M. Terentii Varronis
Saturae Menippeae
This text comes from an unknown edition.

I. Aborigines peri anthropon physeos

1. 156, 19:

itaque, brevi tempore, magna pars in desiderium puparum et sigillorum veniebat

2. 82, 23:
sed neque vetulus canterius quam novellus melior, nec canitudini comes virtus.

3. 114, 24:
grundit tepido lacte satur mola mactatus porcus.

4. 156, 23:
mugit bovis, ovis balat, equi hinniunt, gallina pipat.

5. 171, 25:
ita sublimis speribus iactato nomina, volitantis alios nitens trudito.


II. * Aethrio

6. 91, 1:

ut frigidos nimbos cito ac caduciter ruentis pertimuerunt aquatilis querquedulae natantes.


III. Agatho

7. 46, 28:

neque auro aut genere aut multiplici scientia sufflatus quaerit Socratis vestigia.

8. 99, 15:
numnam caelatus in manu dextra scyphus, caelo dolitus, artem ostentat Mentoris?

9. 187, 8:
quid tristiorem video te esse quam antidhac, Lampadio? numquid familiaris filius amat, nec spes est auxili argentaria, ideoque scapulae metuunt virgindemiam?

10. 4, 1:
haec postquam dixit, cedit citus altus tolutim

11. 167, 4:
pueri obscenis verbis novae nuptulae aures returant

12. 247, 17:
virgo de convivio abducatur ideo quod maiores nostri virginis acerbae auris veneriis vocabulis imbui noluerunt

13. 400, 14:
et pueri in aedibus saepius pedibus offensant, dum musteos in carnario fluitare suspiciunt

14. 46, 33:
quid multa? factus sum vespertilio, neque in muribus plane neque in volucribus sum

15. 345, 1:
doulos eros esti quia meret, hominem se servum facit


IV. Age modo

16. Charisius, G.L.K., I, 118, 8:

Argo citiremem

17. Charisius, G.L.K., I, 120, 32:
hic Aenea

18. Philargirus, ad Verg. Aen. II, 167:
terra culturae causa attributa olim particulatim hominibus, ut Etruria Tuscis, Samnium Sabellis


V. Aiax stramenticius

19. 513, 28:

hac re aeger medicos exquisitim convocabat ut convalesceret


VI. Allos outos Herakles

20. Priscianus, G.L.K., II, 231, 13:

gravidaque mater peperit Iovi puellum

21. Macrobius, Sat. III, 12, 5:
cum de invicto Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit


VII. Ammon metreis peri philargyrias

22. 552, 25 et 555, 8:

quem secuntur cum rotundis velites leves parmis, antesignani quadratis multisignibus tecti

23. 395, 16:
etenim quibus seges praebeat domum, escam, potionem, quid desideremus?

24. 179, 10:
quaero ex te utrum hoc adduxerit caeli temperatura an terrae bonitas

25. 117, 13:
nos barbari, quod innocentes in gabalum suffigimus homines; vos non barbari, quod noxios obicitis bestiis?


VIII. Andabatae

26. 483, 1:

candidum lacte e papilla cum fluit, signum putant partuis, quod hic sequatur mulierem et partu liquor

27. 267, 11:
nec manus visco tenaci tinxerat viri castas

28. 384, 29:
mortales multi rursus ac prorsus meant

29. 135, 10:
edepol idem caecus, non lusciosus est

30. 34, 29:
non mirum si caecuttis, aurum enim non mimus praestringit oculos quam ho polys akratos

31. Priscianus, G.L.K., II, 209, 2:
sed quidvis potius homo quam caruncula nostra

32. 426, 26:
in reliquo corpore ab hoc fonte diffusa est anima, hinc animus ad intelligentiam tributus

33. 241, 6:
anima ut conclusa in vesica, quando est arte ligata, si pertuderis, aera reddet

34. 46, 19:
ideoque alterum appellamus a calendo calorem, alterum a fervore febrim

35. 419, 4:
et me Iuppiter Olympiae, Minerva Athenis suis mystagogis vindicassent

36. Priscianus, G.L.K., II, 528, 25:
sed quod haec loca aliquid genunt


IX. Anthropopolis peri genethlakes

37. 379, 8:

non fit thensauris, non auro pectus solutum;
non demunt animis curas ac religiones
Persarum montes, non atria divitis Crassi

38. 174, 15:
vulgoque avarus faenerator spe lucri rem scriptione duplicarat

39. 226, 14:
dotis dato insulam Chrysam, agrum Caecubum, seplasia Capuae, mecellum Romuli

40. 503, 23:
nam "in omnibus - legi - pactis polyuperbaton ne dares, ne polliceres, quod datum est"

41. 551, 6:
et Hymenaeus, qui primo lavere alvum marsuppio solet

42. 471, 11:
non modo vinum dare, sed etiam, ut Plautus ait - murrinam, passum, defrutum -


X. Armorum iudicium

43. 427, 23:

ut in litore cancri digitis primoribus stare

44. 477, 21:
illic viros hortari, ut rixarent praeclari philosophi


XI. Baiae

45. 154, 6:

quod non solum innubae fiunt communis, sed etiam veteres repuerascunt et multi pueri puellascunt


XII. Bimarcus

46. 530, 20:

tropon tropous qui non modo ignorasse me clamat, sed omnino omnis heroas negat nescisse

47. 383, 26:
ebrius es, Marce, Odyssian enim Homeri ruminari incipis, cum peri tropon scripturum te Seio receperis

48. 111, 17:
quod utrum sit magnum an parvum, facile an difficul

49. 55, 10:
ideo fuga hostium graece vocatur trope. Hinc spolia capta fixa in stipitibus appellantur tropaea

50. 223, 4:
katachresis est enim vera, cum in candelabro pendet strigile

51. 153, 4:
ut novum cribrum novo paxillo pendeat

52. 532, 30:
nautae remivagam movent celocem

53. 180, 8:
ut levis tipulla lymphon frigidos transit lacus

54. 201, 1:
avi et atavi nostri, cum alium ac cepe eorum verba olerent, tamen optume animati erant

55. 448, 10:
cum Quintipor Clodius tot comoedias sine ulla fecerit Musa, ego unum libellum non - edolem - ut ait Ennius?

56. 100, 29:
scaena quem senem Latina vidit derisissimum

57. 168, 13:
mihique Iovis, dum stilo nostro papyrino levi scapos capitio novo partu poetico

58. 229, 21:
ne me pedatus iste versuum tardor refrenet arte comprimo rhythmon sertum

59. 543, 7:
Volcanum aecum novae lagoenae ollarum figurator precatur

60. 91, 33:
non te pudet, Mani, cum domi tuae vides commilitonum tuorum cohortes servis tuis ministrare caementa?

61. 248, 7:
sociis es hostis, hostibus socius, bellum ita geris ut bella omnia domum auferas

62. 167, 20:
in invidiam veniant in hoc ipso rapinatores

63. 107, 3:
ipsum propter vix liberti semiatrati exequiantur

64. 484, 25:
cum novissime putaret, quantum sumpti fecerit

65. 25, 8:
chortis cocorum atque hamiotarum aucupumque

66. 210, 6:
nos ergo nihil egimus, quod legem Liciniam luci claro latam eskotosamen.

67. 242, 16:
non Hercules potest, qui Augeae agessit kopron

68. 448, 18:
et pater divum trisulucum fulmen igni fervido actum mittat in tholum macelli

69. 180, 13:
tunc repente caelitum altum tonitribus templum tonescat

70. 17, 14:
magna uti tremescat Roma et magnae mandonum gulae

71. 70, 9:
ipsis istis dicite labdae et vivos contemnite vivi, anticipate atque addite calcar, stultos contemnite docti


XIII. Caprinum proelium peri hedones

72. 302, 21:

non posse se amplius perferre, tamen suadet ut vincat

73. 361, 22:
unam virtutem propriam mortalibus fecit, cetera promisque voluit communia habere

74. 267, 53:
ne vobis censeam, si ad me referetis


XIV. Catamitus

75. Eutyches, G.L.K., V, 468:

scabere


XV. Cave canem

76. 75, 22:

ubi rivus praecipitatu in nemore deorsum rapitur atque offensus aliquo a scopulo lapidoso albicatur


XVI. Columnae Herculis peri doxes

77. 82, 31:

itaque eas inceravi et conscribillavi Herculis athlis


XVII. Cras credo hodie nihil

78. 112, 9:

quibus instabilis animus ardens mutabiliter avet habere et non habere fastidiliter inconstanti pectore

79. 139, 9:
atque ut igni fervido medullitus aquiloniam intus eruat frigedinem


XVIII. Cycnus peri taphes

80. 485, 3:

tua templa ad alta fani properans citus itere

81. 497, 16:
denique si vestimenta ei opus sunt quae fers, cur conscindis? si non opus sunt, cur fers?

82. 230, 16:
quare Heraclides Ponticos plus sapit, qui praecepit ut comburerent, quam Democritus, qui ut in melle servarent. quem si vulgus secutus esset, peream si centum denariis calicem mulsi emere possemus


XIX. Cynicus

83. Priscianus, G.L.K., II, 376, 25:

si mehercule pergunt et deorum cura non satisfacitur rei publicae


XX. De officio mariti

84. Gellius, I, 17, 4 (cfr. Joannes Sarisb., Policr., VI, 26):

vitium uxoris aut tollendum aut ferendum est: qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit


XXI. De salute

85. Phylargirius, ad Verg. Georg., II, 336:

Varro in satura quae scribitur de salute ait mundum haud natum esse neque mori


XXII. Desultorius peri tou graphein

86. 534, 23:

alius domini delicias phaselon aptum
e tonsilla in litore mobilem relictum solvit

87. 503, 12:
fervere piratis vastarique omnia circum

88. Arnobius, VI, 23:
ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula, ne unum quidem habuerit scripulum, hirundinibus hospitis ... ostenderet?

89. Augustinus, de musica, IV, 13:
ver blandum viget arvis, et adest hospes hirundo


XXIII. Devicti peri philonikias

90. 156, 13:

properate vivere, puerae, qua sinit aetatula, ludere, esse amare et veneris tenere bigas

91. 82, 17:
quis rutundam facere caetram nequeat?

92. 492, 8:
dicat pugilis: spectatores, qui miserum putatis vinci, quaero a vobis, si adversarius supercilia mihi caestis descobinarit, numquis vestrum sua mihi est daturus?

93. 499, 25:
libet me epigrammatia facere, et quoniam nomina non memini, quod in solum mihi venerit, ponam


XXIV. Dis paides hoi gerontes

94. Gellius, VII, 5, 10:

purum putum


XXV. Dolium aut seria

95. Probus, ad Verg. buc., VI, 31:

... appellatur a caelatura "caelum", Graece ab ornatu kosmos, Latine a puritia "mundus":
mundus domus est maxima homulli,
quam quinque alti fragmine zonae
cingunt, per quam limbus pictus
bis sex signis stellumicantibus
altus in obliquo aethere Lunae
bigas acceptat


XXVI. Ecdemeticus

96. Gellius, XIX, 8, 17:

quadrigam


XXVII. Hekatombe peri thysion

97. 466, 21:

pater ut cruore laveret ararum aggeres

98. 521, 4:
at regis ensis sanguine inbutus nigro

99. 131, 10:
Ludon fluens sub Sardibus flumen
tulit aurum, later quod conquadravit regius

100. 213, 23:
ubi illa phalera gemmea atque ephippia
et arma margariticandicantia

101. 27, 15:
Socrates cum in vinculis publicis esset et iam bibisset koneion, in exodio vitae

102. 131, 16:
habes qui et cuius rei causa fecerim hecatomben: in quo ego ut puto, quoniam est luere solvere, lutavi

103. 27, 23:
mea igitur hecatombe pura ac puta


XXVIII. Endymiones

104. 249, 6:

discumbimus invitati, dominus maturo ovo cenam committit

105. 407, 27:
dum sermone cenulam variamus, interea tonuit bene tempestate serena

106. 543, 16:
divitum amphoras Chias ad communem revocat matellam

107. 231, 32:
animum mitto speculatum tota urbe, ut quid facerent homines, cum experrecti sint, me faceret certiorem; siquis melius operam sumeret, ut eius consilio potius vigilium adminicularem nostrum. quid vidit aliud curantem extremo noctis tempore

108. 348, 33:
qui si ut vigilare, mature coepisti, in eo te retinueris

109. 47, 5:
quare si in somnum reccideris et aorei pote eris iterum exporrectus

110. 250, 7:
ut Mercurium Arcadon colonum

111. 356, 33:
sic ad vos citius opinione vertilabundus miser decidi


XXIX. Epitaphiones peri taphon

112. 102, 1:

donec foras nos intus evallaverunt

113. 416, 17:
pleni libri, inquam, ubi maneant epitaphia eorum, quorum in sepulcris nec vola nec vestigium extat


XXX. Est modus matulae peri methes

114. 28, 18:

vino nihil iucundius quisquam bibit:
hoc aegritudinem ad medendam invenerunt,
hoc hilaritatis dulce seminarium,
hoc continet coagulum convivia

115. 172, 25:
Ismenias hic Thebogenes fluit: scaturrex

116. 544, 26:
non vides ipsos deos, siquando volunt gustare vinum, derepere ad hominum fana et temetum ipsi Libero simpuvio vinitari?

117. 83, 24:
cupas vinarias sirpare noli. adde cyathum vini in uxorculae pocillum

118. 146, 8:
dolia atque apothecas, tricliniaris, Melicas, Calenas obbas et Cumanos calices

119. 5, 8:
quis in omni vita heluo pion depas olfacit temetum?


XXXI. Eumenides

120. 8, 32:

quin mihi caperratam tuam frontem, Strobile, omittis

121. 10, 31:
contra cum psalte Pisia et cum Flora lurcare ac strepis

122. 199, 14:
nuc corius ulmum cum tuus depavit, pergis? heia

123. 121, 6:
cum in eo essem occupatus atque in schola curarer, ut scribit Scantius, - horno per Dionysia -

124. 152, 32:
quod ea die mea erat praebitio, in ianuam - cave canem - inscribi iubeo

125. 345, 2:
primum iste qui meret sestertios vicenos

126. 344, 19:
quia plus - inquit - merere debet, in quo est virtus

127. 181, 6:
quod tunc questus tricinus erat, nunc est uber

128. 235, 15:
capite aperto esse iubet, ante lucem suscitat, frigore torret, venatum eicit ieiunio vilicum

129. 527, 25:
ex his atque eius modi institutis ac vita vel ad Herculis athla athletae facti erant

130. 550, 13:
Empedocles natos homines ex terra ait ut blitum

131. 201, 21:
quid dubitatis, utrum nunc sitis cercopitheci an colubrae an volvae de Albuci subus Athenis?

132. 201, 8:
in somnis venit, iubett me cepam esse te sisymbrium

133. 55, 32:
postremo nemo aegrotus quicquam somniat tam infandum, quod non aliquis dicat philosophus

134. 344, 1:
tu non insanis, quo tibi vino corpus corrumpis mero?

135. 355, 4:
prius quam responderem, foris nescio quis occupat res indicare

136. 451, 32:
et ceteri scholastici saturis auribus scholica dape atque ebriis festica aperantologia consurgimus ieiunis oculis

137. 498, 13:
ego autem qui essem plenus vini et veneris

138. 529, 13:
en domum praeter matris deum exaudio cymbalorum sonitum

139. 119, 1:
nam quae venustas, hic adest gallantibus, quae casta vestis aetasque adulescentium, quae tenera species

140. 119, 1:
cum illo veni, video gallorum frequentiam in templo, qui cum e scaena coronam adlatam imponeret aedilis signo, synodiam gallantes vario recinebant studio

141. 250, 7:
ut Naides undicolae

142. 334, 14:
Phrygius per ossa cornus liquida canit anima

143. 49, 19:
tibi typana non inanis sonitus matris deum, tonimus tibi nos tonos tibi nunc semiviri teretem comam volantem iactant tibi famuli

144. 245, 28:
simul ac languido corpori solis calidior visa est aura

145. 487, 26:
probitatem se pudorem gallum coepit mihi sic vendere

146. 537, 24:
partim venusta muliebri ornati stola

147. 549, 9 (et 540, 7):
aurorae ostrinum hic indutus supparum,
coronam ex auro et gemmis fulgentem gerit
luce locum afficiens

148. 452, 3:
item tragici prodeunt cum capite gibbero, cum antiqua lege ad frontem superficies accedere debeat

149. 153, 2 (et 421, 34 et 242, 21 et 356, 15):
vix vulgus confluit non furiarum sed puerorum atque ancillarum, qui omnes me bilem atram agitare clamitantes opinionem mihi insaniae meae confirmant

150. 102, 6:
ubi vident se cantando ex ara excantare non posse, deripere incipiunt

151. 49, 25 (et 122, 25):
apage in dierectum, a domo nostro istam isanitatem

152. 252, 32:
stolam calceosque muliebris propter positos capio

153. 480, 29:
ego medicina, Serapi, utor, cotidie precantur, intellego recte scriptum esse Delphis theoi hera

154. 394, 7:
- nunc de te, inquit, meliusculam spem habeo, - qui rem spurcissiam gustare voluerim,

155. 480, 29:
hospes, quid miras nummo curare Serapin quid quasi non curet tanti item Aristoteles

156. 480, 29:
aut ambos mira aut noli mirare deum me

157. 255, 4:
propter percrepas vocibus volitans aureis volgi

158. 86, 25 (et 242, 26):
et ecce de inproviso ad nos accedit cana Veritas, Attices philosophiae alumna

159. 153, 4:
ubi dicatur primus Zenon novam haeresim novo paxillo suspendisse

160. 367, 17:
propter eam porticum situm erat dolium

161. 543, 32:
patella esurienti posita provocat Neapolitanas piscinas

162. 434, 17 (et 295, 21):
sed nos, simul atque in summam speculam venimus
videmus populum furiis instinctum tribus
diversum ferri exterritum formidine

163. 105, 6:
neque furentem eculeum Damacrinum
insanus equiso ex ipsis morbi fluctibus
educet umquam

164. 271, 32:
Aiax tum credit ferro se caedere Vlixem,
cum bacchans silvam caedit porcosque trucidat

165. 392, 1 (et 264, 20):
denique qui sanus sit avarus?
cui si stet totus terrai traditus orbis,
furando tamen a morbo stimulatus eodem
ex sese ipse aliquid quaerat cogatque peculi

166. 35, 13 (et 549, 18):
nam ut arquatis et lutea quae non sunt et quae sunt lutea videntur, sic insanis sani et furiosi videntur esse insani

167. 390, 9:
tertia Poenarum
Infamia stans nixa in vulgi
pectore fluctuanti intonsa coma,
sordida vestitu, ore severo

168. 285, 16:
forenses decernunt ut Existimatio nomen meum in sanorum numerum referat


XXXII. Heuren he lopas to poma peri gegamekoton

169. 478, 2:

ita uti soliti eramus Romae in balnei, plodere coepimus et murmurari

170. 399, 27:
ego, unus scilicet antiquorum hominum subductis superciliis, dicam: gamesei ho noun echon

171. 527, 14:
cuius ubi annis multis masculi animi vestigium inventum est?


XXXIII. Echo se peri tyches

172. 179, 4:

aerea terta nitet galea

173. 277, 33:
tela dextra vibrant, russa sagula emicant,
atque in insignibus Martis torques aureae,
scuta caelata Hibero argento gravi
crebra fulgent

174. 72, 7:
teges, pruina ne iacentem subdiu
dealbet algu dante frigore

175. 324, 17:
sapiens et bonum ferre potest modice et malum fortiter aut leviter


XXXIV. Eos pote peri horon

176. 216, 7:

non posse ostrea se Romae praebere et echinos

177. 27, 14:
vitae cursum ut cognoscare possem, aequae servitutis et libertatis ab origine ad exodium adductae


XXXV. Flexibulae peri eparchion

178. 82, 12:

nec dolorem adiaphoron esse, quod philosophia commalaxarem ea pathe, neque irato mihi habenas dedi unquam, neque cupiditati non imposui frenos

179. 28, 3:
domo exeo, intro, et pedes corrigiis compendio

180. 391, 28:
atque si addam, quanti misericordia mea heredibus mei stet, quot miseros sublevaverim

181. 219, 15:
quid? tu non vides in vineis, quod tria pala habeant, tripales dici?

182. 27, 1:
multi enim qui limina intrarunt integris oculis, strabones sut facti; habet quiddam enim helkystikon provincialis formonsula uxor

183. 458, 32:
quare, o Marce, pransum ac paratum esse hominem oportet


XXXVI. Gerontodidaskalos

184. 214, 24:

quotiens priscus homo ac rusticus Romanus inter nundinum barbam radebat?

185. 195, 15:
noctu cultro coquinari se traiecit; nondum enim invecti erat cultelli empaistoi e Bithynia

186. 337, 12:
tunc vilici, quod nunc satis sibi vix putant, lautum putabant

187. 55, 2:
vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno, cum arceram, si non vellet, non sterneret

188. 543, 7:
sed simul manibus trahere lanam, nec non simul oculis observare ollam pultis, ne aduratur

189. 267, 5:
ergo tum sacra religio castaeque fuerunt res omnes

190. 86, 8 (et 451, 19):
in quibus Libyssa cytrus fasciis cingit fores

191. 314, 15 (et 440, 11):
ubi grave pascantur atque alantur pavonum greges

192. 47, 17:
vel decem mensis ubi una saepiant granaria

193. 47, 21:
vineis ubi ampla cella torculum respondeat

194. 112, 22:
confluit mulierum tota Roma: quae noctu fieri initia solita etiam nunc spinea faxs indicat

195. 166, 4:
rapta a nescio quo mulione raptoris ramices rumpit

196. 261, 6:
nam vides apud Ennium esse scriptum - ter sub armis malim vitam cernere, quam semel modo parere -

197. 47, 24:
novos maritus tacitulus taxim uxoris solvebat cingillum

198. 86, 11:
utrum oculi mihi caecuttiunt, an ego vidi servos in armis contra dominos?

199. 18, 27:
Manius Curius consul in Capitolio cum dilectum haberet nec citatus in tribu civis respondisset, vendidit tenebriorem

200. 190, 28:
hoc est magnum censorem esse ac non studere multos aerarios facere

201. 8, 12:
putas eos non citius tricas Atellanas quim id extricaturos?


XXXVII. Gnothi seauton

202. 148, 14:

ut sidera caeli,
divum circum terram atque axem
quae volvuntur motu orbito

203. 266, 33:
candens corpore taurus trivio
lumine Lunae

204. 374, 9 (et 137, 26):
non subsilies ac plaudes et ab Arato posces astricam coronam? quid enim hoc mirius

205. 169, 14:
ut cremento corpora
fierent maiora parvo, ut suctu candidi
lactis

206. 140, 10:
dein certo alvi fluctu ut sucum
pareret mansum, quo venarum
sanguine rivos compleret

207. 69, 28 (et 283, 31):
nil sunt Musae, Polycles, vestrae
quas aerifice duxit

208. 243, 22:
non videtis unus ut parvulus amor ardifeta lampade arida agat amantis aestuantis

209 - 140, 16:
et rex et misellus ille pauper amat habetque ignem intus acrem: hic ephebum mulieravit, hic ad moechada adulescentem cubiculum pudoris primus polluit

210. 25, 21:
nonne hominem scribunt esse grandibus superciliis, silonem, quadratum

211. 49, 12:
non animadvertis cetarios, cum videre volunt in mari thunnos, escendere in malum alte, ut penitus per aquam perspiciant pisces?

212. 402, 20:
qui sint secundum naturam perfecti homines, ut non modo eos spectemus sed etiam imitemur

213. 259, 27:
age nunc contende alterum genus philotheron, ne quid ibi viderit melius


XXXVIII. Hercules Socraticus

214. 168, 16:

quid? sutrinas facere inscius nihil homo agis?

215. 142, 13:
in omnibus rebus bonis cotidianis, cubo in Sardianis tapetibus, chlamys est purpurea amiculo


XXXIX. Hercules tuam fidem

216. 467, 22:

per martitimas oras vagat

217. 532, 30:
procella frigida ante obruat celocem

218. 47, 23:
non Tutilinam, quam ego ipse invoco, quod meae aures abs te obsidentur

219. 47, 32:
noctu Hannibalis cum fugavi exercitum
Tutanus hoc Tutanum Romae nuncupor.
hacpropter omnes qui laborant invocant


XL. Idem Atti quod Titi

220. 40, 1:

quid est? quid latras? quid rabis? quid vis tibi?


XLI. Inglorius peri phthonou

221. 325, 14:

vosque in theatro, qui voluptatem auribus
huc aucupatum concucurristis domo,
adeste et a me quae feramque ignoscite,
domum ut feratis e theatro litteras

222. 148, 1:
tum denique omnis cum lucerna cambusta est
in lucubrando olivitasque consumpta est


XLII. Ippokyon

223. Gellius, III, 18, 5:

Varro equites quosdam dicit pedarios appellatos

224. 36, 29:
Apollonium ideo execuriant, quia nihil habebat


XLIII. Kosmotoryne peri phthoras kosmou

225. 358, 16:

toga tracta est et abolla data est
ad turbam abii, fera militia
munera belli ut praestarem

226. 503, 23:
atque
Aegeos fluctus quam lavit ante Aquilo
saevus ubi posuit Neptuni filius urbem

227. 224, 3:
Africa terribilis contra concurrere civis
civi atque Aeneae misceri sanguine sanguem

228. 233, 33:
detis habenas animae levi
dum nos ventus flamine sudo
suavem ad patriam perducit

229. 83, 10:
singulos lectos stratos ubi habuimus, amisimus propter cariem et tineam

230. 3, 24:
Phrygio qui pulvinar poterat pingere, soliar depingebat

231. 537, 24:
mulieres aliam cerneres cum stola holoporphyroi

232. 4, 20:
propter cunam capulum positum nutrix tradit pollictori


XLIV. Kynodidaskalos

233. Caesius Bassus, de metris, G.L.K., VI, 261:

Varro in cynodidascalo Phalaecion metrum ionicum trimetrum appellat


XLV. Kynoretor

234. Philargirus, ad Verg. georg., II, 477:

eclipsis quando fit, cur luna laboret? et si hoc ridicule credunt, dicant quid laboret

235. Diomedes, 367, 26:
celerius mater amixit


XLVI. Lex Maenia

236. 369, 8 (et 382, 4):

non admirantes, quod sereno lumine
tonuisset oculis caeli rimari plagas

237. 79, 21:
ad biviram venio. cum vellem ostendere, quid vellem, Metamelos Inconstantiae filius me reprehendit

238. 207, 16:
exercebam ambulando, uti capacior ad cenam veniret guttur

239. 106, 5:
siqui patriam, maiorem parentem extinguit, in eo est culpa, quod facit pro sua parte is quid se eunuchat aut ali qui liberos perducit

240. 106, 10:
nemo est tam neglegens, quin summa diligentia eligat asinum, qui suam saliat equilam

241. 225, 22:
neque in bona segete nullum est spicum nequam, neque in mala non aliquod bonum

242. 171, 11:
contra lex Maenia est in pietate, ne fili patribus luci claro suggillent oculos

243. 243, 18:
non hos Pactolus aureas undas agens eripiet umquam e miseriis

244. 397, 20:
signa tunc sacra esse desierunt postea quam homines sunt facti sacri


XLVII. Logomachia

245. 182. 16:

haec lanigeras detonderi dicuit tunicareque homullum

246. Porphyrio, ad Hor. sat. II, 4, 1:
[Epicurei] dicunt summum bonum hedonen sed rerum honestarum. unde Stoici hanc gulae et corporis libidinem criminantur * * * ten ataraxian tes psyches, hoc est nihil timere nec cupere, summum bonum esse. unde Varro dicit logomachian inter illos esse.


XLVIII. Longe fugit qui suos fugit

247. 204, 22:

sed uti serat
haec legumina arte parva pauca, cicer, erviliam,
cepa regia, allia: spernat cetera

248. 271, 9:
solus rex, solus rhetor, solus formonsus, fortis, aecus vel ad aedilicium modium, purus putus: si ad hunc charaktera Kleanthous conveniet, cave attigeris hominem


XLIX. Magnum talentum

249. Priscianus, G.L.K., II, 482, 3:

detotonderat forcipibus vitiarium feris


L. Manius

250. 161, 4:

funere familiari commoti, avito ac patrito more precabamur

251. 79, 28:
Automedo meus, quod apud Plotium rhetorem bubulcitarat, erili dolori non defuit

252. 225, 5:
quod dum administrant, in scrobe fodiendo inveniunt arcam

253. 133, 27:
tum ad me ferunt, quod libellionem esse sciebant

254. 274, 18:
Manius mane se excitat, rostrum suum in rostra adfert, populum in forum conducit

255. 183, 1:
nec natus est nec morietur, viget veget ut pote plurimum

256. 147, 9:
lex neque innocenti propter simultatem obstringillat, neque nocenti propter amicitiam ignoscit

257. 543, 32:
quocirca oportet bonum civem legibus parere, deos colere, in palellam dare mikron kreas

258. 480, 2; non male dicere, pedem in focum non imponere, sacrificari
259. 484, 24:
et cum corrigia disruptast, enatare cum reliqua, pedem paenula scortea pertegere

260. 211, 13:
nec sumptibus finem legibus nec luxu statues finemque modumque

261. 487, 5:
stertit iuventus, quam labos mollem facit

262. 225, 32 (et 168, 19 et 125, 30 et 185, 5):
ager ut derelinqueretur ac periret - squale scabreque inluvie et vastitudine -

263. 237, 13 (et 442, 30):
habens antepositam alimoniam, sedens altus alieno sumptu, neque post respiciens neque ante prospiciens, sed limus intra limites culinae

264. 159, 33:
hunc Ceres cibi ministr frugibus suis porcet

265. 540, 25:
alterum bene acceptum dormire - super amphitapa bene molli -

266. 201, 1:
dulcem aquam bibat salubrem et flebile esitet cepe

267. 113, 12:
tam eum, ad quem veniunt in hospitium, lac humanum fellasse quam ipsos

268. 543, 16; lecto strato matellam, lucernam, ceteras res esui usuique prae se portant
269. 545, 10:
haec adventoribus accidunt: cellae claves claustra carnaria dolia

270. 131, 10:
hic ut quadrato latere stipatae strues

271. 87, 10:
harum aedium summetria confutabat architectones


LI. Marcipor

272. 450, 32 (et 105, 30):

hic in ambivio navem conscendimus palustrem, quam nautici equisones per ulvam ducerent loro

273. 254, 20:
Propontis unda quam liquenti caerula
natantem perfundit, cape

274. 451, 5:
repente noctis circiter meridie,
cum pictus aer fervidis late ignibus
caeli chorean astricen ostenderet

275. 79, 12:
fulmen bipennis tu levis passerculus

276. 45, 32:
nubes aquali frigido velo leve
caeli cavernas aureas abduxerant
aquam vomente inferam mortalibus

277. 46, 4:
ventique frigido se ab axe eruperant
phrenetici septemtrionum filii
secum ferentes tegulas ramos, syros

278. 79, 12:
at nos caduci naufragi ut ciconiae
quarum bipennis fulminis plumas vapor
perussit, alte maesti in terram cecidimus

279. 451, 16:
dixe regi Medeam advectam per aera in raeda anguibus

280. 158, 13:
Pelian Medeae permisisse, ut se vel vivum degluberet, dum modo redderet puellum

281. 344, 12:
eodem coniecisse mera miracula nescio quae

282. 178, 29:
haec in aeno hic terve tudiculasse

283. 126, 10:
astrologi non sunt? qui conscribillarunt pingentes caelum

284. 82, 71:
qui quidem vident et circumstant, non rident. credo ridere. hiantis video, ridentis non audio

285. 318, 19:
ut eat ac rem publicam administret, quod pulli ientent

286. 133, 15 (et 214, 24):
utri magis sunt pueri? hi pusilline, qui expectant nundinas, ut magister dimittat lusum

287. 213, 23:
altera exorat patrem libram ocellatorum, altera virum semodium margaritum

288. 46, 11:
spatula eviravit ones Venerivaga pueros

289. 358, 24:
dein immittit virile veretrum, ut flumen offendit buccam Volumnio

290. 358, 10:
et Diogenes cynicos, qui ab Alexandro rege iussus optare quid vellet se facturum


LII. Marcopolis peri arches

291. 18, 20:

cui celer Dienoslemmatoslogos, Antipatri Stoici filius, rutro caput displanat

292. 199, 18:
nemini Fortuna currum a carcere intimo missum labi inoffensum per aecor candidum ad calcem sivit

293. 81, 9:
natura humanis omnia sunt paria:
qui pote plus, urget, piscis ut saepe minutos
magnus comest, ut avis enicat accipiter

294. 209, 16:
sensus portae, venae hydragogiae, clovaca intestini

295. 233, 33:
noctilucam tollo, ad focum fero, inflo, anima reviviscit


LIII. Meleagri

296. 553, 26 (et 555, 18):

aut ille cervum qui volabili currens
sparo secutus tragulave traiecit

297. 205, 6:
currere vigilare esurire, ecquando haec facere oportet? quam ad finem?

298. 492, 14:
quaero, utrum fructuis an delectationis causa? si fructuis, ut vendatis

299. 99, 25:
sin autem delectationis causa venamini, quanto satius est salvis cruribus in circo spectare quam his descobinatis in silva cursare?

300. 187, 15:
si non malit vir vercius uxorem habere Atalantam

301. 236, 28:
non modo suris apertis, sed paene natibus apertis ambulans

302. 286, 14 (et 536, 17):
cum etiam Thais Menandri tunicam demissam habeat ad talos

303. 253, 26:
quid hic venator non cepit?

304. 252, 33:
quem idcirco terra non cepit et caelum recepit

305. 323 11:
adde hydram Laernaeam et draconem Hesperidum: quot bestiae fuerunt immanes

306. 48, 5:
funus exequiati laute ad sepulcrum antiquo more silicernium confecimus (id est perideipnon) a quo pransi discedentes dicimus alius alii - vale -


LIV. Modius

307. 176, 15 (et 180, 6):

sed, o Petrulle, ne meum taxis librum
si te pigebit haec modo scaenatilis
imitatum me scripsisse

308. 996 12:
si displicebit, tam tibi latum mare
parabit quantum spongiam deletilem

309. 17, 24:
an qui gradario utitur
melius quam molliter vectus linquat cito?

310. -362, 26:
quod tum erant in Graecia coma promissa, rasa barba, pallia trahentes

311. 448, 28:
quam istorum quorum vitreae togae ostentant tunicae clavos

312. 549, 18:
sed Cynicis involucrum et pallium luteum non est

313. 299, 24:
quare meas lubidines ad tibias bilinguos

314. 161, 14:
quis poculis marcentium chorum introibit popino?

315. 365, 12:
capitis corona bacis multis Liberi
faciem et labore flatili viridis premit

316. 5, 7:
trimodiam amphoramque eundem temeti ac farris modum

317. 70, 14 (et 353, 32):
asse vinum, asse pulmentarium: secundas quo natura aurigatur, non necessitudo

318. 55, 18 (et 119, 8):
et hoc interest inter Epicurum et ganeones nostros, quibus modulus est vitae culina

319. 93, 11:
in cubiculo dormire mallem siliceo, potus vinum meum cibarium, quam regiae domi ieiunus cubarem

320. 93, 11:
putat fore hoc quod his comedonibus venit usu, quibus, mota voluptate cum edunt, dum taxat gula gaudet

321. 550, 17:
hanc eandem voluptatem tacitulus taxim consequi lapatio et ptisana possim

322. 176, 19 (et Festus, p. 325, 7):
omnes videmur nobis esse belli festivi, saperdae cum simus saproi

323. 141, 3:
quid aliud est quod Delphice canat columna litteris suis agan methen, quam nos facere ad mortalem modum medioxime, ut quondam patres nostri loquebantur

324. 55, 29:
non eos optume vixisse qui diutissime vixent, sed qui modestissime


LV. Mutuum muli scabunt peri chorismou

325. 234, 31:

ubi locus opacus teneris fruticibus aptus

326. 115, 19:
ut grallatores quis gradiuntur, perticae sunt ligna physei akineta, sed ab homine eo qui in stat agitantur, sic illi animi nostri sunt grallae, crura ac pedes nostri, physei akinetoi, sed ab animo moventur

327. 157, 20:
itaque si plures dies inter medici discessum et adventum pollictoris interfuerunt, et id aestate, videas

328. 228, 25:
ut venalem tuniculam poneret cotidie, ut videret totum, denique etiam si suis manibus lanea tracta ministrasset infectori


LVI. Mysteria

329. 13, 14:

prisca horrida silent oracla crepera in nemoribus

330. 46, 24:
vulpinare modo et concursa qualubet: erras

331. 76, 15:
licet videre multos cotidie hieme in sole apricari

332. 24, 19:
aes defraudasse coponem, bovam luto oblevisse, cum portitore serram duxe

333. 280, 17:
illud urgeo, dos a femina ut auferatur. quae mihi postea quam ad concordiam dicta est

334. 99, 11:
sed tibi fortasse alius molit et depsit?

335. 392, 14:
nascimur enim spissius quam emorimur. vix duo homines decem mensibus edolatum unum reddunt puerum, contra una pestilentia aut hostica acies puncto temporibus immanis acervos facit


LVII. Nescis quid vesper serus vehat

336. 343. Gellius, XIII, 11; (cfr. Joannem Sarisb. Policr., VIII, 7):

lepidissimus liber est M. Varronis ex saturis Menippeis qui inscribitur "nescis quid vesper serus vehat", in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos inquit esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat inquit ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem inquit convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecelebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto inquit eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in for atque in negotiis agendi non est otium. dominum autem inquit convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus, et: in convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum quae simul sint biophele et delectent. Neque non de secundis quoque mensis cuius modi esse eas oporteat, praecipit. his enim verbis utitur. bellaria inquit ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt, pemmasin enim cum pepsei societas infida. quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus, nam quae pemmata Graeci aut tragmata dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt

344. Gellius, I, 22, 5:
in convivio legi nec omnia debent et ea potissimum quae simul sint biophele et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse


LVIII. Octogessis peri nomismaton

345. 510, 27 (et 20, 10):

postquam avida libido rapere ac caedere coepit sineque opificio non probiter clepere

346. 78, 3:
in quo nobilius est Philippeum quod accipimus, quam quod bibimus, cum alterum addamus in bulgam, alterum in vesicam

347. Priscianus, G.L.K., II, 209:
non haec res de Venere paeta strabam facit

348. 171, 17:
hoc erat incommodi, quod nesciebamus semel unum singulum esse

349. 513, 16:
vive meque ama mutuiter


LIX. Oedipothyestes

350. 473, 28:

per idem tempus Oedipus Athenas exul venire dicebatur, qui consolaret


LX. Onos lyras

351. 49, 28:

si quis melodiis diis est - onos lyras -
praesepibus se retineat forensibus

352. 16, 15 (et 171, 25):
quibus suam delectet ipse amusiam, et aviditatem speribus lactet suis

353. 87, 32:
Pacuvi discipulus dicor, porro is fuit Enni, Ennius Musarum: Pompilius clueor

354. 176, 29:
Phonaskia sum vocis suscitabulum
cantantiumque gallus gallinacius

355. 176, 15:
ut comici cinaedici scaenatici

356. 30, 22:
qui fabularum collacant exordia

357. 772, 22:
valete et me palmulis producite

358. 79, 32:
primum eam esse physicen, quod sit emphytos ut ipsa vox, basis eius

359. 483, 7:
non vidisti simulacrum leonis ad Idam eo loco, ubi quondam subito eum cum vidissent quadrupedem galli tympanis adeo fecerunt mansuem, ut tractarent manibus?

360. 80, 1:
equi colore dispares item nati
hic badius, iste gilvus, ille murinus

361. 100, 31 (et 183, 1):
quam nobilem divum lyram sol harmoge
quadam gubernans motibus diis veget

362. 101, 1:
neque orthopsalticum attulit psalterium
quibus sonant in Graecia dicteria

363. 230, 16 (et 182, 27):
iurgare coepit dicens: - quae scis atque in vulgum vulgas artemque expromis inertem -

364. 93, 11:
tuus autem ipse frater cibarius fuit Aristoxenus

365. 555, 28 (et 554, 32):
nempe sues silvaticos in montibus sectaris venabulo aut cervos, qui tibi mali nihil fecerunt, verutis: ah artem praelaram

366. 215, 14:
scientia doceat, quemadmodum in psalterio extendamus nervias

367. 7, 9:
saepe totius theatri tibiis crebro flectendo commutari mentes, frigi animos eorum

368. 5, 20:
maerentis ut quietus ac demissior probandus, Achilleos heroikos, Ionikos kinaidou

369. 55, 33:
voces Amphionem tragoedum, iubeas Amphionis agere partis; infantior erit quam meus est mulio

370. 215, 14:
et id dicunt suam Briseidem producere, quae eius nervia tractare solebat

371. 56, 21:
homines rusticos in vindemia incondita cantare, sarcinatricis in machinis

372. 111, 9:
si non plus testiculorum offenderis quam in castrato pecore in Apulia, vincor non esse masculum ad rem


LXI. Papia papae peri enkomion

373. 455, 32:

ante auris modo ex subolibus parvuli intorti demittebantur sex cincinni, oculi suppaetuli nigellis pupulis liquidam hilaritatem significabant animi, rictus parvissimus erat ut frenato risu roseo

374. 218, 26:
quos calliblepharo naturali palpebrae
tinctae vallatos mobili saepto tenent

375. 135, 20:
laculla in mento impressa Amoris digitulo
vestigio demonstrat mollitudinem

376. 529, 10:
collum procerum fictum levi marmore
regillae tunicae distinguitur purpura

377. 478, 2:
hoc Graecis renuntiato, ut facile intellegeres nos ab his amari! commurmurantur auto

378. 281, 21:
dominum, vinum aliudve quid mi laudato

379. 213, 23:
imperito nonnumquam concha videtur margarita, vitrum smaragdos

380. 322, 2:
qui potest laus videri vera, cum mortuus saepe furacissimus ac nequissimus civis iuxta ac P. Africanus celebretur

381. 87, 15:
dum vixi, promiscue avis mei in chortibus pavi

382. 495, 10:
omni opstat in ministerio invidum tabes

383. 26, 16:
quare resides lingulacae optrectatores tui iam nunc murmurantes dicunt: momesetai tis mallon e mimesetai

384. 26, 21:
ille ales gallus qui suscitabat Atticarum Musarum scriptores, an hic qui gregem rabularum?

385. 26, 29:
praetor vester eripuit mihi pecuniam. de ea questum ad annum veniam ad novum magistratum, cum hic rapo umbram quoque spei devorasset

386. 18, 27:
si et accusator et reus erunt tenebriones, uterque utrumque vituperato


LXII. Pappus aut index

387. 12, 17:

nasturcium non vides ideo dici quod nasum torqueat, ut vestispicam quod vestem spiciat?


LXIII. Parmeno

388. 347, 26:

micandum erit cum Graeco, utrum ego illius numerum an ille meum sequatur

389. 28, 3 (et 451, 24):
lepusculi timentis hoc quadrangulum
dedit Diana rete nexile, arkyas
viscum fugarum lineamque compedam

390. 79, 4:
... exeunt citi strepunt bount

391. 192, 33:
e cavo fonte ut umor rigavit cavata
aurium anfracta in silvam vocans

392. 86, 13:
alius caballum arboris ramo in humili alligatum relinquit

393. 79, 12:
ferens ferream umero bipennem securem

394. 486, 10:
caeditur lotos atque, alta fros decidit Palladis, platanus ramis spoliatur

395. 152, 10:
alius teneram abietem solus percellit

396. 178, 32 (et 494, 32):
alia traps pronis in humum accidens proxumae
frangit ramos cadens

397. 251, 6:
cedit velocibus iuvenis membris levis
nitidus oleo

398. 240, 30:
demitis acris pectore curas cantu castaque poesi

399. 423, 27:
pudet me tui et Musarum agnoscere, piget currere et una sequi Graecos

400. 213, 10:
basis huius nascuntur pueri Rhythmus et Melos

401. 428, 6:
poema est lexis enrythmos, id est verba plura modice in quandam coniecta formam, itaque etiam distichon epigrammation vocant poema. poesis est perpetuum argumentum e rhythmis, ut Ilias Homeri et annalis Enni. poetice est ars earum rerum

402. 374, 5:
in quibus partibus in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in sermonibus Plautus


LXIV. Peri aireseon

403. 351, 22:

tum contremula aquilenta apud alta
litora oreris ac nobilis omnibus reluces

404. 171, 14:
neque in polubro mystico coquam carnes,
quibus satullem corpora ac famem ventris

405. 94, 27:
porro inde ab uno quoque compito ternae viae oriuntur, e quibus singulae estime telos habent proprium. a primo compito dextimam viam muniit Epicurus


LXV. Peri edesmaton

406. Gellius, VI, 16:

M. Varro in satura quam peri edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum exquisitas dedicias comprehendit. Nam pleraque id genus quae heluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. Et ipsos quidem versus, cui otium erit, in libro quo dixi positos legat, genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro opprobrans executus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melica, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Chius helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica

407. Gellius, XV, 19, 2:
si quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iam pridem esses factus. Nunc illum qui norunt, volunt emere milibus centum, te qui novit, nemo centussis

408. Apicius, VIII, 311:
Varro: si quid de bulbis dixi in aquam, qui Veneris ostium quaerunt. Deinde in legitimis nuptiis in cena ponantur, sed et cum nucleis pineis aut cum erucae sucu et pipere.


LXVI. Peri exagoges

409. 117, 21:

non vituperamus, cum sciamus digitum praecidi oportere, si ob eam rem gangraena non sit ad bracchium ventura.

410. 458, 21:
quam sympathian lumbi ad oculos haberent, quid inguinum interesset, utrum puerum esse devirginatum usurus an manus erosas pueros dum cogito

411. 396, 27:
quaemnam te esse dicam, fera qui manu corporis
fervidos fontium aperis lacus sanguinis teque
vita levas ferreo ensi?

412. 400, 9:
Andromeda vincta et proposita ceto non debuit patri suo, homini stupidissimo, in os spuere vitam?

413. 352, 16:
quid puera rogasset et petasatus capite adnuisset, ac discedens numero venire ait adulescentem

414. 345, 15:
quaerit ibidem ab Hannibale, cur biberit medicamentum:
- quia Romanis, inquit, me Prusiades tradere volebat -


LXVII. Peri keraunou

415. 28, 15:

cognitio enim trium, fulgetri, tonitrui, fulguris, a fulmine orta

416. 263, 18:
cum dixisset Vitulus, ecce tibi caldis pedibus quidam navicularius semustilatus irrumpit se in curiam

417. Macrobius, Sat. III, 12, 2:
testatur Varro maiores solitos decimam Herculi vovere nec decem dies intermittere, quin pollucerent ac populum asymbolon cum corona laurea dimitterent cubitum


LXVIII. Periplous - Liber I

418. 171, 17:

tum vero doces historiam necessariam, semel unum singulum esse

419. 191, 29:
in hac civitate agros colunt habenosos. praeter hos fluit amnis quam olim Albulam dicunt vocitatam

420. 316, 14:
in hac civitate tum regnabat Dionysius, homo garrulus et acer


LXVIII. Periplous - Liber II peri philosophias

421. 131, 21:

nulla ambrosia ac nectar, non alium et sardae, sed - panis pemma lucuns, cibus qui purissimus multo est -

422. 392, 14:
et ne erraremus, ectropas esse multas, omnino tutum esse sed spissum iter

423. 455, 10:
itaque videas barbato rostro illum commentari et unum quodque verbum statera auraria pendere


LXIX. Postumi, cui Seplasia faetet?

424. Probus, ad Verg. ecl. VI, 31:

appellatur a caelatura caelum, graece ab ornatu kosmos Latine a puritia mundus


LXX. Pransus paratus

425. 482, 19:

Luna expectans Hadriam se itiner lougum sermone levare

426. 353, 14:
contra coactus cervus latratu canum fertur bisulcis ungulis nitens humu


LXXI. Prometheus liber

427. 28, 3:

ego infelix non queam
vim propulsare atque inimicum orco immittere?
nequiquam saepe aeratas manuis compedes
conor revellere

428. 199, 25:
tum ut si subernus cortex aut cacumina
morientum in querqueto arborum aritudine

429. 101, 31:
atque ex artubus
exsanguibus dolore evirescat colos

430. 417, 13:
mortalis nemo exaudit, sed late incolens
Scytharum inhospitalis campis vastitas

431. 172, 1:
levis mens numquam somnurnas imagines
affatur, non umbrantur somno populae

432. 71, 22:
humanae quandam gentem stirpis concoquit,
frigus calore atque umore aritudinem miscet

433. 172, 5:
cum sumere coepisset, voluptas detineret, cum sat haberet, satias manum de mensa tolleret

434. 217, 14:
retrimenta cibi qua exirent, per posticum vallem feci

435. 497, 16:
id ut scias, audi hoc: quod falsum dicis esse, nemini oculos opus esse, sic habet

436. 492, 18:
aemulum illius artis atque obstringillatorem, quapropter aliquot annos quaesti nihil fecerit

437. 27, 23:
Chrysosandalos locat sibi amiculam de lacte et cera Tarentina quam apes Milesiae coegerint ex omnibus floribus libantes, sine osse et nervis, sine pelle, sine pilis puram putam proceram candidam teneram formosam

438. 539, 16:
aliae mitram ricinam aut mitram Melitensem

439. 378, 5:
eburneis lectis et plagis sigillatis

440. 120, 20:
in tenebris ac suili vivunt, nisi non forum hara atque homines qui nunc plerique sues sunt existimandi


LXXII. Pseudaeneas

441. Priscianus, G.L.K., II, 81, 6:

per aeviternam hominum domum
tellurem propero gradum


LXXIII. Pseudolus Apollo peri theon diagnoseos

442. 468, 22:

cum sex pueri et puellulae pariter item sex aut septem in utroque cum choro pari vagarunt

443. 478, 13:
quod in eius dei templa calceati intro eunt, nam in oppido quae est aedes Apollinis et quae ibi ad Herculis, ut intro eat, nemo se exscalceatur


LXXIV. Quinquatrus

444. 190, 23 (et 314, 13 et 336, 27):

quid medico mist opus? nempe tuo? absinthium ut bibam gravem et castoreum levemque robur?

445. 99, 22:
hic bipinnis. ille forcipes dentharpagas

446. 145, 1:
quam lympham melius e lacuna fontium
adlatam nido potili permisceam!

447. 71, 13 (et 253, 33):
cape hanc caducam Liberi mollem dapem
de fronde Bromia autumnitatis uvidam

448. 69, 17 (et 371, 12):
an hoc praestat Herophilus Diogeni, quod ille e ventre aquam mittit? et hoc te iactas? at hoc pacto utilior te Tuscus aquilex

449. 260, 2:
qui Tarentinum tuum ad Heraclidem Ponticon contenderet

450. 229, 15:
tu medicum te audes dicere, cum in eborato lecto ac purpureo peristromo cubare videas aegrotum et eius prius alvum quam turdam subducere malis?

451. 86, 4:
quam in testudineo lecto culcita plumea in diem dormire


LXXV. Sardi venales

452. 496, 23:

non te tui saltem pudet, si nihil mei revereatur?


LXXVI. Serranus peri archairesion

453, - 16, 9:

ait consulem mihi pilum cedere. subsilio et hostias et extispices disputantis relinquo

454. 292, 16:
occipitium ambiguo deo ostendo, ex oraclo elimino me

455. 71, 13:
retinet viatorem meridie praetereuntem fontem, quod autumnitas in anni tetrachordo mesen praeterierat

456. 164, 20:
dum in agro studiosius ruror, aspicio Triptolemum sculponeatum bigas sequi cornutas

457. 259, 23:
et petere imperium populi et contendere honores

458. 163, 33:
noster Atticus, hilaris homo, item lectus in curiam, macore macescebat

459. 334, 15:
hunc vocasse e liquida vita in curiae vestrae faecem

460. 477, 21:
dormit alius. nimirum vigilant clamant calent rixant

461. 455, 10; rostrum protrudendo incesserent
462. 104, 26:
recte purgatum scito, quom videbis Romae in foro ante lanienas pueros pila expulsim ludere


LXXVII. Sesculixes

463. 31, 21:

omnes irritans ventos omnesque procellas

464. 231, 18:
ipsum audivi vino invitari poclis large atque benigne

465. 368, 23:
ubi nitidi ephebi veste pulla candidi modeste amicti sophiai pascunt pectora

466. 299, 28:
stelligeras ad aetheris oras explicat aere cavo sonitum hic nocturnus keraules

467. 179, 1:
iugere volitans miluus si auditur aquam e nubibus tortam indicat fore ut tegillum pastor sibi sumat

468. 405, 20:
navibus duodecim domo profectum, decem annos solidos errasse

469. 344, 1:
Diogenem postea pallium solum habuisse et habere Vlixem meram tunicam, pilleum ideo non habere

470. 367, 15:
quod Minerva propter stet, id significare eum propter doctrinam

471. 247, 24 (et 276, 3):
nondum album caelum est neque adversi venti ceciderunt. quod si pergunt diutius mare volvere, vereor ne me quoque, quom domum ad Ilio cossim venero, praeter canem cognoscat nemo

472. 451, 29:
ventus buccas vehementius sufflare et calcar undis admovere

473. 28, 3:
quocumque ire vellemus, obvius flare. ubi corpori aerinas compedes impositas video

474. 131, 10:
ubi dicuntur barbari innumerabiles lateres aureos habuisse

475. 242, 26:
ubi quod lupam alumni fellarunt olim

476. 48, 28:
hic enim omnia erat, idem sacerdos, praetor, parochos, denique idem senatus, idem populus

477. 401, 3:
ante quam militia subactus aliquot annis erat

478. 86, 14:
in castris permansi, inde caballum reduxi ad censorem

479. 44, 32:
itaque tum ecum mordacem calcitronem horridum miles acer non vitabat

480. 49, 1:
nunc emunt trossuli nardo nitidi vulgo Attico talento ecum

481. 248, 8:
quid enim est quod homo masculus lubentius videre debeat bella uxore?

482. 208, 14:
quise in ganeum accensum coniecit amicae

483. 492, 4:
Pieridum comes quae tenent cana putri gelo montium saxa

484. 518, 4:
in Thespiadum choro derepente

485. 99, 30:
unam viam Zenona munisse, duce virtute, hanc esse nobilem. alteram Carneadem desubulasse bona corporis secutum

486. 83, 24:
alteram viam deformasse Carneadem virtutis e cupis acris aceti

487. 538, 6:
suspendit Laribus manicas mollisque pilarum reticula ac strophia ut Veneri nuptura puella


LXXVIII. Sexagessis

488. 106, 15 (et 49, 3):

se circumspexe atque invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socrates, esse factum ericium e pilis albis, cum proboscide

489. 359, 1:
Romam regressus ibi nihil offendi, quod ante annos quinquaginta, cum primum dormire coepi, reliqui

490. 216, 4:
tunc nuptiae videbant ostream Lucrinam

491. 212, 25 (et 431, 13):
ubi tum comitia habebant, ibi nunc fit mercatus

492. 403, 26:
in quarum locum subierunt inquilinae impietas perfidia impudicitia

493. 407, 8 (et 422, 16):
nunc quis patrem decem annorum natus non modo aufert sed tollit - nisi veneno?

494. 283, 17:
avidus iudex reum ducebat esse koinon Hermen

495. 502, 75:
quod leges iubent, non faciunt: dos kai labe fervit omnino

496. 200, 13:
ut nitens pavonis collus nihil extrinsecus sumens

497. 225, 22:
sic canis fit e catello, sic e tritico spica

498. 167, 7:
ergo tum Romae parce pureque pudentis
vixere, in patria, nunc sumus in rutuba

499. 460, 2:
neque qua agilipennis anates remipedas buxeirostris pecudes paludibus nocte nigra ad lumina lampadis sequaris

500. 158, 13:
o stulta nostri pectoris dormitio vigilabilis, quae me puellum impuberem cepisti

501. 112, 22:
adest adest fax involuta incendio

502. 167, 11:
qui nobis ministrarunt pueris diebus festis cicer viride. qui nos provocare, advocare cum audeant, nos illos revocare timemus?

503. 69, 22:
an si equam emisses quadripedem, ut meo asino Reatino admitteres, quantum poposcissem dedisses equimenti?

504. 187, 17:
eo, ut viaticum ex arcula adderem in bulgam

505. 214, 12:
acciti sumus, ut depontaremur. murmur fit ferus

506. 86, 20:
- vix effatus erat - cum more maiorum ultro casnares arripiunt, de ponte in Tiberim deturbant

507. 86, 24:
senibus crassis Romuli non videmus quid fiat

508. 480, 23:
- erras, inquit, Marce: accusare nos ruminans antiquitates desine -


LXXIX. Skiamachia peri typhou

509. Gellius, XIII, 23, 4:

te Anna ac Peranna. Panda Cela, te Pales,
Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres

510. 10, 12:
postremo quaero: parebis legibus an non?
anne exlex solus vivis?

511. 131, 21:
vinum pemma lucuns; nihil adiuvat. ista ministrat

512. 489, 14:
- ego, inquit, ei eam suppetias, quicum mihi nec res nec ratio est "dissociataque ac nefantia"?

513. 202, 3:
hoc dico, compendiaria sine ulla sollicitudine ac molestia ducundi ad eandem voluptatem posse perveniri


LXXX. Synephebus peri emmones

514. 355, 3:

crede mihi, plures dominos servi comederunt quam canes ... quod si Actaeon occupasset et ipse prius suos canes comedisset, non nugas saltatoribus in theatro fieret

515. 216, 6:
o di, si possumus quod debemus populo, in foro medio luci claro decoquere

516. 226, 16:
hic narium seplasiae, hic hedychrous Neapolis

517. 136, 31:
verere ne manu non mittat? - cum tot Romae vicarios homini avidissimo dare possis, mittet. quod si non mittet, fugies, si me audies. cum tempus revocat, ea praecox est fuga?

518. 324, 20:
quid te facere oportet litteris imbutum solis Minervae?


LXXXI. Taphe Menippou

519. 333, 21:

Menippus ille nobilis quondam canis
hic liquit homines omnes in terra pila

520. 318, 12:
saltem infernus timetur, kakos daimon atque habet homines sollicito, quod eum peius formidant quam fullo ululam

521. 230, 32 (et 249, 8):
Diogenem litteras scisse, tum usioni quod satis esset, hunc quod etiam acroasi bellorum hominum

522. 249, 8:
in charteo stadio epitaphion ago agona quo quis certasset animo, bellus homo magis delectatus sit Stoicorum pancratio quam athletarum

523. 86, 18:
sed ut canis sine coda

524. 27, 14:
quod coeperas modo in via narrare, ut ad exodium ducas

525. 106, 14:
- ubi lubet, ire licet accubitum - accepto strenue sussilimus, quod esurigo findebat costas

526. 217, 14 (et 491, 21):
perrexit in interiores partis domuis posticae, ut ait Plautus, - penitissimae -

527. 542, 1:
nihilo magis decere mulierem quam de muliebri ricinio pallium simplex demittere

528. 152, 13:
nec pistorem ullum nossent nisi eum qui in pistrino pinseret farinam

529. 492, 14:
aliquot Romae sunt qui cellas vinarias fructuis causa fecerunt

530. 48, 13:
antiqui nostri in dominus latericiis paululum modo lapidibus suffundatis, ut umorem effugerent, habitabant

531. 251, 30:
at in segetibus post messem colligebant stramenta, qui domicilia colerent

532. 308, 32:
ut hirundines culmis oblitis luto tegulas fingebant

533. 129, 4:
lithostrota pavimenta et parietes incrustatos

534. 140, 2:
periechonta varia mihi facies maeandrata et vermiculata, atque etiam adpinges orbem terrae

535. 544, 16:
sed quae necessitas te iubet aquam effundere domi tuae? si vasa habes pertusa, plumbum non habes? ad quam rem nobis est confluvium, ad quam rem urnarium?

536. 48, 23 (et 488, 5):
in pavimento non audes facere lacunam, at in humu calces facis elixos

537. 152, 19:
non vides in publico ante tabernas, qua populus ambulando proinde ut in arato porcas reddit

538. 169, 10:
non vides in magnis peristyliis, qui cryptas domi non habent, sabulum iacere a pariete, aut in xystis, ubi ambulare possint?

539. 214, 24:
confluebant olim Roman psammaxosioi non qui in urbe inter nundinum calunniarentur

540. 48, 17:
philanalotai edones Romam, ut turba incendant annonam, et propter phagones ficedulam pinguem aut turdum nisi volantem non video

541. 416, 17:
haec Numa Pompilius fieri si videret, sciret suorum institutorum nec volam nec vestigium apparere

542. 152, 23; inde putidas uvas acinis electis et comestis extendit in lecti sponda


LXXXII. Testamentum peri diathekon

543. 158, 14:

sic ille puellus Veneris repente Adon
cecidit cruentus olim

544. 77, 27:
venio nunc ad alterum genus testamenti, quod dicitur physicon, in quo Graeci belliores quam Romani nostri

545. 478, 17:
e mea Philophthoniai natis, quo Menippea haeresis nutricata est, tutores do - qui rem Romanam Latiumque augescere vultis -

546. Gellius, III, 16, 13:
si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt onoi lyras, exheredes sunto. quod si quis undecimo mense kata Aristotelen natus est, Attio idem quod Titio ius esto apud me


LXXXIII. Tithonus peri geros

547. 193, 7:

qua voluptate aevitatis extimam attigit metam

548. 123, 6 (et 433, 16):
quam dereliquit multicupida iuvenilitas

549. 156, 18:
ac mammam lactis sugentem pascere pupum

550. 199, 25:
sic invitata a natura anima corporeum corticem facile relinquit

551. 342, 17:
risi multum, lusi modice ambos


LXXXIV. To epi Teii phakeii myron peri eukairias

552. 216, 4:

nec multunummus piscis ex salo captus
helops neque ostrea illi magna captata
quivit palatum suscitare

553. 71, 30:
ac tu quidem ut taceas censeo, quoniam tu quoque adhuc adulescentiaris

554. 156, 26:
legendo autem et scribendo vitam procudito


LXXXV. Tou patros to paidion peri paidopoiias

555. 344, 1:

ac liberos parare cui necesse sit, non est merum, ne tu edepol quid simules tuis

556. 77, 22:
annos multos quod parere ea non poterat, mulierem foras baetere iussit

557. 181, 12:
an etiam si audisset, reddere potuisset mulieri tetricam ducat, Apulam, moribus bonis

558. 9, 5:
quare si diligens est ad amussim, per me licet adsumat genethliaKon


LXXXVI. Trikaranos

559. Appianus, bellum civile, II, 9:

Pompeius Crassus Caesar tres viri anno urbis 694 tas Chreias allelois syneranithon, kai tis auton tende ten symphrosynen syngrapheus Ovarrhon heni biblioi perilabon epegrapse Trikaranon


LXXXVII. Triodites tripylios peri aretes kteseos

560. Servius, ad Verg. georg. I, 34:

Varro ait se legisse Empedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem aspectum detersum eumque inter cetera tres portas videsse tresque vias: unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur; alteram per limitem qui est inter leonem et cancrum; tertiam esse inter aquarium et pisces

561. 208, 6:
nec coruscus imber nubilo cadens multas
grandine implicatus albo

562. 410, 2:
illud vero quod animae meae est
ut ego non metuam fulmen, non haruspicem
tristem, simul ac dicit non quaero

563. 4, 1 (et 105, 30):
nam ut ecus qui ad vehendum est natus tamen hic traditur magistro ut equiso doceat tolutim

564. 166, 4:
prius quam in orchestra pythaules inflet tibias, domi suae ramices rumpit


LXXXVIII. Triphallos peri arrhenotetos

565. 131, 29:

ego nihil, Varro, video: ita hic obscurat qui ante me est nescio qui longurio

566. Charisius, G.L.K., I, 80, 11:
calamistra


LXXXIX. Vinalia peri aphrodision

567. 7, 27:

etenim sic vide: utrum mercedem accipit is qui meas venit segetes ut sariat, an ego ab illo? sic ego cum tuus sim sartor, si tu plus laboras quam ego do


XC. Virgula divina

568. 47, 13:

primum venit in urbem atque intra muros, deinde accedit propius atque intro it domum

569. 7, 9:
et pullos peperit fritinnientis

570. 336, 19:
quos non lacte novo levata pascat

571. 264, 26 (et 332, 13):
sed pancarpineo cibo coacta
libamenta legens caduca victus

572. 336, 5 (et 529, 8):
ad quos cum volucris venit pusillos
usque ad limina nidica esca vilis

573. 223, 29 (et 538, 20):
cum neque aptam mollis umeris fibulam sagus ferret

574. Porphyrio, ad Hor. sat. I, 8, 48:
- ego nunc postulem Agamemno, meum -:
tantis coturnis accipit Critionas caliandrum

575. 537, 6:
non quaerenda est homini, qui habet virtutem, paenula in imbri?

576. 478, 2:
praesertim cum ventrem meum coerceam nec murmurari patiar

577. 550, 10:
oleum in lucubrationem servabimus, quam in asparagos totam lecythum evertamus


XCI. Hydrokyon

578. Gellius, XIII, 31:

non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium quod vocant Kirrhin, et novum, vetus, medium? et efficere nigrum viris, album urinam, medium pepsin, novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum? Saturae incertae

579. Servius, ad Verg. Aen. I, 448:
trisulcae fores
pessulis liberatae dehiscunt graves,
atque innituntur in cardinum tardulos

580. Iulianus, G.L.K., V, 324:
ponam bisulcam et crebrinodam arundinem

581. Liber glossarum, C. Gl. L., V, 252, 6 et VII, 392:
hanc festuculae pallio amictam vallus mitis iacta venti ventilat lenem ad auram crassaque aufert paleae tunicas cortices

582. Tertullianus, ad nat. I, 10; apol., 14:
Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves - seu Iuppiteres dicendum est - sine capitibus inducit

583. Seneca, Apokolokynthosis, 8:
Epikoureios theos non potest esse: oute autos pragma echei ti oute allois parechei? Stoicus? quomodo potest rotundus esse, ut ait Varro, sine capite, sine praeputio?

584. Priscianus, G.L.K., II, 487:
capite permulso

585. Macrobius, Sat. V, 20, 13:
psammaxosia pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit

586. 206, 24:
proverbium vetus quo Varro utitur saepius: fulmenta lectum scandunt

587. 59, 20:
hercle si iam in regiam arcam impancrarunt

588. 100, 1; quid mihi somno, si dormitio tollitur
589. 36, 23:
quid mirum? ex agri depolitionibus eiciuntur, hic in cenaculo polito recipiuntur

590. De dubiis nom., G.L.K., V, 587:
- est ibi, inquit, si festinas pilleum -

591. Diomedes, G.L.K., I, 400:
et tamen non demolio rostra


EPHEMERIS NAVALIS

1. Itiner. Alex. 3:

testimonium.

2. Priscianus, G.L.K., II, 256, 20:
postea honoris virtutum causa Iulii Caesaris, qui fastus porrexit, mensis Iulius est appellatus.

FORUM ROMANUM