| This text comes from an unknown edition.
.............
Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi
dicerent: "O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus
praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis
ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in
terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis,
honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro
iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus,
sed utei libertatem eversam restituas. Qua re patrata profecto per gentes
omnes fama virtutis tuae volitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi
militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris
fortibus aequalis est. Si vero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio
prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris
fuerit? Quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium
est quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes oriantur? Quodsi tibi
bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore
re publica restituta super omnes mortales gloriam agitabis tuaque unius
mors vita clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat:
ubi anima naturae cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis
magisque extollit".
Quae mihi utilissima factu visa sunt quaeque tibi usui fore credidi, quam
paucissimis potui perscripsi. Ceterum deos inmortales obtestor ut,
quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.
|