P. Ovidii Nasonis
Halieuticon
This text comes from an unknown edition.

accepit mundus legem: dedit arma per omnes
admonuitque sui: vitulus sic namque minatur,
qui nondum gerit in tenera iam cornua fronte;
sic dammae fugiunt, pugnant virtute leones
et morsu canis et caudae sic scorpius ictu,
concussisque levis pennis sic evolat ales.
omnibus ignotae mortis timor, omnibus hostem
praesidiumque datum sentire et noscere teli
vimque modumque sui. sic et scarus arte sub undis
si n........................................
decidit adsumptamque dolo tandem pavet escam,
non audet radiis obnixa occurrere fronte,
aversus crebro vimen sed verbere caudae
laxans subsequitur tutumque evadit in aequor.
quin etiam, si forte aliquis, dum praenatat, arto
mitis luctantem scarus hunc in vimine vidit,
aversi caudam morsu tenet atque ita vellit
libera ut e nassa quae texit praeda resultet.
sepia tarda fugae tenui cum forte sub unda
deprensa est -iam iamque manus timet hilla rapacis-,
inficiens aequor nigrum vomit illa cruorem
avertitque vias oculos frustrata sequentes.
clausus rete lupus, quamvis immitis et acer
dimotis cauda submissus sidit harenis
..................................... in auras
emicat atque dolos saltu deludit inultus.
et muraena ferox teretis sibi conscia tergi
ad laxata magis conixa foramina retis
tandem per multos evadit lubrica flexus
exemploque nocet: cunctis iter invenit una.
at contra scopulis crinali corpore segnis
polypus haeret et hac eludit retia fraude
et sub lege loci sumit mutatque colorem
semper ei similis quem contigit: atque ubi praedam
pendentem saetis avidus rapit, hic quoque fallit,
elato calamo cum demum emersus in auras
brachia dissolvit populatumque exspuit hamum.
at mugil cauda pendentem everberat escam
excussamque legit; lupus acri concitus ira
discursu fertur vario fluctusque ferentes
prosequitur quassatque caput, dum vulnere saevus
laxato cadat hamus et ora patentia linquat.
nec proprias vires nescit muraena nocendi
auxilioque sui, morsu nec comminus acri
deficit aut animos ponit captiva minacis,
anthias his tergo quae non videt utitur armis,
vim spinae novitque suae versoque supinus
corpore lina secat fixumque intercipit hamum.
Cetera quae densas habitant animalia silvas
aut vani quatiunt semper lymphata timores
aut trahit in praeceps non sana ferocia gentis:
ipsa sequi natura monet vel comminus ire.
impiger ecce leo venantum sternere pergit
agmina et adversis infert sua pectora telis,
quoque venit fidens magis et sublatior ardet
concussitque toros et viribus addidit iram,
procidit atque suo properat sibi robore letum.
foedus Lucanis provolvitur ursus ab antris,
quid nisi pondus iners stolidaeque ferocia mentis?
actus aper saetis iram denuntiat hirtis:
se ruit oppositi nitens in vulnera ferri,
pressus et emisso moritur per viscera telo.
altera pars fidens pedibus dat terga sequenti,
ut pavidi lepores, ut fulvo tergore dammae
et capto fugiens cervus sine fine timore.
hic generosus honos et gloria maior equorum,
nam capiunt animis palmam gaudentque triumpho:
seu septem spatiis circo meruere coronam,
nonne vides, victor quanto sublimius altum
attollat caput et vulgi se venditet aurae;
celsave cum caeso decorantur terga leone,
quam tumidus quantoque venit spectabilis actu
compescitque solum generoso concita pulsu
ungula sub spoliis graviter redeuntis opimis?
quid laus prima canum? quibus est audacia praeceps
venandique sagax virtus viresque sequendi,
quae nunc elatis rimantur naribus auras,
et nunc demisso quaerunt vestigia rostro
et produnt clamore feram dominumque vocando
increpitant; quem si collatis effugit armis,
insequitur tumulosque canis camposque per omnes.
Noster in arte labor positus, spes omnis in illa.
nec tamen in medias pelagi te pergere sedes
admoneam vastique maris temptare profundum:
inter utrumque loci melius moderabere finem.
aspera num saxis loca sint -nam talia lentos
deposcunt calamos, at purum retia litus-
num mons horrentes demittat celsior umbras
in mare -nam varie quidam fugiuntque petuntque-
num vada subnatis imo viridentur ab herbis
obiectetque moras et molli serviat algae.
discripsit sedes varie natura profundi
nec cunctos una volvit consistere pisces.
Nam gaudent pelago quales scombrique bovesque,
hippuri celeres et nigro tergore milvi
et pretiosus elops nostris incognitus undis
ac durus xiphias ictu non mitior ensis
et pavidi magno fugientes agmine thynni,
parva echeneis -at est, mirum, mora puppibus ingens-
tuque, comes ratium tractique per aequora sulci
qui semper spumas sequeris, pompile, nitentes,
cercyrosque ferox scopulorum fine moratus,
cantharus ingratus suco; tum concolor illi
orphos caeruleaque rubens erythinus in unda,
insignis sargusque notis, insignis iulis
et super aurata sparulus cervice refulgens
et rutilus phager et fulvi synodontes et ex se
concipiens channe gemino sibi functa parente,
tum viridis squamis, parvo saxatilis ore
et rarus faber et pictae mormyres et auri
chrysophrys imitata decus, tum corporis umbrae
liventis rapidique lupi percaeque tragique,
quin laude insignis caudae melanurus et ardens
auratis muraena notis merulaeque virentes
immitisque suae gonger per vulnera gentis
et captus duro nociturus scorpios ictu
ac numquam aestivo conspectus sidere glaucus.
At contra herbosa pisces laetantur harena
ut scarus, epastas solus qui ruminat escas,
fecundumque genus maenae lamyrosque smarisque
atque immunda chromis, merito vilissima salpa
atque avium phycis nidos imitata sub undis
et squamas tenui suffusus sanguine mullus,
fulgentes soleae candore et concolor illis
passer et Hadriaco mirandus litore rhombus;
tum lepores lati, tum molles tergore ranae
extremi pareuc ..............................
..
..
lubricus et spina nocuus non gobius ulli
et nigrum niveo portans in corpore virus
..
lolligo durique sues sinuosaque caris
et tam deformi non dignus nomine asellus
tuque peregrinis acipenser nobilis undis

FORUM ROMANUM