a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Livius Andronicus
Tragoediarum fragmenta
Ed. Otto Ribbeck (Leipzig: Teubner, 1852)

[ Achilles ] [ Aegisthus ] [ Aiax ] [ Andromeda ] [ Danae ]
[ Equos Troianus ] [ Hermiona ] [ Tereus ] [ Ino ] [ Ex incertis fabulis ]



ACHILLES
Si malos imitabo, tum tu pretium pro noxa dabis.



AEGISTHVS
I (5)

nam ut Pergama

Accensa et praeda per participes aequiter
Partita est


II (3)
Tum autem lasciuum Nerei simum pecus
Ludens ad cantum classem lustratur . .


III (1)
Iamne oculos specie laetauisti optabili?

IV (2)
. . . . nemo haec uostrum ruminetur mulieri.

V (4)
Sollemnitusque deo litat laudem lubens.

VI (6)
. . in sedes conlocat se regias:
Clytemnestra iuxtim, tertias natae occupant.


VII (7)
Ipsus se in terram saucius fligit cadens.

VIII (8)
Quin quod parere mihi uos maiestas mea
Procat, toleratis temploque hanc deducitis?




AIAX
Mirum uidetur, quod sit factum iam diu?



ANDROMEDA
Confluges riui conuentu campum totum inumigant,



DANAE
. . etiam minitas? mitte ea quae tua sunt magis quam mea.



EQVVS TROIANVS

da mihi

Hasce opes, quas peto, quas precor: porrige,
Opitula.




HERMIONA
Obsecro te, Anchiale, matri ne quid tuae aduorsus fuas.



TEREVS
I (1)
Rarenter uenio.

II (2)
Nimis pol inpudenter: seruis, praestolas? . . . .

III (3)
. ego puerum interea ancillae subdam lactantem meae,
. . . ne fame perbitat.


IV (4)

credito,

Cum illo sola mea uoluntate numquam limauit caput.



INO
Terentianus Maurus 1931:
     Liuius ille uetus Graio cognomine suae
     Inserit Inoni uersus, puto, tale docimen:
     Praemisso heroo subiungit namque miuron,
     Hymnum quando chorus festo canit ore Triuiae.

     Et iam purpureo suras include cothurno,
     Balteus et reuocet uolucres in pectore sinus,
     Pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra.
     Derige odorisequos ad certa cubilia canes.

Marius Victorinus p. 2512 P. p. 91 G. 'At cum Liuius Andronicus praemisso hexametro huiusmodi subnectat uersus per ordinem iambo terminatos, nouam potius hanc speciem' e. q. s. 'nam in hymno Dianae apud eundem ita inueniuntur in fabula Inone: Sed iam' e. q. s. Vide Quaest. scen.



EX INCERTIS FABVLIS
I (1)
Florem anculabant Liberi ex carchesiis.

II (5)
. . sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?

III (3)

celsosque in ocris,

Aruaque putria et mare magnum.

IV (4)

namque Taenari celsos ocris

V (2)
Haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri.

VI (10)
Mulier, quisquis es, te uolumus.

VII (11)
Tuque mihi narrato omnia disertim . .

VIII (Eq. Tr. 3)
Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.

IX (14)
Quem ego nefrendem alui lacteam immulgens opem.

X (6)

dusmo in loco.

XI
Varro de L. L. VII 3 M. 'Nec mirum quom non modo Epimenides . . . sed etiam Teucer Liuii post annos XV (XII Flor.) ab suis qui sit ignoretur.'


FORUM ROMANUM