a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Francesco Petrarca
Africa
from an unidentified edition


liber primus: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
liber secundus: 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21


LIBER PRIMUS
[1] Et mihi conspicuum meritis belloque tremendum,
Musa, virum referes, Italis cui fracta sub armis
Nobilis aeternum prius attulit Africa nomen.
Hunc precor exhausto liceat mihi surgere fontem
5          Ex Helicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores,
Si vobis miranda cano. Iam ruris amici
Prata quidem et fontes vacuisque silentia campis
Fluminaque et colles et apricis otia silvis
Restituit Fortuna mihi: vos carmina vati
10Reddite, vos animos. Tuque, o certissima mundi
Spes superumque decus, quem saecula nostra deorum
Victorem atque Herebi memorant, quem quina videmus
Larga per innocuum retegentem vulnera corpus,
Auxilium fer, summe parens. Tibi multa revertens
15Vertice Parnasi referam pia carmina, si te
Carmina delectant; vel si minus illa placebunt,
Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olim
Fundendas longo demens tibi tempore servo.
Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni,
20Hesperiaeque decus atque aevi gloria nostri,
Iudice quo merui vatumque in sede sedere
Optatasque diu lauros titulumque poetae,
Te precor: oblatum tranquillo pectore munus
Hospitio dignare tuo; nam cuncta legenti
25Forsitan occurret vacuas quod mulceat aures
Poeniteatque minus suscepti in fine laboris.
Praeterea in cunctos pronum sibi feceris annos
Posteritatis iter: quis enim damnare sit ausus
Quod videat placuisse tibi? Fidentius ista
30Arguit expertus, nutu quem simplice dignum
Effecisse potes quod non erat. Aspice, templis
Dona sacris affixa pavens ut vulgus adoret:
Exime; despiciet. Quantum tua clara favori
Fama meo conferre potest! modo mitis in umbra
35Nominis ista tui dirum spretura venenum
Invidiae latuisse velis, ubi nulla vetustas
Interea et nulli rodent mea nomina vermes.
Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandem
Atque pias extende manus et lumina flecte.
40Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam
Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam
(Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur)
Nomen et alta canam Siculi miracula regis,
Non audita procul, sed quae modo vidimus omnes
45Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat,
Longius isse retro: tenet hos millesimus annus
Sollicitos; pudet hac alios consistere meta;
Nullus ad aetatem propriam respexit, ut erret
[2] Musa parum notos nullo prohibente per annos
50Liberior: Troiamque ideo canit ille ruentem,
Ille refert Thebas iuvenemque occultat Achillem,
Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet.
Ipse ego non nostri referam modo temporis acta,
Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros
55Eruere est animus nimiasque retundere vires.
At semper te corde gerens properansque reverti,
Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta
Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant;
Sed tremui, me teque videns atque omnia librans.
60Ingenium tentare libet, si forte secundis
Cesserit auspiciis; solidis tunc viribus alta
Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla videbit
Inclita Parthenope redeuntem ad moenia rursus
Et Romana iterum referentem serta poetam.
65Nunc teneras frondes humili de stipite vulsi,
Scipiade egregio primos comitante paratus:
Tunc validos carpam ramos; tu nempe iuvabis
Materia, generose, tua, calamumque labantem
Firmabis, meritumque decus continget amanti
70Altera temporibus pulcherrima laurea nostris.
Quae tantis sit causa malis, quae cladis origo
Quaeritur: unde animi, quis tot tolerare coegit
Dura pererrato validas furor aequore gentes,
Europamque dedit Libyae Libyamque rebellem
75Europae, alterno vastandas turbine terras.
Ac mihi causa quidem studii non indiga longi
Occurrit radix cunctorum infecta malorum
Invidia (unde oriens extrema ab origine mors est),
Atque aliena videns tristi dolor omnia vultu
80Prospera. Non potuit florentem cernere Romam
Aemula Carthago. Surgenti inviderat urbi;
Sed gravius tulit inde parem; mox viribus auctam
Vidit et imperio dominae parere potentis
Ac leges audire novas et ferre tributum
85Edidicit, tacitis intus sed plena querelis,
Plena minis. Frenum funesta superbia tandem
Compulit excutere et clades geminare receptas.
Angebant dolor atque pudor servilia passos
Multa viros, animisque incesserat addita duris
90Tristis avaritia et nunquam satiabile votum.
Permixtae spes amborum optatumque duobus
Imperium populis: dignus sibi quisque videri
Omnia cui subsint, totus cui pareat orbis.
Praeterea damnumque recens iniuriaque atrox
95Insula Sardiniae amissa et Trinacria rapta
Atque Hispania nimis populo confinis utrique,
Omnibus exposita insidiis, aptissima praedae
Terra tot infandos longum passura labores,
Haud aliter quam cum medio deprensa luporum
100Pinguis ovis nunc huc rabidis, nunc dentibus illuc
Volvitur inque tremens partes discerpitur omnis
Bellantum proprioque madens resupina cruore.
Accessit situs ipse loci: Natura locavit
[3] Se procul adverso spectantes litore gentes,
105Adversosque animos, adversas moribus urbes,
Adversosque deos odiosaque numina utrinque,
Pacatique nihil; ventos elementaque prorsus
Obvia et infesto luctantes aequore fluctus.
Ter gravibus certatum odiis et sanguine multo;
110At coeptum primo profligatumque secundo
Est bellum, si vera notes: nam tertia nudus
Proelia finis habet modico confecta labore.
Maxima nos rerum hic sequimur mediosque tumultus
Eximiosque duces et inenarrabile bellum.
115Ultima sidereum iuvenem lassata procellis
Hesperia excussamque gravi cervice catenam
Ausoniumque iugum Romanaque senserat arma.
Iam fuga praecipites longe trans aequora Poenos
Egerat: horruerant animos dextramque tonantis
120Fulmineam moresque ducis famamque genusque
Armorumque novas artes atque orsa cruentis
Nobilitata malis. Vix tandem litore Mauro
Perfidus urgentem respectans Hasdrubal hostem
Tutus erat: sic venantum perterritus acrem
l25Respicit atque canum cervus post terga tumultum,
Montis anhela procul de vertice colla reflectens.
Constitit Oceano domitor telluris Hiberae,
Qua labor ambiguus flatum pelagique columnas
Verberat Herculeas, ubi fessus mergitur alto
130Phoebus et aestivo detergit pulvere currum.
Hic ubi non vis ulla manu mortalis, at ipsa
Omnipotens adversa aditum Natura negabat,
Constitit atque avidus praereptum faucibus hostem
Indoluit. Vicisse parum; iam blandior aegrum
135Non mulcet Fortuna animum; Carthagine recta
Gloria gestarum sordebat fulgida rerum.
Nempe videbat adhuc profugum longinqua tuentem
Lentaque semineci vibrantem spicula dextra.
Turbida quin etiam rumoribus omnia miscens
140Fama procul nostro veniens crescebat ab orbe
Arcibus instantem Ausoniis volitare sub armis
Hannibalem, patriaeque faces sub moenia ferri;
Illustres cecidisse duces, ardere nefandis
Ignibus Hesperiam, atque undantia caedibus arva.
145Urgebat vindicta patris pietasque movebat
Ut coeptum sequeretur opus. Nam sanguine saevo
Caesorum cineresque sacros umbrasque parentum
Placari, atque Itala detergi fronte pudorem,
Hic amor assiduum pulsabat pectora clari
150Scipiadae, in frontem eliciens oculosque iuventa
Fulgentes calido generosas corde favillas.
Anxia nox, operosa dies, vix ulla quietis
Hora duci: tanta indomito sub pectore virtus!
Has inter curas, ubi sensim amplexibus atris
155Nox udam laxabat humum, Tithonia quamvis
Uxor adhuc gelidumque senem complexa foveret,
Necdum purpureo nitidas a cardine valvas
Vellere seu roseas ausae reserare fenestras
[4] Excirent dominam famulae quae saecula volvunt,
160Fessus et ipse caput posuit. Tum lumina dulcis
Victa sopor clausit; caeloque emissa silenti
Umbra ingens faciesque patris per nubila raptim
Astitit ostendens caro praecordia nato
Et latus et multa transfixum cuspide pectus.
165Diriguit totos iuvenis fortissimus artus,
Arrectaeque horrore comae. Tunc ille paventem
Corripit et noto permulcens incipit ore:
"O decus aeternum generisque amplissima nostri
Gloria, et o patriae tandem spes una labanti,
170Siste metum, memorique animo mea dicta reconde.
Optimus ecce brevem, sed quae, nisi despicis, horam,
Multa ferat placitura, dedit moderator Olympi.
Ille meis victus precibus stellantia caeli
Limina - perrarum munus - patefecit et ambos
175Viventem penetrare polos permisit, ut astra
Me duce et obliquos calles, patriaeque labores
Atque tuos, et adhuc terris ignota Sororum
Stamina, tum rigido contortum pollice fatum
Aspicias. Huc flecte animum. Viden illa sub Austro
180Moenia et infami periura palatia monte
Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum
Concilia et tepido stillantem sanguine turbam?
Heu nimium nostris urbs insignita ruinis!
Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentas
185Fracta semel, vacuisque iterum struis agmina bustis?
Sic Tibrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis?
Sic modo, Byrsa ferox, Capitolia despicis alta?
Experiere iterum et dominam per verbera nosces.
Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iusto
190Marte parem factura deis. Haec vulnera iuro
Sacra mihi merito, patriae quibus omne refudi
Quod dederat, quibus ad superos Mavortia virtus
Fecit iter: non ulla, meos fodientibus artus
Hostibus atque abeunte anima, mihi multa dolenti
195Occurrisse prius tanti solamina casus,
Quam quod magnanimum post funera nostra videbam
Ultorem superesse domi. Spes ista levabat
Inde metus alios, hinc sensum mortis amarae."
Talia narrantem percurrit et impia maestis
200Vulnera luminibus totumque a vertice corpus
Lustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra,
Ubertimque fluunt lacrimae. Nec plura parantem
Sustinuit, mediisque irrumpens vocibus orsus:
"Heu heu ! quid video? quisnam haec mihi pectora duro
205Confixit mucrone, parens? quae dextra verendam
Gentibus immerito violavit sanguine frontem?
Dic, genitor; nil ante queas committere nostris
Auribus." Haec dicens alto radiantia fletu
Sidera visus erat sedesque implesse quietas.
210Infima si liceat summis aequare, marina
Piscis aqua profugus fluvioque repostus amoeno
Non aliter stupeat, si iam dulcedine captum
Vis salis insoliti et subitus circumstet amaror,
[5] Quam sacer ille chorus stupuit. Namque hactenus irae
215Et dolor et gemitus et mens incerta futuri
Atque metus mortis mundique miserrima nostri
Milia curarum, rapidae quibus optima vitae
Tempora et in tenebris meliores ducimus annos:
Illic pura dies, quam lux aeterna serenat,
220Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant,
Non odia incendunt. Nova res, auremque deorum
Insuetus pulsare fragor, pietate recessus
Lucis inaccessae tacitumque impleverat axem.
At pater amplexu cupido precibusque modestis
225Occupat et gravibus cohibet suspiria dictis:
"Parce, precor, gemitu; non hunc tempusque locusque
Exposcunt. Sed visa animum si vulnera tangunt
Usque adeo, iuvat et patrios agnoscere casus,
Accipe; nam paucis perstringam plurima verbis.
230Sexta per Hesperios penitus victricia campos
Nostraque signa simul Romanaque viderat aestas,
Cum mihi iam bellique moras curasque peroso
Consilium, teste eventu, Fortuna, dedisti
Magnificum, infelix, fido cum fratre viritim
235Sollicitum partirer onus geminumque moranti
Incuterem bello calcar. Sic alite laeva
Distrahimur tandem et scissis legionibus ambo
Insequimur late sparsis regionibus hostem.
Nondum plena colis iam stamina nostra Sorores
240Destituunt fessae, iam Mars sua signa relinquit.
Illicet imparibus veriti concurrere fatis
Fraudis opem dubio poscunt in tempore Poeni;
Ars ea certa viris et nostro cognita damno.
Celtarumque animos, quibus auxiliaribus arma
245Fratris ad id steterant, pretio corrumpere adorti,
Persuasere fugam: nostrorum exempla per aevum
Ante oculos gestanda ducum, ne robore freti
Externo, proprio non plus in milite fidant.
Obicit ille deos, ius, fas et inania verba!
250Raptim abeunt tacitoque vale. Vis quanta metallo est!
Di, Pudor, alma Fides, uni succumbitis auro!
Praesidio nudata acies fraterna retrorsum
Avia constituit siccosque recurrere montes:
Haec visa est spes una duci. Premit hostis acerbus,
255Doctus ad extremum cedenti insistere tergo.
Me quoque iam magno distantem Punica tractu
Agmina cingebant, quae clam novus auxerat hostis
Improbus, insultans. Visum et mihi cedere Fato.
Nequicquam: vetitum caro me iungere fratri;
260Inferior numero multum tribus undique castris
Vallabar, multumque locis urgebar iniquis.
Ferrum aderat; spes nulla fugae: quod Fata sinebant
Tempore in angusto, durissima pectora ferro
Pandimus et vafras Herebo detrudimus umbras.
265Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquam
Consiliique nihil. Ceu dum velamina pastor
Fida gerens apibus bellum movet improbus almis,
Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia maestae
[6] Excedunt inopi substrata cubilia cera,
270Inde ruunt caecaeque fremunt, sparsoque volatu
Importuno instant capiti; stat callidus hostis
Inceptique tenax, postque irrita vulnera victor
Eruit exstirpatque piae cunabula gentis:
Sic, quae sola salus miseris et summa voluptas,
275Invisam iaculis gladioque ultore cohortem
Tundimus et rabidas in vulnere linquimus iras.
Illi ex composito stabant, ceu flantibus Austris
Aerius consistit Eryx atque astriger Atlas.
Quid moror? Incauti armorum sub nube virumque
280Obruimur: Fortuna suum tenet invida morem
Adversata pios. Gelidus mihi pectore sanguis
Haeserat; agnosco insidias mortemque propinquam;
Nec mihi, sed patriae metuens, pro tempore raptim
Ingredior dictis cuneos firmare labantes:
285"Hac via praeclari, miles, patet ardua leti.
I duce me, quem saepe alias maiore profecto es
Fortuna, nunquam fama meliore secutus!
Non acies ferri, facies non obvia Mortis
Terreat: exiguo decus ingens sanguine Mavors
290Obicit et caros illustrat caede nepotes.
Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem.
Ignavum fortemque mori - ne tangere damno -
Naturae lex una iubet. Breve tempus utrique:
Iam, licet et terrae pelagique pericula cessent,
295Ultro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unum
Contigit, ut laeti morerentur; cetera flendo
Turba perit lacrimasque metu diffundit inertes.
Hora brevis longae testis venit ultima vitae.
Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat,
300Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat,
Vicimus et nostris exibant funera dextris.
At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro -
Sit satis obstruxisse viam. Per pectora nostra
Perque truces oculos vultusque in morte tremendos
305Transcendant! talem libet his opponere montem,
His claustris vallare aditus! Sciat horrida veros
Barbaries cecidisse viros, et pallida quamquam,
Haud spernenda tamen Romana cadavera calcet!
Accelera, bene nata cohors - in limine Mors est
310Invidiosa bonis - Romanas semper ad aras
Cum lacrimis recolenda piis et ture perenni!"
Talibus accensi coeunt et grandinis instar
Scissa nube ruunt. In tela micantia primus
Et circumfusos feror irrediturus in hostes.
315Consequitur devota neci fortissima pubes.
Sternimus et moritur: paucis tot milia contra
Quid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratris
Expectas; neque enim Hesperia felicior ora;
Ille quidem, extremo Fati de turbine frustra
320Surgere conatus, magnae sub mole ruinae
Oppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebat
Altera quam fratris. Fuerat concordia vitae
Mira, vel exiguis nunquam interrupta querelis:
[7] Una domus victusque idem, mens una duobus,
325Et mors una fuit. Locus idem corpora servat
Amborum ac cineres. Huc tempus ferme sub unum
Venimus. Hic nobis nulla est iam cura vetusti
Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus.
Odimus et laqueos et vincula nota timemus,
330Libertatis onus. Quod nunc sumus, illud amamus."
Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundo
Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque
Ultio verborum semper fuit, optima rerum.
Dic tamen hoc, o sancte parens: an vivere fratrem
335Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepultos
Defunctosque vocat?" Lente pater ipse loquentem
Risit, et "O quanta, miseri, sub nube iacetis!
Humanumque genus quanta caligine veri
Volvitur! Haec" inquit "sola est certissima vita.
340Vestra autem mors est, quam vitam dicitis. At tu
Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbae
Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur
Et vivum decus et flammantia lumina fronti?
Quin etiam a tergo generosum respicis agmen?
345Hos mihi defunctos audebit dicere quisquam?
Et tamen egregios humani sorte tributi
Efflavere animos ac debita corpora terrae
Liquerunt. Cernis nitido venientia contra
Per purum radiare diem laeta agmina vultu?"
350"Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquam
Hos vidisse oculos memini. Sed nomina nosse
Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit;
Per superos ipsumque Iovem, Solemque videntem
Omnia, per Phrygios, si qua est ea cura, Penates,
355Per si quid patriae venit huc dulcedinis, oro.
Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine novi,
Et mores habitusque virum gressumque;
Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor:
Vidi etenim et patria nuper conviximus urbe."
360"Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit
Punica. Periit congressus iniquo
Credulus aetate heu! nimium Marcellus in illa:
Iste memor finis lateri latus admovet ultro
Nobiscumve libens caelo spatiatur in amplo.
365Crispinus longe sequitur, quem providus uno
Absumpsisse die tentaverat hostis; at illum
Languida dilatae tribuerunt vulnera morti.
Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant;
Inde levis recte penetrans huc spiritus, illic
370Frigida carnifici dimisit membra cruento.
En Fabium! caelo maiestas maxima tanti
Nominis et rerum iubet habitare sereno.
Cerne ducem quantum! Licet hic cunctator ab omni
Dictus erat populo, tamen ingens gloria tardis
375Debita consiliis viget. Hunc non flamma non ensis
Eripuit Latio, sed dum magis arma premebant
Punica, tranquillum tulit hunc annosa senectus.
Sed magis ardentemque animis pugnasque frementem
[8] Cerne per insidias indigno funere Gracchum
380Corpore seclusum valido et pollentibus armis.
Praeterea Aemilio nimium Fors invida Paulo:
Aspice, magnanimum terebrant quot vulnera pectus!
Cannensi Romana die defleta supremum
Fata putans renuit cladi superesse; sed ultro
385Oblatum contempsit equum, multumque rogantem
Reppulit et "Nimium" respondit "viximus. At tu
Macte animi virtute, puer, discede tuumque
Victurum abde caput teque ad meliora reserva.
Dic patribus muniant urbem, dic moenia firment:
390Condiscant extrema pati; namque improba saevas
Ingeminat Fortuna minas, hostisque cruentus
Victor adest. Fabio mea verba novissima perfer:
Dic me iussorum memorem vixisse suorum,
Dic memorem te teste mori. Sed Fata feroxque
395Collega ingenti turbarunt cuncta tumultu:
Nuda loco caruit Virtus; tulit Impetus illam.
Effuge dum morior, ne forsan plura loquendo
Sim tibi causa necis". Dicentem talia ferro
Circumstant. Volat ille levis: timor allevat artus
400Et plumas adiungit equo et calcaria plantis.
Anxia sic genitrix, ubi nidum callidus anguis
Obsidet, hinc visae sese subducere morti
Optat, et hinc dubitat sua dulcia viscera linquens
Infelix! pietas tandem formidine victa
405Cedit, et incussis serum sibi consulit alis,
Vicinaque tremens respectat ab arbore fatum
Natorum rabiemque ferae, et plangoribus omne
Implet anhela nemus strepituque accurrit amico.
Sic ibat iuvenis memorandus, saepe retrorsum
410Lumina maesta ferens: videt ingens surgere campis
Naufragium; videt immitem post publica Poenum
Funera sacra ducis fodientem pectora duris
Ictibus; et caelum gemitu pulsabat inani.
Quid moror? Innumeram licet internoscere turbam
415Caesorum hoc bello iuvenum patriaeque cadentum.
Scilicet immenso studio dum laedere quaerit,
Civibus atque inopem spoliat dum fortibus urbem,
Complevit caelum vestris ferus Hannibal umbris."
Talia dum genitor memorat, suspiria natus
420Alta trahens: "Licuit, fateor, cognoscere quicquid
Optabam magis, et vultus spectare meorum.
Cetera ni prohibes, nihil est sermone secundi
Patris amabilius". "Quin tu modo cominus" inquit
"Alloquere atque aures quamprimum invade paratas."
425His dictis, tulit ante gradum, frontemque modestam
Demisit, patruumque tenens sic incipit ore:
"O venerande mihi, vero nunquamque parente
Care minus, si vestra Deus dedit ora videre
Mortales oculos, alti si lumina mundi
430Indignoque mihi clarum reseravit Olympum,
Da, precor, exiguam nostris affatibus horam,
Nam breve tempus adest moneorque in castra reverti.
Oceani subnixa vadis ubi maxima Calpes
[9] Impendet pelago caelumque cacumine pulsat,
435Illic me Romana manent modo signa, ducemque
Expectant. Rapidum hoc tandem stat limite bellum."
Suscipit amplexu iuvenem placidissimus heros,
Atque ita: "Si iussu superum mortalia caelo
Membra vehis - nec enim tam magni muneris auctor
440Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni
Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem
Dictu difficile est, cui tantam numina vivo
Concessere viam. Nam ni divinus inesset
Spiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset,
445Quae faciles dispensat opes: arcana videre
Caelica, venturos longe praenoscere casus,
Et fatum praescire suum, spectare beatas
Has animas subterque pedes radiantia solis
Lumina et adversos tam vastis tractibus axes;
450Haec nunquam Fortuna dabit, quia cuncta potenti
Sunt servata Deo. Qui si te lumine tanto
Illustrat, quonam te alii dignentur honore?
Non ergo immerito: fractos passimque iacentes
Hesperiae campis totiens despeximus hostes,
455Vidimus et nostrae vindictam mortis; ab illa
Egregiae pietatis habes per saecula famam.
Quidlibet hinc aude mecum; nam protinus aurem
Invenis atque animum vacuum. Quin ocius ergo
Ingredimur fandoque brevem consumimus horam?"
460"Dic" ait is "si vita manet post busta, quod almus
Testatur genitor, sique haec est vera perennis,
Nostra autem morti similis, quid demoror ultra
In terris? quin huc potius, quacumque licebit,
Evolat assurgens animus tellure relicta?"
465"Non bene sentis" ait: "Deus hoc Naturaque sanxit
Legibus aeternis, hominem statione manere
Corporis, edicto donec revocetur aperto.
Non igitur properare decet, sed ferre modeste
Quantulacumque brevis superant incommoda vitae,
470Ne iussum sprevisse Dei videare, quod ista
Sunt geniti sub lege homines, ut regna tenerent
Infima, namque illis custodia credita terrae
Et rerum quas terra vehit pelagusque profundum.
Ergo tibi cunctisque bonis servandus in ista est
475Carne animus propriamque vetandus linquere sedem,
Nobilibus curis studioque et amore videndi
Promineat ni forte foras corpusque relinquat
Ac longe fugiat sensus seque ingerat astris.
Hic decet egregios animos, hic exitus est quem
480Divini fecere viri meliora sequentes.
Sed dum membra vigent - brevis est mora -, suscipe nostri
Consilii quid summa velit. Tu sacra fidemque
Iustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospes
Sancta tui morumque comes, quae debita virtus
485Magna patri, patriae maior, sed maxima summo
Ac perfecta Deo; quibus exornata profecto
Vita via in caelum est, quae nos huc tramite recto
Tunc revehat cum summa dies exemerit istud
[10] Carnis onus puraeque animam transmiserit aurae.
490Hoc etiam monuisse velim, nil gratius illi,
Qui caelum terrasque regit, dominoque patrique,
Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbes
Conciliumque hominum sociatum nexibus aequis.
Quisquis enim ingenio patriam seu viribus alte
495Sustulerit sumptisque oppressam iuverit armis,
Hic certum sine fine locum in regione serena
Expectet veraeque petat sibi praemia vitae,
Iustitia statuente Dei, quae nec quid inultum,
Nec praemio caruisse sinit." Sic fatus amoris
500Admovitque faces avido stimulosque nepoti.
Ecce autem interea venientum turba, nec ulli
Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus
Sidereoque levis fulgebat lumine amictus.
Augusta pauci procul omnes fronte praeibant
505Iam senioque graves et maiestate verendi.
"Haec acies regum est, quos tempora prima tulerunt
Urbis" ait "nostrae; frons arguit inclita reges.
Romulus ecce prior, famosi nominis auctor,
Publicus ipse parens. Cernis, dulcissime, quantus
510Ardor inest animo. Talem ventura petebant
Regna virum. Venit incessu moderatior alter,
Relligione nova populum qui temperet acrem.
Hic virtute prius patriae Curibusque Sabinis
Insignis, nostramque ideo transvectus in arcem est.
515Aspice sollicitum, monitu ceu coniugis almas
Instituat leges et euntem dividat annum.
Extulit hunc natura senem, primoque sub aevo
Hanc habuit frontem, sic tempora cana genasque.
Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnem
520Militiae expressit regum fortissimus artem,
Fulmineus visu, victus quoque fulmine solo.
Quartus arat muros et Thybridis ostia fundat,
Praesagus quas totus opes huc convehat orbis,
Bifida primaevo connectens moenia ponte.
525Frons quinti mihi nota parum, sed suspicor illum
Quem nobis regem longe dedit alta Corinthus.
Ille est haud dubie: video tunicasque togasque
Et fasces trabeasque graves sellasque curules
Atque leves phaleras et cuncta insignia nostri
530Imperii, currusque et equos pompasque triumphi.
Illum autem numero quem cernis in ordine sextum
Servilis solio regem transmisit origo,
Et nomen servile manet, sed regia mens est.
Dedecus hic generis virtute piavit et actis;
535Condidit hic censum prior, ut se noscere posset
Roma potens, altumque nihil sibi nota timeret."
Finierat. Tunc ille iterat: "Si lecta recordor,
Romuleo cinxisse comas diademate septem
Audieram, totidem cognomina certa tenebam.
540Alter ubi est igitur?" "Fili carissime," dixit
"Huc et luxus iners et dura superbia nunquam
Ascendunt. Illum sua pessima crimina Averno
Merserunt, atroxque animus nomenque superbum.
[11] Hunc exposcis enim qui sceptra novissima rexit
545Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passae
Hic Libertatis primum Urbi ingessit amorem.
Quin tu animas laetas melioraque regna tenentes
Cerne catervatim, verae virtutis amicos."
Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi
550Ibant. Hos laeto celebrabant agmina plausu
Umbrarum atque omni devotum ex ordine vulgus.
Substitit admirans: "Quae tanta est gratia" dixit
"Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?"
"Hos idemque parens eademque" ait "extulit alvus:
555Hinc amor. Hisque ipsis libertas credita quondam:
Hinc favor. Heu iugulos et vulnera cruda duorum!
Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix
Pectore in adverso! Populorum pugna potentum
Tergeminis mandata viris, ut sanguine pauco
560Scilicet innumerae cessarent funera gentis.
Divisis exercitibus conspecta suorum
Adversisque oculis sex ultima bella gerebant;
Libertas tunc nostra tremens similisque cadenti
Unius ad fatum dubio sub Marte pependit;
565Unius est asserta manu. Germanus uterque
Occiderat, populoque nimis Fortuna favere
Coeperat Albano, nisi tertius ille superstes
Integer et fratrum mortes et publica fata
Restituisset, agens victricia corpora campo,
570Donec seiunctos spatiis, largoque cruore
Defectos, plagisque graves et cursibus haustos,
Impiger alterno iugulasset vulnere fratres.
Id recolens nunc exultat: gaudentque vicissim
Germani ad superos nec inulto funere missi.
575At, quibus imperium virtus ea contulit, ultro
Circumstant memores. Sed quid per singula versor?
Milia nonne vides spatiosum implentia caelum?
Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum,
Praeclarum pietate ducem patriaeque parentem.
580Lumina visendi cupidus flectebat, et ingens
Agmen erat iuxta, stabilem qua vergit ad Arcton
Lacteus innumeris redimitus circulus astris.
Obstupuit, quaeritque viros et nomina et actus.
"Care nepos, si cuncta velim memoranda referre,
585Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnis
Stella cadit pelago, caelumque reflectitur, et iam
Candidus Aurorae meditantis surgere vultus
Vibrat et Eoa iam somnum diluit unda.
Iam pater admonuit fugientia sidera nutu
590Ostendens, vetuitque moras. Hoc nosse satis sit,
Romanas has esse animas, quibus una tuendae
Cura fuit patriae. Proprio pars magna cruore
Diffuso has petiit sedes, meritoque caducae
Praetulit aeternam per acerba pericula vitam."


LIBER SECUNDUS
[12] Talibus intentum pater arripit atque benigne:
"Tempus" ait "caelo descendere. Gratia paucis
Huc venisse fuit: patienter abire decorum est."
"Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit
5"Pauca mihi dubio? certumque remitte futuri.
"O nate, exigui solatia temporis" infit
"Exigis. Ambiguae subito tibi somnia noctis
Omniaque implicitae vanescent visa quietis:
Si qua animo memori vestigia forte manebunt,
10Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis.
Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angit
Te magis; et brevibus celeri te subtrahe Phoebo.
"O genitor, si nota tibi divina voluntas,
Sique tibi ante oculos venturum est cernere tempus,
15Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmus
Aspera terribili Latium quassantia motu.
Hannibal in foribus stat perfidus. Omnia retro
Versa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore.
Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti
20Imperii tam magna duo cecidistis eodem
Tempore; tuncque Italis raptus regionibus est sol,
Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina.
Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem?
Corruet, an stabit? Quodsi frustra arma movemus,
25Exime tot curas animo tantosque labores:
Somnum redde oculis et membris redde quietem.
Nam mihi si, cogente Deo, patriaeque cadendum est,
Quid iuvat obniti contra Fatoque prementi
Humanas afferre manus? Moriamur inermes!
30Vivat et in toto regnet ferus Hannibal orbe!"
Non tulit indignantem animo pater optimus: "Immo,
Immo" ait "armato latronem pellere luscum
Finibus Ausoniae dabitur. Discedet iniquo
Inde animo, metuetque alienam linquere terram
35Sanguinis ac praedae sitiens, at maesta suorum
Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo
Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget
Litora, funesto veritus confligere campo
Congressus volet ante tuos. Tu furta caveto
40Insidiasque viri. Doceant te dira duorum
Funera barbarico confecta ferociter astu.
I tamen atque hostis crudelem conspice vultum
Et dictis intende aurem cautusque vigilque
Insidiosa senis versuti percipe verba.
45Si renuis retrahisque pedem, mihi crede, per orbem
Aut timidus videare aliis aut forte superbus.
Ille quidem varia tentabit flectere mentem
Arte dolisque novis, dulcem per singula pacem,
Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem,
50Unicus eversor pacis. Firmissime, persta
Propositumque tene. Nil de patriaeque tuaque
Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram
[13] Fata videns, humiles voces summissaque verba
Ore dabit ficto: iuvenem semperque secundis
55Assuetum casus varios librare monebit
Fortunae, ac multa ancipiti sermone tremenda
Proferet eventusque ducum. Cum nulla videbit
Verba altum movisse animum, tum tristis et ira
Fervidus, arma fremens bellumque, in castra redibit.
60Pugna erit ambiguo quam spectent Fata favore,
Cuius ad eventum toto timeatur in orbe.
Sanctior his praeerit castris, dux impius illis:
Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modesti
Et Pudor et benesuada Fides Pietasque comesque
65Iustitia et reliquae vibrabunt arma Sorores;
Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia veri
Pectora Contemptusque Dei fervensque Libido
Caecaque perpetuis crescens sub litibus Ira
Et scelerum species horrendae et nomina multa.
70Victor eris bello tandem, victoria nec te
Efferet; ast illum fortuna adversa repente
Prosternet. Victus fugiet peregrinaque tanget
Litora, qua Grais Asiam regionibus aestus
Hellespontiaci dirimit maris. Omnia tandem
75Tentabit, regumque pedes indignaque supplex
Continget genua atque aliena precabitur arma,
Italicas ardens iterum ruiturus in oras,
Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa,
Iam longis satiata malis, funesta retrorsum
80Consilia evertet. Quid multa? Vagabitur exul
Pessimus et terras virus disperget in omnes,
Romanos in morte petens. Ceu saxea saevum
Cum forte in triviis tempestas obruit anguem,
Ille furit, moriensque minas vomit atque venenum
85Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis,
Horrificus solo aspectu, postrema cruentus
Sibila languentesque oculos attollit et ipsum
Saevit in auctorem frustra: sic turbidus iste
Mille vias moribundus aget. Quo tempore forte
90Publica dum perages mandata, videbis inermem
Securus, faciemque trucem quae terruit orbem.
Colloquio festiva dies videatur amico,
Tantorum felix Ephesus sermone virorum.
Fama quidem mendax falsa cum lance nefandos
95Aequat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum,
Horrendum dictu invenit, canit orba per orbem,
Nec dirimit causas. Patriam iuvat ille cadentem,
Laudatur; multaque alius cum strage cruentas
Captat opes regnumque sibi iaciturus in auro,
100Hic quoque laudatur. Laudabitur Hannibal atque
Scipio: posteritas mirabitur omnis utrumque.
Heu par dissimile et diverso sidere terris
Illatum! At vulgus discernere, quanta sit inter
Magnificum ac tetrum facinus distantia, nescit.
105Quam subito miris animum volet ille loquendo
Flectere blanditiis! seu sunt haec Punica semper
Pectora, seu laudem virtus vel ab hoste meretur,
[14] Praecipue tam rara quidem. Verum illa iocosum
Qualiacumque tibi risum fortasse movebunt,
110Nil aliud. Sic ille graves in morte reflexus
Cum dederit falsaque animum spe paverit amens,
Tandem Bithynica ruet imperterritus aula,
Dux atrox, Urbique metum depellet et orbi.
Hostis fata vides, tanto quem tempore tellus
115Sustinet Ausoniae. Quodsi Romana requiris,
Pauca, sed e medio Fatorum intentus acervo
Accipe. Proclivem faciet victoria praesens
Ad reliquas facilemque viam, nullumque pudebit,
Quem teneat Carthago potens, apprendere portum.
120Illa iugum populos et ferre tributa docebit.
Illicet Aetolus consurget vanus ad arma,
Proruet Antiochus; fratris iunioris et illum
Vincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous,
Ut Zephyrus pridem ac pluvialis noverat Auster.
125Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnes
Vincet Roma minas et totum proteret orbem.
Victa iugum regna excipient: sub legibus ibunt
Mox Galatae Macedumque furor; nil regia possunt
Nomina, nil patrum egregii prodesse labores.
130Magnus Alexander totiens revocatus ab urna
Si redeat, mea sit quaenam sententia nosti:
Graecia tota brevi procumbet tempore victa
Et male caesorum poenas dependet avorum.
Hic placet et Glabrio et spectata modestia Memmi
135Flaminiique animus, claris qui crescere factis
Incipit et tecum tentat certamina famae.
Res instant variae, series quoque longa laborum:
Florida iamque viris venit armipotentibus aetas.
Haec mihi iam Scauros, Drusos crebrisque Metellos
140Insignes titulis et nomina clara Nerones
Protulit. Hoc olim veniet de stipite ramus
Pestifer ac populis umbra nociturus iniqua.
Iam sensim assurgunt rigida virtute Catones.
O utinam domus illa minus foret invida nostrae!
145Surgunt Aemilii, quorum de gente nepotem
Elige, qui nomen gestis mereatur avitum,
Relliquiasque tuas ferro consumat et igni,
Durior id meritis odioque accensus honesto.
Longius incedam; iamque hinc Syllamque ferocem
150Pompeiosque graves animosaque pectora Bruti
Ante oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrum
Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia ventum est
Caesareumque genus toti dominarier orbi
Praevideo. Quid cuncta sequor? Non ditior unquam
155Urbs animis erit egregiis ducibusque supremis.
Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratro
Unus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum
Signa ferat Libyamque iterum premat, inclita regum
Colla triumphali victor fracturus ab arcu,
160Bisque sub extrema Latium formidine solvat
Obsidione gravi, calidaque reversus ab ora
Atque Alpes subito iussus transire nivosas
[15] Praeter Aquas Sextas - dicunt sic nomine vallem -
Teutonicum insigni compescat strage furorem;
165Post simili ardentes prosternat vulnere Cimbros.
Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti,
Nunc, iuvenis memorande novis per saecula factis,
Magnus item iuvenis veniet; nec dignior alter
Nomen habet Magni. Hic Tagum Baetimque et Hiberum
170Coget ferre iugum dominumque agnoscere Tibrim.
Hic idem nimia civem feritate rebellem
Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum
Invidia; atque alios patiaris ad alta volare.
Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota
175Cesserit: illa novis semper parat integra partem.
Vita brevis, rerumque venit longissimus ordo.
Quid fiet, nisi quaeque suos produxerit aetas
Venturis qui sponte velint occurrere fatis?
Sufficeret cunctis spatio si temporis unus,
180Publica res poterat duce te contenta fuisse.
Tu siquidem laetus mecum, dum bella gerentur,
Hic eris, et iuvenem egregium laudabis ab alto.
Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt
Gesta viri, plectroque aliis maiore canenda.
185Namque hic praecipiti - sit fas dixisse - volatu
Victor ab occasu discedens victor ad ortus
Perveniet nomenque Italum super astra levabit.
Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis
Larga volet ditare ducem; moderatior autem
190Implendusque animus paucis, quod laurea triplex
Stringat honesta comas, quod ter sua Roma verendo
Exstantem curru videat, contentus abibit.
Hic et piratas pelago depellet ab omni:
Vincetur Iudaea tenax, Armenia duplex.
195Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges,
Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem
Omnia vincentes rigidam veniemus ad Arcton.
Et glaciale solum, Tanaim et Maeotida duram
Riphaeosque procul tangemus in aethere montes.
200Attriti longo fugient certamine reges
Et vitam simul et regnum bellumque perosi.
Caspia calcabunt victores claustra, Sabaeam
Turicremasque domos: intacti limina templi
Intrabunt cernentque adyti penetralia sacri.
205Purpura non illos, non gemmae aurumque movebunt:
Thesauros inter medios mucrone trementi
Paupertas Romana venit nec tangitur illis.
Insula non toto restabit libera ponto,
Non tellus seu pressa vagis seu stantibus astris.
210Aula sub imperium veniet ditissima Cypri,
Creta superstitionum ingens domus atque magistra
Euboicumque latus, Phoebo Rhodus inclita et undis,
Tum salis Aegaei, caelo velut astra sereno,
Cyclades effusae medio, clipeusque potentis
215Trinacriae et crasso dives Sardinia caelo
Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis,
Et quicquid Tusco iacet aequore, quicquid Hibero,
[16] Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementem
Ibit in Oceanum? Fortissimus ille nepotum
220Unus erit magno semper cantandus in orbe,
Gallica qui vario complebit rura pavore
Et fluvios atri violabit sanquinis unda.
Inde procul caelo et terra pelagoque repostos
Auricomos rapido calcabit Marte Britannos,
225Stringet et indomito luctantem gurgite Rhenum
Pontibus, hostilesque tenens cum milite fines
Tristia caeruleis Germanis bella movebit.
O felix, si forte modum sciat addere ferro!
Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentis
230Victrices per cuncta manus in publica vertet
Viscera, civili foedans externa cruore
Proelia et emeritos indigno Marte triumphos;
Me tamen infami tam multa decora furore
Commaculare pudet. Quam turpiter omnia calcat
235Ambitus, ut totum imperium sibi vindicet unus,
Primus et exemplum reliquis, spolietque superbus
Aerarium, miserosque novo legat ordine patres!
Haec et Pharsalicas mortes Ephyreaque arma,
Tharsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta,
240Omnia praetereo. Succedet maximus illi
Inde nepos clara veniens a stirpe sororis.
Hic mihi longinquos mittet sub legibus Indos,
Aegyptumque ferox et barbara sistra moventem
Uxorem Latii capiet ducis; inde per omnem
245Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos.
Hic parere ferum Romanis fascibus Histrum
Perdoceat, geminaeque solum quod subiacet Ursae.
Hic Urbem tribus invectus de more triumphis
Edicet toti praecepta incognita mundo,
250Et summo celsus solio summissa videbit
Sceptra sibi clarosque duces atque agmina vulgi
Munera ferre omnes studioque ardere placendi.
Iam senior rigidos bello contundet Hiberos.
Ultimus ille labos: exhinc tranquilla sequuntur
255Saecula: tum gemini claudentur tristia Iani
Limina et aerati iungentur cardine postes,
Inde gravem tumulo mittet veneranda senectus
Digressum amplexu et dilectae coniugis ulnis.
Huius post cineres video Romana reverti
260Fata retro et pulcros prolabi ad turpia mores.
Hei mihi! quid moreris? Tecum moritura propago
Nominis est nostri. Sed tu tibi debita nactus
Alta petes convexa poli. Quid turba superstes,
Ludibrium mundo generisque infamia primi?
265Tartara conspiciet meritis Stygiosque recessus.
At nimium propero: video par nobile, natum
Atque patrem et gemino Capitolia laeta triumpho.
Laurea bina viret, duplex quoque purpura, currus
Non videor spectare duos, contenta sed uno
270It Pietas: nova res equidem et dignissima fama.
Corruet his ducibus Ierosolyma, victaque ferro
Inclita relligio, et gladiis perrumpere sacra
[17] Fas erit et poterunt populi peccata mereri.
Ulterius transire piget; nam sceptra decusque
275Imperii tanto nobis fundata labore
Externi rapient Hispanae stirpis et Afrae.
Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendas
Relliquias gladii fastigia prendere rerum?"
Amplius urgentem quoniam frenare dolorem
280Non poterat, rupit lacrimis et voce loquentem:
"Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebit
Fortunae? Prius in Stygias convulsa paludes
Astra cadent; prius aethereo trux arbiter Orci
Victor erit solio caelique tonabit ab arce,
285Africa quam Romae victrix sua iura suumque
Nomen in aeternum rapiat." Non longa dolentem
Passus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque:
Vivet honos Latius, semperque vocabitur uno
Nomine Romanum imperium; sed rector habenas
290Non semper Romanus aget; quin Syria mollis
Porriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxque
Graecia, et Illyricum; tandem cadet ista potestas
In Boream: sic res humanas Fata rotabunt.
Forte sub extremos annos mundique ruentis
295Interitum ad proprias sedes Fortuna redibit.
Altius incumbes atque Urbis cetera nostrae
Fata petes. Unum hoc de pluribus ille supernus
Abscondit sub nube Deus; sed, noscere quantum
Permissum est animi augurio, non victa sub hoste
300Roma ruet, nullique data est ea gloria genti,
Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annis
Rimosoque situ paulatim fessa senescet
Et per frusta cadet. Nulla unquam, nulla vacabit
Civilique odio et bellis furialibus aetas.
305Tempus adhuc veniet cum vix Romanus in urbe
Civis erit verus, sed terras lecta per omnes
Faex hominum; tamen et tunc se male sana cruentis
Turba premet gladiis, et ni fortissimus unus
Vir aliquis dignus meliori tempore nasci
310Opponat sese medium frontemque manumque
Litibus ostendat, superest quodcumque cruoris
Pectoribus miseris, per mutua vulnera fundant.
Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim
Condita sideribus, quamvis lacerata malorum
315Consiliis manibusque, diu durabit eritque
Has inter pestes nudo vel nomine mundi
Regina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi;
Qualiter annosum vires animusque leonem
Destituunt, sed prisca manet reverentia fronti
320Horrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus,
Umbra sit ille licet, circum tamen omnis inermi
Paret silva seni. Sed quis vel noscere certam
Audeat, aut rebus tantis praefigere metam?
Vis loquar? In finem, quamvis ruinosa, dierum
325Vivet et extremum veniet tua Roma sub aevum
Cum mundo peritura suo." Sic fatus ab alto
Pectore suspirans tacuit, dextraque sequentem
[18] Per nitidum conducit iter. Iam prona cadentis
Calcabant convexa poli, gradibusque suprema
330Linquebant levibus. Qui lumine terga feriret
Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum,
Atlantisque ruens de vertice plena propinqui
Cynthia conspecti splendebat imagine fratris.
Hic iterum genitor sacro veneranda resolvit
335Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus
Captus et aeternos tenuerunt astra meatus.
"Nate, prioris" ait "solamen et optima vitae
Pars mihi, qui laeto cumulas nunc gaudia caelo,
Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus
340Mortalem videar mihi me felicior ipso,
Huc aures intende pias et pectora veri
Plena refer. Mora nostra brevis, namque invida noctis
Umbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra.
Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt;
345Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde
Vir etenim sperare potest populusve quod alma
Roma nequit? Facili labuntur saecula passu:
Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra,
Umbra estis pulvisque levis vel in aethere fumus
350Exiguus, quem ventus agat. Quo sanguine parta
Gloria? quo tanti mundo fugiente labores?
Stare quidem vultis, sed enim rapidissima caeli
Vos fuga praecipitat. Cernis quam parva pudendi
Imperii pateant circum confinia nostri?
355Haec tamen heu quanto nobis extenta labore!
Nunc quoque quam multo vobis servanda periclo!
Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni
Paenitet incepti: totius sola sit orbis
Roma caput, terris dominetur sola subactis.
360Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum
Invenis? Angustis arctatus finibus orbis
Insula parva situ est, curvis quam flexibus ambit
Oceanus, viden ut parvus cognomine magno?
Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes,
365Multa tenent silvae; pars rupibus hispida torpet,
Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore,
Serpentumque domos calidis tegit aestus harenis.
Utque simul totum videas, huc lumina volve.
Verticibus caeli adversos atque alta tenentes
370Cernis stare polos, subiectaque cuncta duobus
Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa
Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic
Quod victum praestare queat. Qua semita solis
Latior, obliquusque vagis it circulus astris,
375Ignibus arva rubent, mediusque exaestuat ingens
Pontus et ardorem male caeli temperat humor
Subditus. Huc olim prisci finxere poetae
Convenisse deos, potuque ciboque refectos
Aethiopum cum rege gravis duxisse sub umbra
380Atlantis placidam tranquillo numine noctem:
Quod fictum est ideo quia numina magna putabant
Sidera, quae liquidis primum vescuntur in undis,
[19] Aethiopum quas litus habet, mox fessa videntur
Vergere ad occasus, ubi maximus eminet Atlas,
385Ultima terrarum qui possidet: ille paratus
Excipit ac magno venientia contegit antro.
Sed redeo: mediam vetitum est attingere zonam,
Aetheris hinc etenim vos inclementia longe
Summovet; at circum flammis permixta tepescunt
390Frigora; sic gemina mortales sede fruuntur.
Altera sed vobis est invia: separat illam
Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat
Parva, sed haec vasto nimis interrupta locorum
Desertoque habitu; linguarum dissona multum
395Murmura, diversi mores. Haec crescere famam
Impediunt; nulli toto cognoscier orbe
Contigit. Extrema quis erit bene notus in Arcto,
Et Nili ignotum continget nomine fontem?
Quem sua Taprobani commendet gloria, et idem
400Litus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsum
Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam;
Saepta sed arcta vetant. Angusto carcere clausos
Somnia magna iuvant; at cum lux ultima somnum
Excutit ac tenebras adimit? tum cernere verum
405Heu miseri sero incipiunt, et tempora retro
Nequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes.
Illa quoque in vobis ridenda insania mentes
Occupat: aeternum cupitis producere nomen,
Saecula demulcent animos numerosa, venitque
410Posteritas longa ante oculos; libet ire per ora
Doctorum extinctos hominum, clausosque sepulcro
Liberiore via per mundi extrema vagari.
Vivere post mortem, violentas spernere Parcas
Dulcia sunt, fateor, sed nomine vivere nil est.
415Vivite sed melius, sed certius: ardua caeli
Scandite felices, miserasque relinquite terras.
Hic vos vita manet, quam saecula nulla movebunt,
Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat aestas,
Anxia sollicitam quam non opulentia reddet,
420Querula non maestam paupertas, pallida non mors
Obruet, haud nocuo vexabunt sidere morbi
Corporis atque animi. Sine tempore vivite; nam vos
Et magno partum delebunt tempora nomen,
Transibuntque cito quae vos mansura putatis.
425Una manere potest occasus nescia virtus.
Illa viam facit ad superos. Hac pergite fortes,
Nec defessa gravi succumbant terga labori.
Quod si falsa vagam delectat gloria mentem,
Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpus
430Hoc cadet et cedent indigno membra sepulcro;
Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus
Occidet: hinc mortem patieris, nate, secundam.
Clara quidem libris felicibus insita vivet
Fama diu, tamen ipsa suas passura tenebras.
435Ipsa tuas laudes aetas ventura loquetur;
Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebit
Immemoresque dabit post saecula longa nepotes.
[20] Magna geris, maiora geres, immensaque victor
Conficies tu bella manu et dignissima fama:
440Res multis laudata quidem laudandaque multis.
Cernere nam videor genitum post saecula multa
Finibus Etruscis iuvenem qui gesta renarret,
Nate, tua et nobis veniat velut Ennius alter.
Carus uterque mihi, studio memorandus uterque:
445Iste rudes Latio duro modulamine Musas
Intulit; ille autem fugientes carmine sistet;
Et nostros vario cantabit uterque labores
Eloquio, nobisque brevem producere vitam
Contendet; verum multo mihi carior ille est
450Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus.
In quod eum studium non vis pretiumve movebit,
Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri;
Magnarum sed sola quidem admiratio rerum,
Solus amor veri. Sed quid tamen omnia prosunt?
455Iam sua mors libris aderit; mortalia namque
Esse decet quaecumque labor mortalis inani
Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum
Progenies servare velit, senioque nocenti
Vim facere ac rapido vigilans obsistere saeclo,
460Non valeat, tam multa vetant; fatalia terris
Diluvia et populos violentior aestus adurens,
Et pestes rerum variae caelique marisque,
Bellorumque furor toto nihil orbe quietum
Stare sinens. Libris autem morientibus ipse
465Occumbes etiam; sic mors tibi tertia restat.
Quot modo in extremo claros Oriente vel Austro
Esse viros reris? tamen ad vos mittere nomen
Non potuere suum. Quot prima aetate fuisse
Illustres famamque ausos sperare perennem,
470Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque
Estis in angusto positi. Quae cuncta videntem
Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane
Viderit in terris quo te sermone loquatur.
Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur
475Te docilem, humanum, iubeo, contemne favorem,
Neve ibi tantarum rerum spem pone tuarum.
Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus.
Gloria si fuerit studiorum meta tuorum,
Pervenies equidem, sed non mansurus, ad illam.
480Praemia sin autem caelo tua, nate, reponis,
Quo semper potiaris habes sine fine beatus
Et sine mensura. Quod si dulcedine famae
Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis,
Quod praeclara tuo stat gloria fixa labori
485Polliceor: veniet pretium tibi, nate, quod optas;
Illa vel invitum, fugias licet, illa sequetur.
Ut sub sole vagum comitatur corporis umbra
Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa
Flectitur et stat, si steteris; sic Fama volentem
490Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum
Dixeris arenti gradientem in pulvere, ut umbram
Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est
[21] Qui terit aetatem frustra corpusque fatigat,
Aut animum curis onerat, nihil inde reposcens
495Ni laudem et vanos populi per compita ventos.
Quaenam igitur, quaeres, mea sit sententia. Dicam.
Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum
Umbra sequatur iter; Virtutis amore laboret
Hic alius, caelumque sibi sit terminus, et non
500Gloria, quae meritos sequitur, vel spreta, labores.
Ergo age, nate, viam, tibi quam super ardua monstro,
Ingredere, aut potius coeptum ne desere callem.
Publica res duce te vigeat, victrixque supremo
Cardine Fortunae sedeat. Spectabit ab astris
505Quicquid ages placidus rex cuncta tegentis Olympi,
Laetus honore tuo, sed nullo laetior actu
Quam quod te patriae baculum superesse labanti
Nomen et hoc merito Scipionis habere videbit,
Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt.
510Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti:
Post studium recti patriaeque parentis amorem
Proxima de caris tibi cura supersit amicis.
Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus
Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti.
515Rebus in humanis nil dulcius experiere
Alterno convictu et fido pectore amici.
Est equidem ex multis tibi nunc certissimus unus
Laelius. Arcani sit conscius atque minister
Ille tui, regat affectus pectusque profundum
520Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo
Laelius alter erit domui claroque nepoti
Carus et eximio pariter coniunctus amore.
Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum
Laelius et Scipio celebrabitur inter amicos
525Quos tulit extrema veniens ab origine mundus,
Cum duo sint paria et longo distantia tractu.
Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum
Despice plebeium, quoniam de plebe verendi
Surrexere viri, quos nobilioribus aequos
530Viva tulit Virtus animusque parentibus impar."
Dixerat. Ille autem: "Tua per vestigia quamquam
Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori
Defuerim, tamen admonitus vigilantior ibo
Quo me, sancte, vocas, genitor. Sed mu1ta monentem
535Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror".
Maestior ille equidem: "Tua te, dulcissime, virtus
Aspera cuncta pati doceat. Quid Fata reservent
Ultima praeclaro malis nescire labori.
Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque -
540Experiare licet, facili contentus abito
Vindicta. Non arma tibi, non castra movenda,
Etsi forte queas. Praestat quamcumque subire
Fortunam: patriam servatam perdere noli
Et meritum vastare tuum. Fugat illa? recede.
545Non revocat? persta. Sed praeclarissimus exul
Viventi illatum moriens ulciscere verbo
Dedecus, et patriae cineres atque ossa negato,
Ingratamque voca, memorique inscribe sepulcro.
Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra.
550Iamque vetor traxisse moras. Memor ergo parentis,
Nate, vale, et mitis surgentem dirige fratrem;
Isque viam post te tua per vestigia servet.
Dixit et aequavit fugientia sidera cursu.
Interea lux orta super tentoria fulsit
555Irrupitque ducis durum rubicunda cubile.
Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo
Attonitum subito somnusque paterque reliquit.



FORUM ROMANUM