Ausonii
Parentalia
This text comes from an unknown edition.

I. PRAEFATIO IN PROSA
Scio versiculis meis evenire, ut fastidiose legantur: quippe sic meritum est eorum. Sed quosdam solet commendare materia et aliquotiens fortasse lectorem solum lemma sollicitat tituli, ut festivitate persuasus et ineptiam ferre contentus sit. Hoc opusculum nec materia amoenum est nec appellatione iucundum. Habet maestam religionem, qua carorum meorum obitus tristi affectione commemoro. Titulus libelli est Parentalia. Antiquae appellationis hic dies et iam inde ab Numa cognatorum inferiis institutus: nec quicquam sanctius habet reverentia superstitum quam ut amissos venerabiliter recordetur.

2. ITEM PRAEFATIO VERSIBUS ADNOTATA
Nomina carorum iam condita funere iusto,
fleta prius lacrimis, nunc memorabo modis,
nuda, sine ornatu fandique carentia cultu:
sufficit inferiis exsequialis honos.
Nenia funereis satis officiosa querellis
annua ne tacitus munera praetereas,
quae Numa cognatis sollemnia dedicat umbris,
ut gradus aut mortis postulat aut generis.
Hoc satis et tumulis, satis et telluris egenis:
voce ciere animas funeris instar habet.
Gaudent conpositi cineres sua nomina dici:
frontibus hoc scriptis et monumenta iubent.
Ille etiam, maesti cui defuit urna sepulcri,
nomine ter dicto paene sepultus erit.

At tu, quicumque es, lector, qui fata meorum
dignaris maestis conmemorare elegis,
inconcussa tuae percurras tempora vitae
et praeter iustum funera nulla fleas.

3. IULIUS AUSONIUS PATER
Primus in his pater Ausonius, quem ponere primum,
etsi cunctetur filius, ordo iubet.
Cura dei, placidae functus quod honore senectae
undecies binas vixit Olympiadas.
Omnia quae voluit qui prospera vidit, eidem,
optavit quidquid, contigit ut voluit:
non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod
tam moderata illi vota fuere viro.
Quem sua contendit septem sapientibus aetas,
quorum doctrinam moribus excoluit,
viveret ut potius quam diceret arte sophorum,
quamquam et facundo non rudis ingenio.
Praeditus et vitas hominum ratione medendi
porrigere et fatis amplificare moras.
Inde et perfunctae manet haec reverentia vitae,
aetas nostra illi quod dedit hunc titulum:
ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat,
sic nullum, qui se nunc imitetur, habet.

4. AEMILIA AEONIA MATER
Proxima tu, genetrix Aeonia, sanguine mixto
Tarbellae matris patris et Haeduici.
Morigerae uxoris virtus cui contigit omnis,
fama pudicitiae lanificaeque manus
coniugiique fides et natos cura regendi
et gravitas comis laetaque serietas.
Aeternum placidos manes conplexa mariti,
viva torum quondam, functa fove tumulum.

5. AEMILIUS MAGNUS ARBORIUS AVUNCULUS
Culta mihi est pietas patre primum et matre vocatis dicere
- sero id fit - tertius Arborius.
Quem primum memorare nefas mihi patre secundo,
rursum non primum ponere paene nefas.
Temperies adhibenda ............
ante alios, quamquam patre secundus erit.
Tu frater genetricis et unanimis genitori
et mihi, qui fueris, quod pater et genetrix,
qui me lactantem, puerum iuvenemque virumque
artibus ornasti, quas didicisse iuvat.
Te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae,
te Narbonensis Gallia praeposuit,
ornasti cuius Latio sermone tribunal
et fora Hiberorum quaeque Novem populis.
Hinc tenus Europam fama crescente petito
Constantinopolis rhetore te viguit.
Tu per mille modos, per mille oracula fandi
doctus, facundus, tum celer atque memor.
Tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
dixisti nato me satis esse tibi.
Me tibi, me patribus clarum decus esse professus
dictasti fatis verba notanda meis.
Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem:
haec tibi de Musis carmina libo tuis.

6. CAECILIUS ARGICIUS ARBORIUS AVUS
Officiosa pium ne desere, pagina, munus:
maternum post hos commemoremus avum
Arborium, Haeduico ductum de stemmate nomen,
conplexum multas nobilitate domus,
qua Lugdunensis provincia quaque potentes
Haedues, Alpino quaque Vienna iugo.
Invida set nimium generique opibusque superbis
aerumna incubuit. Namque avus et genitor
proscripti, regnum cum Victorinus haberet
victor et in Tetricos reccidit imperium.
Tum profugum in terris, per quas erumpit Aturrus,
Tarbellique furor perstrepit Oceani,
grassantis dudum Fortunae tela paventem
pauperis Aemiliae condicio inplicuit.
Mox tenuis multo quaesita pecunia nisu
solamen fesso, non et opes tribuit.
Tu caeli numeros et conscia sidera fati
callebas, studium dissimulanter agens.
Non ignota tibi nostrae quoque formula vitae,
signatis quam tu condideras tabulis,
prodita non umquam, sed matris cura retexit,
sedula quod timidi cura tegebat avi.
Tu novies denos vitam cum duxeris annos,
expertus Fortis tela cavenda deae,
amissum flesti post trina decennia natum
saucius: hoc leto lumine cassus eras.
Dicebas sed te solacia longa fovere,
quod mea praecipuus fata maneret honos.
Et modo conciliis animarum mixte priorum
fata tui certe nota nepotis habes.
Sentis, quod quaestor, quod te praefectus et idem
consul honorifico munere conmemoro.

7. AEMILIA CORINTHIA MAURA AVIA
Aemiliam nunc fare aviam, pia cura nepotis,
coniunx praedicto quae fuit Arborio.
Nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
aequales inter Maura vocata fuit.
Sed non atra animo, qui clarior esset olore
et non calcata qui nive candidior.
Et non deliciis ignoscere prompta pudendis
ad perpendiculum seque suosque habuit.
Haec me praereptum cunis et ab ubere matris
blanda sub austeris inbuit imperiis.
Tranquillos aviae cineres praestate quieti
aeternum manes, si pia verba loquor.

8. AEMILIA HILARIA MATERTERA VIRGO DEVOTA
Tuque gradu generis matertera, sed vice matris
affectu nati commemoranda pio,
Aemilia, in cunis Hilari cognomen adepta,
quod laeta et pueri comis ad effigiem,
reddebas verum non dissimulanter ephebum,
more virum medicis artibus experiens.
Feminei sexus odium tibi semper et inde
crevit devotae virginitatis amor,
quae tibi septenos novies est culta per annos:
quique aevi finis, ipse pudicitiae.
Haec, quia uti mater monitis et amore fovebas,
supremis reddo filius exsequiis.

9. CL. CONTENTUS ET IULIUS CALLIPPIO PATRUI
Et patruos, elegea, meos reminiscere cantu:
Contentum, tellus quem Rutupina tegit.
Magna cui et variae quaesita pecunia sortis
heredis nullo nomine tuta perit,
Raptus enim laetis et adhuc florentibus annis
trans mare et ignaris fratribus oppetiit.
Iulius in longam produxit fata senectam,
affectus damnis innumerabilibus,
qui comis blandusque et mensa commodus uncta
heredes solo nomine nos habuit.
Ambo pii, vultu similes, ioca seria mixti,
aevi fortunam non habuere parem.
Discreti quamquam tumulis et honore iacetis,
commune hoc verbi munus habete: vale.

10. ATTUSIUS LUCANUS TALISIUS SOCER
Qui proceres veteremque volet celebrare senatum
claraque ab exortu stemmata Burdigalae,
teque tuumque genus memoret, Lucane Talisi,
moribus ornasti qui veteres proavos.
Pulcher honore oris, tranquillo pectore, comis,
facundo civis maior ab ingenio;
venatu et ruris cultu victusque nitore omne
aevum peragens, publica despiciens:
nosci inter primos cupiens, prior esse recusans, ipse
tuo vivens segregus arbitrio.
Optabas tu me generum florente iuventa:
optare hoc tantum, non et habere datum.
Vota probant superi meritisque faventia sanctis
inplent fata, viri quod voluere boni.
Et nunc perpetui sentis sub honore sepulcri,
quam reverens natae quamque tui maneam.
Caelebs namque gener haec nunc pia munera solvo:
nam et caelebs numquam desinet esse gener.

11. ATTUSIA LUCANA SABINA UXOR
Hactenus ut caros, ita iusto funere fletos
functa piis cecinit nenia nostra modis.
Nunc, dolor atque cruces nec contrectabile fulmen,
coniugis ereptae mors memoranda mihi.
Nobilis a proavis et origine clara senatus,
moribus usque bonis clara Sabina magis,
te iuvenis primis luxi deceptus in annis
perque novem caelebs te fleo Olympiadas.
Nec licet obductum senio sopire dolorem;
semper crudescit nam mihi poena recens.
Admittunt alii solacia temporis aegri:
haec graviora facit vulnera longa dies.
Torqueo deceptos ego vita caelibe canos,
quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
Volnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
quod mala non cuiquam, non bona participo.
Maereo, si coniunx alii bona, maereo contra,
si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
Tu mihi crux ab utraque venis, sive est mala, quod tu
dissimilis fueris, seu bona, quod similis.
Non ego opes cassas et inania gaudia plango,
sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro:
laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
et dolor atque decus coniugis Ausonii.
Quae modo septenos quater inpletura Decembres,
liquisti natos, pignera nostra, duos.
Illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
florent, optatis accumulata bonis.
Et precor ut vigeant, tandemque superstite utroque
nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.

12. AUSONIUS PARVULUS FILIUS
Non ego te infletum memori fraudabo querella,
primus, nate, meo nomine dicte puer.
Murmura quem primis meditantem absolvere verbis,
indolis ut plenae planximus exsequiis.
Tu gremio in proavi funus commune locatus,
invidiam tumuli ne paterere tui.

13. PASTOR NEPOS EX FILIO
Tu quoque maturos, puer inmature, dolores
irrumpis, maesti luctus acerbus avi,
Pastor care nepos, spes cuius certa fuit res,
Hesperii patris tertia progenies,
nomine, quod casus dederat, quia fistula primum
pastorale melos concinuit genito.
Sero intellectum vitae brevis argumentum,
spiritus afflatis quod fugit e calamis.
Occidis emissae percussus pondere testae,
abiecit tecto quam manus artificis.
Non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
certa fuit fati, suppositura reum.
Heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
Illa meum petiit tegula missa caput.
Dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae et
quererere meas maestus ad exsequias!

14. IULIA DRYADIA SOROR
Si qua fuit virtus, cuperet quam femina prudens
esse suam, soror hac Dryadia haud caruit,
quin etiam multas habuit. Quas sexus habere
fortior optaret nobilitasque virum:
docta satis vitamque colu famamque tueri, docta
bonos mores ipsa suosque docens.
Et verum vita cui carius unaque cura
nosse deum et fratrem diligere ante alios.
Coniuge adhuc iuvenis caruit, sed seria vitans
moribus austeras aequiperavit anus.
Produxit celerem per sena decennia vitam
inque domo ac tecto, quo pater, oppetiit.

15. AVITIANUS FRATER
Avitianum, Musa, germanum meum
dona querella funebri.
Minor iste natu me, sed ingenio prior
artes paternas inbibit.
Verum iuventae flore laeto perfrui
aevique supra puberis
exire metas vetuit infesta Atropos,
heu quem dolorem sauciis!
<Heu> quanta vitae decora, quem cultum spei
germane pubes, deseris,
germane carnis lege et ortu sanguinis,
amore paene filius.

16. VAL. LATINUS EUROMIUS GENER
O generis clari decus, o mihi funus acerbum,
Euromi, e iuvenum lecte cohorte gener,
occidis in primae raptus mihi flore iuventae,
lactantis nati vix bene note pater.
Tu procerum de stirpe satus, praegressus et ipsos,
unde genus clarae nobilitatis erat,
ore decens, bonus ingenio, facundus et omni
dexteritate vigens praecipuusque fide.
Hoc praefecturae sedes, hoc Illyris ora
praeside te experta est, fiscus et ipse cliens.
Nil aevi brevitate tamen tibi laudis ademptum:
indole maturus, funere acerbus obis.

17. POMPONIUS MAXIMUS ADFINIS
Et te germanum non sanguine, sed vice fratris,
Maxime, devinctum nenia nostra canet.
Coniunx namque meae tu consociate sorori aevi
fruge tui destituis viduam.
Non domus hoc tantum sensit tua, sensit acerbum
saucia pro casum curia Burdigalae,
te primore vigens, te deficiente relabens
inque Valentinum te moriente cadens.
Heu quare nato, qui fruge et flore nepotum
ereptus nobis, Maxime, non frueris?
Set frueris, divina habitat si portio manes
quaeque futura olim gaudia nosse datur.
Longior hic etiam laetorum fructus habetur,
anticipasse diu, quae modo participas.

18. VERIA LICERIA UXOR ARBORII SORORIS FILII
Tu quoque sive nurus mihi nomine, vel vice natae,
Veria, supremi carmen honoris habe.
Cuius si probitas, si forma et fama fidesque
morigerae uxoris lanificaeque manus
nunc laudanda forent, procul et de manibus imis
accersenda esset vox proavi Eusebii.
Qui quoniam functo iam pridem conditus aevo,
transcripsit partes in mea verba suas:
accipe funereas, neptis defleta, querellas,
coniunx Arborii commemoranda mei,
cui parva ingentis luctus solacia linquens
destituis natos, quo magis excrucias.
At tibi dilecti ne desit cura mariti,
iuncta colis thalamo nunc monumenta tuo.
Hic, ubi primus hymen, sedes ibi maesta sepulcri:
nupta magis dici quam tumulata potes.

19. POMPONIUS MAXIMUS HERCULANUS SORORIS FILIUS
Nec Herculanum genitum germana mea
modulamine nenia tristi
tacitum sine honore relinquat,
super indole cuius adulti
magnae bona copia laudis.
Verum memorare magis quam
functum laudare decebit.
Decus hoc matrisque meumque
in tempore puberis aevi
vis perculit invida fati:
eheu, quem, Maxime, fructum,
facunde et musice et acer,
menti bonus, ingenio ingens,
volucer pede, corpore pulcher,
lingua catus, ore canorus!
Cape munera iusta parentum,
lacrimabilis orsa querellae,
quae funereo modulatu
tibi maestus avunculus offert.

20. FL. SANCTUS MARITUS PUDENTILLAE QUAE SOROR SABINAE MEAE
Qui ioca laetitiamque colis, qui tristia damnas,
nec metuis quemquam nec metuendus agis,
qui nullum insidiis captas nec lite lacessis,
sed iustam et clemens vitam agis <et> sapiens:
tranquillos manes supremaque mitia Sancti
ore pio et verbis advenerare bonis,
militiam nullo qui turbine sedulus egit,
praeside laetatus quo Rutupinus age,
octoginta annos cuius tranquilla senectus
nullo mutavit deteriore die.
Ergo precare favens, ut qualia tempora vitae,
talia et ad manes otia Sanctus agat.

21. NAMIA PUDENTILLA ADFINIS
Tuque Pudentillam verbis adfare supremis,
quae famae curam, quae probitatis habes.
Nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora,
coniugium Sancti iugiter haec habuit.
Inviolata tuens castae praeconia vitae
rexit opes proprias, otia agente viro:
non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
quod gereret totam femina sola domum.
Heu nimium iuvenis, sed laeta superstite nato
atque viro, patiens fata suprema obiit:
unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
et mihi inoffenso nomine dicta soror.
Nunc etiam manes placidos pia cura retractat
atque Pudentillam fantis honore colit.

22. LUCANUS TALISIUS + CURAM FILII
Nec iam tu, matris spes unica, ephebe Talisi,
consobrine meus, inmemoratus eris:
ereptus primis aevi florentis in annis,
iam tamen et coniunx, iam properate pater.
Festinasse putes fatum, ne funus acerbum
diceret hoc genitor, tam cito factus avus.

23. ATTUSIA LUCANA TALISIA. ERMINUSCIUS REGULUS ADFINIS
Notitia exilis nobis, Attusia, tecum
cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
Verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
adfinis quoque <tu>, Regule, nomen habes.
Sortitos igitur tam cara vocabula nobis
stringamus maesti carminis obsequio.
Quamvis Santonica procul in tellure iacentes
pervenit ad manes exsequialis honor.

24. SEVERUS CENSOR IULIANUS CONSOCER
Desinite, o veteres, Calpurnia nomina, Frugi
ut proprium hoc vestrae gentis habere decus;
nec solus semper censor Cato nec sibi solus
iustus Aristides his placeant titulis.
Nam sapiens quicumque fuit verumque fidemque
qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat.
Tu gravis et comis cum iustitiaque remissus,
austeris doctus iungere temperiem.
Tu non adscito tibi me nec sanguine iuncto
optasti nostras consociare domos.
Nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum
effigies nostri praebuit ingenii;
aut iam Fortunae sic se vertigo rotabat,
ut pondus fatis tam bona vota darent.
Si quid aput manes sentis, fovet hoc tibi mentem,
quod fieri optaras, id voluisse deum.

25. PAULINUS ET DRYADIA FILII PAULINI ET MEGENTIRAE SORORIS FILIAE
Qui nomen vultumque patris, Pauline, gerebas,
amissi specimen qui genitoris eras;
propter quem luctus miserae decedere matris
coeperat, offerret cum tua forma patrem,
redderet et mores et moribus adderet illud,
Paulinus caruit quo pater, eloquium:
eriperis laetis et pubescentibus annis
crudaque adhuc matris pectora sollicitas.
flemus enim raptam thalami de sede sororem,
heu non maturo funere, Dryadiam:
flemus, ego in primis, qui matris avunculus ac vos
natorum tamquam diligo progeniem.
Illa manus inter genetricis et oscula patris
occidit, Hispana tu regione procul.
Quam tener et primo, nove flos, decerperis aevo,
nondum purpureas cinctus, ephebe, genas!
Quattuor ediderat nunc facta puerpera partus,
funera set tumulis iam geminata dedit.
Sit satis hoc, Pauline pater. Divisio facta est:
debetur matri cetera progenies.

26. PAULINUS SORORIS GENER
Qui laetum ingenium, mores qui diligit aequos
quique fidem sancta cum pietate colit,
Paulini manes mecum veneratus amicis
inroret lacrimis, annua liba ferens.
Aequaevus, Pauline, mihi natamque sororis
indeptus thalamo: sic mihi paene gener.
Stirpis Aquitanae mater tibi: nam genitori
Cossio Vasatum, municipale genus.
Scrinia praefecti meritus, rationibus inde
praepositus Libycis praemia opima capis.
Nam correcturae tibi Tarraco Hibera tribunal
praebuit, adfectans esse clienta tibi.
Tu socrum pro matre colens adfinis haberi
non poteras, nati cum fruerere loco.
Inter concordes vixisti fidus amicos,
duodeviginti functus Olympiadas.

27. AEMILIA DRYADIA MATERTERA
Te quoque Dryadiam materteram,
flebilibus modulis,
germana genitus, prope filius, ore
pio veneror,
quam thalamo taedisque iugalibus
invida mors rapuit
mutavitque torum feretri vice
exsequialis honor.
Discebas in me, matertera,
mater uti fieres.
Unde modo hoc maestum tibi defero
filius officium.

28. IULIA CATAPHRONIA AMITA
Quin et funereis amitam inpertire querellis,
Musa, Cataphroniam,
innuba devotae quae virginitatis amorem
parcaque anus coluit
et mihi quod potuit, quamvis de paupere summa,
mater uti adtribuit.
Ergo commemorata have maestumque vocata
pro genetrice vale.

29. IULIA VENERIA AMITA
Et amita Veneria properiter obiit,
cui brevia melea modifica recino:
cinis, uti placidulus ad opera vigeat,
celeripes adeat loca tacita Erebi.

30. IULIA IDALIA CONSOBRINA
Parva etiam fuit Idalia,
nomine praedita quae Paphiae
et speciem meruit Veneris.
Quae genita est mihi paene soror:
filia nam fuit haec amitae,
quam celebrat sub honore pio
nenia carine funereo.

31. AEMILIA MELANIA SOROR
Aemilia <en>, vix nota mihi soror, accipe questus,
debent quos cineri maesta elegea tuo.
Coniunxit nostras aequaeva infantia cunas,
uno quamvis tu consule maior eras.
Invida set nimium Lachesis properata peregit
tempora et ad manes funera acerba dedit.
Praemissa ergo vale manesque verere parentum,
qui maiore aevo quique minore venit.

32. POMPONIA URBICA CONSOCRUS UXOR IULIANI CENSORIS
Ut generis clari, veterum sic femina morum
Urbica, Censoris nobilitata toro,
ingenitis pollens virtutibus auctaque et illis,
quas docuit coniunx, quas pater et genetrix
quas habuit Tanaquil, quas Pythagorea Theano,
quaeque sine exemplo pro nece functa viri.
Et tibi <si> fatum sic permutare dedisset,
viveret hoc nostro tempore Censor adhuc.
Set neque tu viduo longum cruciata sub aevo
protinus optato fine secuta virum.
Annua nunc maestis ferimus tibi iusta querellis,
cum genero et natis consocer Ausonius.

FORUM ROMANUM