Appendix Vergiliana
Priapea
This text comes from an unknown edition.

I.
Vere rosa, autumno pomis, aestate frequentor
spicis: una mihi est horrida pestis hiemps;
nam frigus metuo et vereor ne ligneus ignem
hic deus ignavis praebeat agricolis.

II.
Ego haec, ego arte fabricata rustica,
ego arida, <o> viator, ecce populus
agellulum hunc, sinistra et ante quem vides
erique villulam hortulumque pauperis
tueor malaque furis arceo manu.
Mihi corolla picta vere ponitur,
mihi rubens arista sole fervido,
mihi virente dulcis uva pampino
mihique glauca duro oliva frigore.
Meis capella delicata pascuis
in urbem adulta lacte portat ubera
meisque pinguis agnus ex ovilibus
gravem domum remittit aere dexteram
teneraque matre mugiente vaccula
deum profundit ante templa sanguinem.
Proin, viator, hunc deum vereberis
manumque sursum habebis: hoc tibi expedit,
parata namque crux stat ecce mentula.
Velim pol inquis. At pol ecce vilicus
venit, valente cui revolsa bracchio
fit ista mentula apta clava dexterae.

III.
Hunc ego, <o> iuvenes, locum villulamque palustrem
tectam vimine iunceo caricisque maniplis
quercus arida rustica fomitata securi
nutrior: magis et magis fit beata quotannis.
Huius nam domini colunt me deumque salutant,
pauperis tuguri pater filiusque adulescens,
alter assidua colens diligentia, ut herbae
asper aut rubus a meo sint remota sacello,
alter parva manu ferens semper munera larga.
Florido mihi ponitur picta vere corolla,
primitus tenera virens spica mollis arista,
luteae violae mihi lacteumque papaver
pallentesque cucurbitae et suave olentia mala,
uva pampinea rubens educata sub umbra.
Sanguine haec etiam mihi (sed tacebitis) arma
barbatus linit hirculus cornipesque capella.
Pro quis omnia honoribus nunc necesse Priapo est
praestare et domini hortulum vineamque tueri.
Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas:
vicinus prope dives est neglegensque Priapi,
inde sumite, semita haec deinde vos feret ipsa.

FORUM ROMANUM