Ausonii
Versus Paschales Prosidici
This text comes from an unknown edition.

Sancta salutiferi redeunt sollemnia Christi
et devota pii celebrant ieiunia mystae.
At nos aeternum cohibentes pectore cultum
intemeratorum vim continuamus honorum.
Annua cura sacris, iugis reverentia nobis.
Magne pater rerum, cui terra et pontus et aer
tartaraque et picti servit plaga lactea caeli,
noxia quem scelerum plebes tremit almaque rursum
concelebrat votis animarum turba piarum:
tu brevis hunc aevi cursum celeremque caducae
finem animae donas aeternae munere vitae.
Tu mites legum monitus sacrosque prophetas
humano impertis generi servasque nepotes,
deceptum miseratus Adam, quem capta venenis
implicuit socium blandis erroribus Aeva.
Tu verbum, pater alme, tuum, natumque deumque,
concedis terris totum similemque paremque,
ex vero verum vivaque ab origine vivum.
Ille tuis doctus monitis hoc addidit unum,
ut, super aequoreas nabat qui spiritus undas,
pigra inmortali vegetaret membra lavacro,
trina fides auctore uno, spes certa salutis
hunc numerum iunctis virtutibus amplectenti.
Tale et terrenis specimen spectatur in oris
Augustus genitor, geminum sator Augustorum,
qui fratrem natumque pio conplexus utrumque
numine, partitur regnum neque dividit unum,
omnia solus habens atque omnia dilargitus.
Hos igitur nobis trina pietate vigentes
rectores terrae placidos caelique ministros,
Christe, aput aeternum placabilis adsere patrem.

FORUM ROMANUM