibi in arte sunt posita. Per adspirationem quando facimus barbarismum, dubitatum est, an pronuntiationi inputaretur, an scripto, quoniam haec aliquando anhelitus et cum linguae est, scribendo esse dicitur cum anhelitu in pronuntiando. Inter <in>mutationem et transmutationem hoc interest, quod inmutatio dicitur, ubi altera littera pro littera ponitur, ut olli pro illi; transmutatio autem est, ubi solus ordo mutatur ipsis manentibus litteris, ut Euandre pro Euander. Conversio enim facta est litterarum.

His ita se habentibus dicit esse quaedam vitia, quibus quidem nomen non tribuit, tamen vitanda praecepit. Sunt autem iotacismi labdacismi myotacismi hiatus et collisiones. Iotacismi sunt, quotiens post ti vel di syllabam sequitur vocalis, et plerumque supra dictae syllabae in sibilum transeunt, tunc scilicet, quando medium locum tenent, ut meridies. Quando autem primum locum tenent, etiam sic positae, sicut dicuntur, ita etiam sonandae sunt, ut dies tiaras. Labdacismi fiunt, si aut unum <l> tenuius dicis [solocismum], ut Lucius, aut geminum pinguius, ut Metellus. Myotacismus fit, quotiens post partem orationis in m littera desinentem sequitur alia pars orationis quae inchoat a vocali, ut 'hominem amicum'. Hoc vitium vitare possumus aut per suspensionem pronuntiandi aut exclusione ipsius m litterae. Sed melius est ut suspensione pronuntiandi hoc vitium relinquamus. Si enim voluerimus m litteram excludere, vitamus quidem myotacismum, sed cadimus in hiatum. Hiatus autem est, quando vocalis vocalem sequitur in duabus partibus orationis, ut 'Musa amavit'. Quod foedius est, si eae<dem> vocales se sequantur; ceterum si aliae, levius videtur, ut 'Musa optimum'. Collisiones sunt, quotiens ab iisdem syllabis inchoamus sequentes partes orationis, quibus terminantur priores, ut 'mater trahis'. Vt diximus, vitiis nomen inponere nullatenus potuerunt; definitionem tamen intuentes possumus ita defendere. Nam si barbarismus est vitium factum in una parte orationis, tantum non erit barbarismis adplicandus iotacismus et labdacismus, qui in singulis fiunt partibus orationis; ceterum myotacismus hiatus et collisiones, quoniam non numquam in una parte orationis possunt effici. De qua re se a nomine abstinuit. Praeterea [hiatum] sunt barbarismi qui ad grammaticos pertinent; illi vero, qui in syllabis fiunt, neque ad grammaticos pertinent neque barbarismi dici possunt. Frequenter enim in duabus partibus orationis fiunt, quod contra definitionem est barbarismi, ut 'leges nostras', 'ergo revoco' et similia. Hae dicuntur malae compositiones.


DE SOLOECISMO

Soloecismus dictus est vel ex Graeca etymologia, quasi SWOU LOGOU AIKISMOS, id est sani sermonis vitium, aut certe ideo, quod SOLOIKOI venientes Athenas et male loquentes nomen ex se vitio dederunt. Soloecismi autem definitio est talis, vitium factum in contextu partium orationis, ita ut singuli sermones Latini sint, sed peccet ipsa coniunctio, ut siqui dicat 'multi mihi homines iniuriam fecit' pro fecerunt. Quaesitum est, an etiam in uno sermone possit fieri soloecismus, veluti cum dicimus uni homini salvete, aut cum virum vocantes dicimus hanc, aut cum interrogati quo eamus dicimus intus. Sed cum sciamus et valete et hanc et intus Latinos esse sermones, utique ideo videntur modo soloecismum fecisse, quoniam referuntur ad aliquid. Relatio autem alterius rei ad alteram rem unus sermo non est. Nam quando dicimus hanc de viro, non ideo vitiosum est hanc, quia naturaliter vitiosum est, sed quia refertur ad virum. Item cum dicimus 'intus eo', non ideo vitiosa est elocutio, quia intus omnino non dicimus, sed quia ad locum relatum est adverbium, quod in loco est. Scalam scopam quadrigam et alia barbarismos esse voluerunt, quoniam singuli sermones vitium tenent, secundum supra scriptam definitionem.


DE SOLOECISMORVM GENERIBVS

Soloecismorum genera centum dicit esse Lucilius. Plane constat brevius et melius posuisse Donatum, qui dixit duo esse genera principalia, reliqua specialia. Principalia autem genera soloecismorum sunt, cum fiunt aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis. <Per partes orationis,> si aut aliae pro aliis ponantur, ut 'torvumque repente clamat', id est torve; nomen pro adverbio posuit. Quae elocutio sic hodie crebra est, ut figura putetur. Nam omnes dicunt 'pulchrum legit', 'delicatum loquitur', cum utique nomina sint ista posita pro adverbiis, quod in arte grammatica vitium iudicatur. Item fit soloecismus per partes orationis, si ipsae per se malo ordine ponantur, ut 'intus eo' pro intro.

Nam cum et intus et intro adverbia sint, tamen malo ordine posita vitium fecerunt. Per accidentia vero partium orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt cuiusque partis accidentia. In nomine fiunt, si proprium pro appellativo ponatur, ut

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus:
Dardanus ait, cum Dardanius dicere debuerit; usus est principali pro derivativo: per genera fit, ut 'amarae cortices', cum omnes fere et frequenter corticem genere masculino dicamus: per numeros, ut 'pars in frusta secant' pro 'pars secat' et cetera, quae illic in arte planissime cum exemplis suis tenentur. Plane sciendum est quoniam, si in prosa oratione fiat hoc vitium, tunc soloecismus vocatur; in poemate schema dicitur. Quaesitum est apud Plinium Secundum, quid interesset inter figuras et vitia. Nam cum figurae ad ornatum adhibeantur, vitia vitentur, eadem autem inveniantur exempla tam in figuris quam in vitiis, debet aliqua esse discretio. Quidquid ergo scientes facimus novitatis cupidi, quod tamen idoneorum auctorum firmatur exemplis, figura dicitur. Quidquid autem ignorantes ponimus, vitium putatur. Nam sicut superius diximus, <si> sciens quis dicat 'pars in frusta secant' et causa varietatis hoc dicat, figuram facit; si autem nescius, cum aliud velit dicere, incongrue inter se numeros iunxerit, soloecismum fecisse iudicatur.

Cum barbarismo et soloecismo duodecim vitia putantur, quae in arte sunt scripta. Inter quae et cacenphaton posuit, quod dixit fieri aut in uno sermone aut in pluribus. Illud non adiecit, fieri cacenphaton etiam in sensu. In quo reprehenditur Salustius dicens nam res ista si cogitetur, obscena est. Et cum dicat Virgilius 'coniugis infusus gremio', et hic cacenphaton est in sensu. Pleonasmos in verbis tantum fit, perissologia in sensu tantum, acyrologia in utroque. Cetera vero expresse sunt posita. Inter metaplasmos et schemata et tropos hoc interest, quod metaplasmi tantum necessitate excusantur, schemata ad ornatum adhibentur, tropi ad utrumque: ut cum dicimus tetulit, si in metro non poterat dici tulit, erit metaplasmus, quoniam necessitatis causa dictum est tetulit; si autem tulit poterat in metro dici, schema fecit ille qui dixit tetulit: nam soli servit ornatui [nominativis]. Si autem et metri ratio exegit, et cupidus alioqui novitatis hoc dixerit, tropum videtur fecisse. Quare diutius lectionem debemus considerare, ut, si metri necessitas aliqua facit novitatem, tunc dicamus esse metaplasmum; si autem scriptor ornatui tantum studuerit, tunc schema vocitemus; si in uno utrumque factum est, ut et subveniretur necessitati et adhiberetur omni modo <ornatus>, tropos efficitur.

Metaplasmi autem quattuordecim sunt. Sed primi septem aliis contrarii sunt. Nam nullus est metaplasmus, qui non habeat contrarium: PROSQESIS EPENQESIS PARAGWGH, qui fiunt per additionem, contrarii sunt illis qui fiunt per detractionem, id est AFAIRESIS SUGKOPH APOKOPH; et extra ordinem qui secuntur omnes statim contrarios habent. Schematum vero et troporum exemplaria in arte planissime sunt posita.

Plane sciendum est quoniam schema in sermone factum ad grammaticos pertinet, in sensu factum ad oratores. Nam cum dico 'pars in frusta secant', quoniam in verbis est quaestio, figura grammaticalis est; quando autem dicit Virgilius

quid memorem infandas caedes,
id est cum dicit se non dicturum facta Mezentii et nihilo minus dicit, quoniam in sensu res est, ad oratores pertinet haec figura. Praeterea hyperbaton <et> allegoria non in omnibus locis dicitur. Nam generales sunt: quisquis enim dixerit hyperbaton, simul quinque tropos ponit; quisquis allegoriam, simul septem. Quare debemus non ipsis uti principalibus nominibus, sed potius nominibus subdivisionis, sicut in arte dispositum est.

Inter parabolen et paradigma hoc interest, quod parabole rerum dissimilium conparatio est, ut cum virum fortem Turnum aequiperamus leoni; paradigma autem est rerum similium conparatio, ut cum puta hominem homini conparamus. De his autem rebus, id est figuris, quaedam praelibamenta posuerunt grammatici. Nam <sunt> ipsi auctores, qui specialiter opus inmensum de hac re multorumque librorum fecerunt.


DE FINALIBVS

SERVIVS HONORATVS AQVILINO SALVTEM.
Vltimarum syllabarum naturas, sicut proposueras, breviter lucideque digessi. In qua re mea audacia tuo defenditur imperio. Nam hoc opus, dum velut facile ac per se patens multi reliquerunt, difficilius reddiderunt. Quamquam rationem litterae et syllabae in Donati artibus habeamus, tamen breviandi causa aliqua ex his decerpsimus, quae ad scientiam metrorum proficere credimus.

Igitur primas syllabas omnium partium orationis duobus modis considerabimus, natura et positione. Natura tripertita est. Nam aut diphthongo syllaba longa esse cognoscitur, ut ae oe au eu ei, aut exemplo; quaeritur enim, utrum syllaba longa sit an brevis, ut 'Musa mihi causas memora': aut ex conpositione figurae, ut si nescias qualis sit pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pi cognoscitur; licet in aliquantis hoc fallat. Nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus innuba aut pronuba, fit brevis nu in conpositione.

Sed hoc inveniri raro contingit. Positio est, cum correptam vocalem aut duae consonantes secuntur, ut arma; aut una quaevis duplex, ut axis vel Mezentius vel maior; aut altera consonans et altera vocalis loco consonantis posita, ut 'at Iuno' et 'at Venus'. Verum si quaelibet pars orationis praepositionibus conponatur, ex his primas syllabas cognoscimus. Nam talis manebit fere omnis conposita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, ut ineptus. Item ex ipsis praepositionibus ad et ob et in et sub diversae in verbis ponuntur. Nam corripiuntur, cum crescendo disyllabum reddunt, ut adit obit init subit; indifferenter sunt, cum trisyllabum faciunt, ut adicit obicit inicit subicit; producuntur tantum, cum tetrasyllabum ex se reddunt, ut adicio obicio inicio subicio. Item quae per que et per pre in primis syllabis scribuntur producuntur, excepto pretium premo preces et queror, hoc est querellam depono, et quae ex his per derivationem aut declinationem fieri possunt et que coniunctione. Item contra breviantur ex isdem praepositionibus in conpositione de et pro, ut dehinc deinde profectus professus profusus profanus profatus proavus pronepos et cetera. Sunt item aliquanta verba, quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto vel in omni praeterito plusquamperfecto vel in uno futuro modi tantum coniunctivi producuntur, in ceteris autem modis et temporibus breviantur, ut sunt haec, lego legi legeram legero, faveo favi faveram favero, venio veni veneram venero, fugio fugi fugeram fugero, facio feci feceram fecero, sedeo sedi sederam sedero, fodio fodi foderam fodero, video vidi videram videro, voveo vovi voveram vovero, foveo fovi foveram fovero, iuvo iuvi iuveram iuvero, ago egi egeram egero, emo emi emeram emero, lavo lavi laveram lavero, odio odi oderam odero, eo ivi iveram ivero, sino sivi siveram sivero, sero sevi severam severo, queo quivi quiveram quivero, caveo cavi caveram cavero. Item contra inveniuntur verba, quae in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breviantur, ut sunt haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti. Item omnia verba, quae in praeteritis antecrescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pendo pependi.

Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diphthongis et accentu. Sed de positione et diphthongis supra tractavimus. Accentus autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos facit agnoscere syllabas. Qui vocis accentus duo sunt ad ea quae tractamus necessarii, correptus et productus. Correptus est, quotiens sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia tabula. Productus est, quotiens medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortuna natura. sciendum est tamen, quia illa quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint et ipsam i in e mutaverint, ut legis lege legere, ubique breviantur; excepto cum a tribus excipiuntur consonantibus b et m et t, ut legebam legemus legetur. Cetera melius accentibus colliguntur. Qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps ita considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis constet, et dicimus primam brevem exemplo, ut 'nimium dilexit amicum'; secundam cum longo accentu invenimus; tertiam positione longam; quartam brevem accentu, quia, cum dicimus amicissimus, paeneultimam cum brevi accentu invenimus; quintam longam accentu. Vltima vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabunt rationes subiectae. Nominativus singularis has habet breves, a ut Musa, e ut sedile, o ut virgo, u ut cornu, el ut mel, il ut vigil, ul ut consul, m ut tectum, en ut carmen, ir ut vir, or ut doctor, t ut caput. Ex his producuntur in Graecis e ut Euterpe, o ut Dido, en ut lien Siren, il uno Etrusco ut Tanaquil. Haec sunt item quae producuntur, i ut frugi, ol ut sol, an ut Titan, on ut Memnon, in ut delphin, as ut facultas, c ut lac et allec. Sed as finitus nominativus breviatur in Graecis, cum genitivus dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados. Er autem in Graecis producitur, ut aether aer. Item haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in disyllabis autem et trisyllabis et tetrasyllabis et in ceteris polysyllabis corripiuntur: ar monosyllaba ut far, disyllaba ut Caesar; er monosyllaba ut ver, disyllaba ut pater; ur monosyllaba ut fur, disyllaba ut murmur; is monosyllaba ut glis, disyllaba ut fortis; al monosyllaba ut sal, trisyllaba ut Hannibal. item haec sunt quae varietatem nominativi faciunt et quae sibi a genitivo suo regulam sumunt, es os us. Nam es syllaba nominativus quando finitur, modis quinque producitur, duobus autem corripitur.

Tunc ergo producitur, cum [aut] nomen quintae fuerit declinationis, ut dies diei: item producitur, cum totidem syllabas genitivus habuerit quot et nominativus, ut proles prolis: tertio loco producitur, cum genitivus syllaba crescens e productam in medio obtinuerit, ut merces mercedis: quarto loco producitur, cum monosyllaba nomina fuerint vel de monosyllabis ducta, ut pes bipes sonipes: quinto loco producitur, cum i ante es in fine habuerit, ut abies paries aries quies. Duobus autem modis breviatur, cum aut e mediam in genitivo correptam habuerit, ut seges segetis; aut cum e in i mutaverit, ut miles militis. Os item monosyllabum, si ora significat, producitur, ut os oris; si ossa significat, breviatur, ut os ossis. Quae tamen os syllaba cum in disyllabis vel trisyllabis venerit, et media syllaba genitivi natura producta permanserit, tum longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta fuerit aut diphthongum in genitivo Graeco habuerit, breviatur, ut conpos conpotis, Delos DHLOU.

Vs vero, cum in genitivo crescente u longa permanserit, producitur, ut virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo dis terminatur, ut palus paludis: unde est 'sterilisque diu palus aptaque remis'. Si vero in genitivo crescente correpta u permanserit aut mutata fuerit aut non creverit, breviatur, ut pectus pectoris, vulgus vulgi. Genitivus et dativus et ablativus producuntur. Sed genitivus cum aut os in fine secundum Graecos habuerit aut tertiae fuerit declinationis, cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, excepto uno quod producitur, ab hac fame, quia veteres huius famei, non huius famis declinabant. Sed et dativus in Graecis i littera terminatus breviatur, ut Palladi. Accusativus in Latinis brevis est semper: in Graecis tunc tantum breviatur, cum a vel on terminatur, ut Thesea Delon; alias longus est. Vocativus quoque in Latinis brevis est, excepto cum i terminatur, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Alexi. Qui etiam, dum similis fuerit nominativo, regulam nominativi sequitur, ut haec paupertas et o paupertas. In masculinis tantum Graecis longus est, ut Aenea. Sed etiam e finitus in Graecis tunc breviatur, cum eius nominativus os fuerit terminatus, ut Phoebos Phoebe. Nominativus et accusativus et vocativus pluralis in masculino et feminino genere producuntur, in neutro autem corripiuntur. Contra haec sunt Graeca nomina, quae dum ante s ultimam a aut e habuerint et a genitivo singulari dos terminato venerint, tunc tantum in masculino et feminino breviantur, ut huius Arcados, has Arcades, hos Arcadas; alias longi sunt. Genitivus pluralis semper brevis est in Latinis, in Graecis vero producitur, ut Philaenon. Dativus et ablativus pluralis si is terminantur, longi sunt, ut doctis; si bus, breviantur, ut agilibus: aut si Graeca sit declinatio, in terminatus dativus corripitur, ut Arcasin.

Hac regula nomina pronomina participia continentur. Sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis quae vocalibus terminantur, ut me, aut vocalibus constant, ut o, in quolibet casu producuntur. sed genitivus cum us finitur, breviatur, ut illius; dativus vero, sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi tibi sibi, quae indifferenter poni possunt. Sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex nomine.

In omnibus verbis modis temporibus numeris personis coniugationibus breviantur m ut docebam, r ut legebar, t ut faceret, us ut nutriremus. e vero littera verba terminata breviantur, ut lege; sed imperativi modi secunda tantum persona a secunda quoque coniugatione tantum producitur, ut doce. Es autem breviatur, ut sum es et cetera quae ex his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes; in aliis producitur, ut doces. Is item in secunda persona indicativi modi tunc tantum producitur, cum a tertia coniugatione producta venerit, ut nutrio nutris, volo vis; alias breviatur. Producuntur autem a ut ama, i ut nutri, u ut lectu, as ut vocas, es ut legeres, c ut fac.

In omnibus adverbiis breviantur l ut semel, r ut pariter, m ut tam. N vero excepto non et en ubique breviatur, ut forsitan. E dum finiuntur adverbia, illa producuntur, quae ex nomine veniunt et conparationis gradus omnino reservant, ut docte doctius doctissime; quae autem a se nascuntur, ut saepe, aut non conparantur, ut rite, aut in conparatione deficiunt, ut bene male, breviantur. I finita praeter quasi et ibi et ubi producuntur, ut heri. O, sicut in omnibus partibus orationis, indifferenter ponitur, ut falso. S, dum ante eam a habuerit, producitur, ut alias cras; aliter breviatur, ut magis. Producuntur autem a ut una, u ut noctu, c ut illuc. Adverbia monosyllaba producenda sunt, ut huc, vel quae ex his fiunt, ut illuc, exceptis bis et ter.

Omnes fere coniunctiones corripiuntur. Sed quae a et i terminantur producuntur, excepto ita et quia et nisi. Item quae in n desinunt, si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin.

Accusativae praepositiones, absque his quae in a exeunt et una monosyllaba cis, breviantur. Ablativae vero illae longae sunt monosyllabae, quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Sed utriusque casus praepositiones omnes breves esse non dubium est. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto cum refert distat significat, ut est illud

praeterea iam nec mutari pabula refert,
et uno verbo reicio, ut
reice ne maculis infuscet vellera pullis
nascentum.
Omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint producuntur, ut heu. Ceterae vero exemplo similium partium orationis existimandae sunt, ut papae.

Haec in omnibus partibus orationis observanda sunt, exceptis his quae aut diphthongo aut positione longae sunt.

FORUM ROMANUM