Ausonii
Ordo Urbium Nobilium
This text comes from an unknown edition.

1. ROMA.
Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.

2, 3. CONSTANTINOPOLIS ET CARTHAGO.
Constantinopoli adsurgit Carthago priori,
non toto cessura gradu, quia tertia dici
fastidit, non ausa locum sperare secundum,
qui fuit ambarum. Vetus hanc opulentia praefert,
hanc fortuna recens: fuit haec, subit ista novisque
excellens meritis veterem praestringit honorem
et Constantino concedere cogit Elissam.
Accusat Carthago deos iam plena pudoris,
nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
Conponat vestros fortuna antiqua tumores.
Ite pares, tandem memores, quod numine divum
angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina, Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.

4, 5. ANTIOCHIA ET ALEXANDRIA.
Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia,
vellet Alexandri si quarta colonia poni.
Ambarum locus unus et has furor ambitionis in
certamen agit vitiorum. Turbida vulgo
utraque et amentis populi male sana tumulu.
Haec Nilo munita quod est penitusque repostis
insinuata locis, fecunda et tuta superbit:
illa, quod infidis opponitur aemula Persis.
Et vos ite pares Macetumque adtollite nomen.
Magnus Alexander te condidit: illa Seleucum
nuncupat, ingenuum cuius fuit ancora signum,
qualis inusta solet generis nota certa: per omnem
nam subolis seriem nativa cucurrit imago.

6. TREVERIS
Armipotens dudum celebrari Gallia gestit
Trevericaeque urbis solium, quae proxima Rheno
pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
imperii vires quod alit, quod vestit et armat.
Lata per extentum procurrunt moenia collem:
largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
longinqua omnigenae vectans conmercia terrae.

7. MEDIOLANUM
Et Mediolani mira omnia, copia rerum,
innumerae cultaeque domus, facunda virorum
ingenia et mores laeti, tum duplice muro
amplificata loci species populique voluptas,
circus, et inclusi moles cuneata theatri, templa
Palatinaeque arces opulensque moneta
et regio Herculei celebris sub honore lavacri;
cunctaque marmoreis ornata peristyla signis
moeniaque in valli formam circumdata limbo.
Omnia quae magnis operum velut aemula formis
excellunt nec iuncta premit vicinia Romae.

8. CAPUA.
Nec Capuam pago cultuque penuque potentem,
deliciis, opibus famaque priore silebo,
fortuna variante vices, quae freta secundis
nescivit servare modum. Nunc subdita Romae
aemula, nunc fidei memor; ante infida, senatum
sperneret an coleret dubitans, sperare curules
Campanis ausa auspiciis unoque suorum
consule, ut imperium divisi adtolleret orbis.
Quin etiam rerum dominam Latiique parentem
adpetiit bello, ducibus non freta togatis,
Hannibalis iurata armis deceptaque in hostis
servitium demens specie transivit erili.
Mox ut in occasum vitiis communibus acti
conruerunt Poeni luxu, Campania fastu,
(heu numquam stabilem sortita superbia sedem!).
Illa potens opibusque valens, Roma alter
comere quae paribus potuit fastigia conis,
octavum reiecta locum vix paene tuetur.

9. AQUILEIA.
Non erat iste locus: merito tamen aucta recenti
nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
moenibus et portu celeberrima. Sed magis illud
eminet, extremo quod te sub tempore legit,
solveret exacto cui sera piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixae.
Felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.

10. ARELAS.
Pande, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,
Gallula Roma Arelas, quam Narbo Martius et quam
accolit Alpinis opulenta Vienna colonis,
praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
ut mediam facias navali ponte plateam,
per quem Romani conmercia suscipis orbis
nec cohibes populosque alios et moenia ditas,
Gallia quis fruitur gremioque Aquitania lato.

11, 12, 13, 14. HISPALIS (vel EMERITA), CORDUBA, TARRACO, BRACARA.
Clara mihi post has memorabere nomen Hiberum,
Hispalis [vel Emerita], aequoreus quam praeterlabitur amnis,
submittit cui tota suos Hispania fasces.
Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certat
quaeque sinu pelagi iactat se Bracara dives.

15 . ATHENAE.
Nunc et terrigenis patribus memoremus Athenas,
Pallados et Consi quondam certaminis arcem,
paciferae primum cui contigit arbor olivae,
Attica facundae cuius mera gloria linguae,
unde per Ioniae populos et nomen Achaeum
versa Graia manus centum se effudit in urbes.

16, 17. CATINA, SYRACUSAE.
Quis Catinam sileat, quis quadruplices Syracusas?
Hanc ambustorum fratrum pietate celebrem,
illam complexam miracula fontis et amnis,
qua maris Ionii subter vada salsa meantes
consociant dulces placita sibi sede liquores,
incorruptarum miscentes oscula aquarum.

18. TOLOSA.
Non umquam altricem nostri reticebo Tolosam,
coctilibus muris quam circuit ambitus ingens
perque latus pulchro praelabitur amne Garumna,
innumeris cultam populis, confinia propter
ninguida Pyrenes et pinea Cebennarum,
inter Aquitanas gentes et nomen Hiberum.
Quae modo quadruplices ex se cum effuderit urbes,
non ulla exhaustae sentit dispendia plebis,
quos genuit cunctos gremio complexa colonos.

19. NARBONA.
Nec tu, Martie Narbo, silebere, nomine cuius
fusa per immensum quondam provincia regnum
optinuit multos dominandi iure colonos.
Insinuant qua se Sequanis Allobroges oris
excluduntque Italos Alpina cacumina fines,
qua Pyrenaicis nivibus dirimuntur Hiberi,
qua rapitur praeceps Rhodanus genitore Lemanno
interiusque premunt Aquitanica rura Cebennae
usque in Teutosagos, paganica nomina, Belcas,
totum Narbo fuit: tu Gallia prima togati
nominis attollis Latio proconsule fasces,
Quis memoret portusque tuos montesque lacusque,
quis populos vario discrimine vestis et oris?
Quodque tibi Pario quondam de marmore templum
tantae molis erat, quantam non sperneret olim
Tarquinius Catulusque iterum postremus et ille,
aurea qui statuit Capitoli culmina, Caesar?
Te maris Eoi merces et Hiberica ditant
aequora, te classes Libyci Siculique profundi,
et quidquid vario per flumina, per freta cursu
advehitur, toto tibi navigat orbe cataplus.

20. BURDIGALA.
Impia iamdudum condemno silentia, quod te,
o patria, insignem Baccho fluviisque virisque,
moribus ingeniisque hominum procerumque senatu,
non inter primas memorem, quasi conscius urbis
exiguae immeritas dubitem contingere laudes.
Non pudor hinc nobis. Nec enim mihi barbara Rheni
ora nec arctoo domus est glacialis in Haemo:
Burdigala est natale solum, clementia caeli
mitis ubi et riguae larga indulgentia terrae,
ver longum brumaeque novo cum sole tepentes
aestifluique amnes, quorum iuga vitea subter
fervent aequoreos imitata fluenta meatus.
Quadrua murorum species, sic turribus altis
ardua, ut aerias intrent fastigia nubes.
Distinctas in terna vias mirere, domorum
dispositum et latas nomen servare plateas,
tum respondentes directa in compita portas
per mediumque urbis fontani fluminis alveum,
quem pater Oceanus refluo cum impleverit aestu,
adlabi totum spectabis classibus aequor.
Quid memorem Pario contectum marmore fontem
Euripi fervere freto? Quanta umbra profundi!
Quantus in amne tumor! Quanto ruit agmine praeceps
marginis extenti bis sena per ostia cursu,
innumeros populi non umquam exhaustus ad usus!
Hunc cuperes, rex Mede, tuis contingere castris,
flumina consumpto cum defecere meatu,
huius fontis aquas peregrinas ferre per urbes,
unum per cunctas solitus potare Choaspen.
Salve, fons ignote ortu, sacer, alme, perennis,
vitree, glauce, profunde, sonore, inlimis, opace.
Salve, urbis genius, medico potabilis haustu,
Divona Celtarum lingua, fons addite divis.
Non Aponus potu, vitrea non luce Nemausus
purior, aequoreo non plenior amne Timavus.
Hic labor extremus celebres collegerit urbes.
Utque caput numeri Roma inclita, sic capite isto
Burdigala ancipiti confirmet vertice sedem.
Haec patria est: patrias sed Roma supervenit omnes.

FORUM ROMANUM