| This text comes from an unknown edition.
1.
[1] Ago tibi gratias, imperator Auguste; si possem, etiam referrem.
Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi vicem nec nostra suggerit
restituendi facultatem. Privatorum ista copia est inter se esse
munificos: tua beneficia ut maiestate praecellunt, ita mutuum non
reposcunt. [2] Quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum
ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo;
atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore
tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et
vultum, sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum
in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui, et cum
meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore. Nec mirum, si
ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere
nescias honorandi. [3] Quis enim locus est aut dies, qui non me huius
aut similis gratulationis admoneat? Admoneat autem? O inertiam
significationis ignavae! Quis, inquam, locus est, qui non beneficiis
tuis agitet, inflammet? Nullus, inquam, imperator Auguste, quin
admirandam speciem tuae venerationis incutiat: non palatium,
quod tu, cum terribile acceperis 2, amabile praestitisti; non forum et
basilicae olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis
(nam de sua cui non te imperante securitas?), non curia, honorificis
modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis; non publicum,
in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum
gratulari; non domus commune secretum. [4] Lectus ipse ad quietem
datus beneficiorum tuorum reputatione tranquillior; somnus, abolitor
omnium, imagines tuas offert. Ista autem sedes honoris, sella curulis,
gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua
mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et
redigor ad silentium, non ingratus beneficiis, sed oppressus. Ades
enim locis omnibus, [5] nec iam miramur licentiam poetarum, qui
omnia deo plena dixerunt. Spem superas, cupienda praevenis, vota
praecurris, quaeque animi nostri celeritas divini instar affectat,
beneficiis praeeuntibus anteceditur: praestare tibi est quam nobis
optare velocius.
2.
[6] Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem
meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat,
experiatur hoc idem prosequi, sed nihil poterit proferre facundius. [7]
Aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum neque sine argumentis
imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et
Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo:
docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe
Oriens ordinatus; piissimo: huius vero laudis locupletissimum
testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad
imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad
praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum
praeceptor evectus. [8] Possum ire per omnes appellationes tuas,
quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc
indulgentia divina meditatur, vocarem Germanicum deditione
gentilium, Alamannicum traductione captorum, vincendo et
ignoscendo Sarmaticum; [9] conecterem omnia merita virtutis et
cognomina felicitatis: sed alia
est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter et
breviter omnia, quae novimus, indicare neque persequi, ut qui
terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto
detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. [10] Nunc autem,
quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt
et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius
debere profitentur. [11] Tot gradus nomine comitis propter tua
incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura
communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult
voce simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta, cum teneamus
duo integrum, neuter desiderat separatum.
3.
[12] Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui muneris
peculiare secretum. Consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut
obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus
praetulisti. Quot quidem et ipse sibi invenit gradus! [13] Cum
clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione
praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus
saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos, qui
non prensaverim manus nec salutantium confusus
occursu aut sua amicis nomina non reddiderim aut
aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi,
vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, cum
diribitore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester
ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. [14] Iure
meo, Auguste maxime, adfirmare possum, incolumi omnium gratia, qui
ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt
(suus enim cuique animus, suum meritum sibique mens conscia est),
iure, inquam, meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse
secretum. [I5] Sunt quos votorum excruciat inanitas: non optavi. Quos
exercet ambitus: non petivi. Qui assiduitate exprimunt: non coegi. Qui
offeruntur occasione: non affui, Quos iuvat opulentia: obstat
temporum disciplina; non emi, nec possum continentiam iactare: non
habui. Unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare
non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.
4.
[16] Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime
Gratiane, sed non et causa pari, viros gloriae militaris (habent enim
tecum ut semper laboris ita dignitatis plerumque consortium, virtutis
quam honoris antiquiore collegio), viros nobilitatis antiquae (dantur
enim multa nominibus et est Roma pro merito), viros fide inclitos et
officiis probatos, quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod ad
honoris viam pertinet, ratione dispertio. [17] Quartum hunc gradum
novi beneficii tu, Auguste, constituis: deferre tibi ipsi, quo alter
ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam eruditionemque
naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius efficaciam gratius
retorquere quam verius. Tua haec verba sunt a te mihi scripta:
«solvere te quod debeas et adhuc debere quod solveris». O mentis
aureae dictum bratteatum! [18] 0 de pectore candidissimo lactei
sermonis alimoniam! Quisquamne tam parcus est in ostentatione
beneficii? Quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni?
Quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium
mavult vocare quam donum? [19] Certent huic sententiae veteres illi et
Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar
profundae grandinis ductor Ithacensius et melleo delibutus eloquio
iam tertiae Nestor aetatis. Sed neque ille concinnius eloquetur, qui se
Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum sensibus
verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius
quam extorquendo persuasit. [20] Solvere te dicis quod debeas et
debiturum esse, cum solveris. Auguste iuvenis, caeli tibi et humani
<generis> rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam
elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria singulorum: in
Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore
senectutem.
[21] Subiciet aliquis: «ista equidem adeptus es, sed effare, quo
merito?» Quid me oneras, sciscitator? Rationem felicitatis
nemo reddit. Deus et qui deo proximus tacito munera dispertit
arbitrio et beneficiorum suorum indignatus per homines stare
iudicium, mavult de subditis dedisse miraculum. [22] «Quo», inquis,
«merito?» Ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te
dicis et hoc «debere» latissime pertinet, sive hoc eruditionis tuae
faenus existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis affectas, sive
te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum
patris exsolvis, seu magnanimitate caelesti, ostentatione suppressa,
dei munus imitaris. [23] Debere te dicis. Cui? Quando? Quo nomine?
Lege syngrapham, nomina creditorem, accepti et expensi tabulae
conferantur. Videbis alio summae istius transire rationem: tibi coepit
deus debere pro nobis. [24] Quid autem mihi debes, gratissime
imperator? Patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes
privata appellatione lauderis. Quid tu mihi debes? Et contra quid non
ego tibi debeo? Anne quod docui? Hoc ego possum verius
retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia
doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut
esset quem tu matura iam aetate succinctum per omnes honorum
gradus festinata bonitate proveheres, timere ut videreris, ne in me vita
deficeret, dum tibi adhuc aliquid, quod deberes praestare, superesset.
6.
[25] Negat Cicero consularis ultra se habere quod cupiat. Ego
autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor: te videre
saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero,
ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui
Augusti tredecim consulatus unus aequiperes, [26] Plures tibi potest
aetas tua et fortuna praestare, verum ego in numero parcior, quia tu in
munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et
aliis largiaris. [27] Scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar
laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus,
quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius
aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo
fastidiorum, fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem. [28]
Quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet
esse mediocritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid
iam senibus erga se oportet esse moderaminis? [29] Ego quidem,
quod ad honores meos pertinet, et vota saturavi. Tu tamen, imperator
optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando
cessavit, tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum
subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi
praestetur, invenies. Invenies? Sic intellexere omnes, sic nobis
ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit,
quod optatur, a quo et quod nondum optamus adipiscimur.
7.
[30] Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione
liberius. «Nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores
fuerunt ? An tu solus praeceptor Augusti?» Immo ego cum multis
coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo. [31] Nolo
Constantini temporum
taxare collegas: Caesares docebantur. Superiora contingam. Dives
Seneca, nec tamen consul, arguetur rectius quam praedicabitur non
erudisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus
consularia per Clementem ornamenta sortitus honestamenta nominis
potius videtur quam insignia potestatis habuisse. Quo modo Titianus
magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud Visontionem
Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit!
[32] Unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio, quem tamen
Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non
cingeret. Sed consulatus ille cuius modi? Ordinario suffectus,
bimenstri spatio interpositus, in sexta anni parte consumptus,
quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit
consulatum. [33] Ecce aliud quod aliquis opponat: in tanti ergo te
oratoris fastigium gloriosus attollis? Cui talia requirenti respondebo
breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero
Gratianum. [34] Celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique
urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis
de imitatione <et> Antiochia pro luxu et Carthago discincta et donum
fluminis Alexandria, sed Treveri principis beneficio et mox cum ipso
auctore beneficii. Loca inter se distant, vota consentiunt. [35] Unus in
ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Auo gustus
sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate
utrumque.
8.
[36] Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum
meorum, ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus
genus ad deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia
sparsa sub regrus, sed ea, quae nota sunt, dicere potius quam
praedicare, patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum
innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verum tamen
libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale,
animum non inliberalem, victum vestitum supellectilem munda, non
splendida, veteribus ut illis consulibus (excepta quae tum erant
bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur, seponat
opulentiam, non derogaturus industriam. [37] Verum quoniam gratiis
agendis iamdudum succumbo materiae, tu orationi meae, Gratiane,
succede. [38] Tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus
es, ut nemo verius ambitione quaesierit. Neque enim iustius Metellus
cognomento Pius patre revocato, qui esset impius exulante, aut
verius Sulla Felix, qui felicior ante quam vocaretur, quam tu Gratianus,
cui et hoc nomen est et illa Metelli Sullaeque cognomina. [39] Tu,
inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi
benignitate meruisti, cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus
adderetur, tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu tuaeque
virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me; pietas,
qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo
in fratre cumulas, ornando in praeceptore multiplicas. [40] Agat gratias
clementia, quam humano generi inpertis; liberalitas, qua ditas omnes;
fortitudo, qua vincis, et mens ista aurea, quam de communi deo plus
quam unus hausisti. Agant et pro me gratias voces omnium Galliarum,
quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. Ultra progredior, et,
hoc quia debere te dicis, agat, quae optime agere potest, vox ista,
quam docui.
9.
[41] Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut
supra dictum est, succumbo materiae neque adhuc illa perstrinxi, quae
ne inIantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam
et omnium gaudiis testata supprimeret. Quae supra vires dicendi meas
posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii
professione culpandus, tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam
quam malevolentiam malo reprehendi. [42] Tu, Auguste venerabilis,
districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot
Danuvii ora praetexitur, comitia consulatus mei armatus exerces.
Tributa ista, quod in urbe Sirmio geruntur, an, ut quod in procinctu,
centuriata dicentur? An ut quondam pontificalia vocabuntur sine arbitrio
multitudinis sacerdotum tractata collegio? Sic potius, sic vocentur,
quae tu, pontifex maximus deo participatus habuisti. [43] Non est
ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. Verba sunt litterarum
tuarum, quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae
voluntatis amplificas. Sic enim loqueris: «cum de consulibus in
annum creandis solus mecum volutarem, ut me nosti, atque ut facere
debui, ut velle te scivi, consilium meum ad deum rettuli. Eius
auctoritati obsecutus te consulem designavi et declaravi et priorem
nuncupavi». [44] Cuius orationis ordo lucidior? Quae doctrina tam
diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui
nomina peregrina miscere? Valete modo classes populi et urbanarum
tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. Quae comitia pleniora
umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator
obsequium?
10.
[45] Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium auditorii sacri
dictorum tuorum timidus interpres offendam, divinitatis tuae prope
cum piaculo verba transcurro. [46] «Cum de consulibus», inquis, «in
annum creandis»: erudita vox et cura sollemnis! «<solus> mecum
volutarem»: o profundi altitudo secreti! Habes ergo consiliatorem et
non metuis proditorem. «Ut me nosti»: quid familiarius? «Ut facere
debui»: quid constantius? «ut velle te scivi»: [47] quid dici blandius
potest? «consilium meum ad deum rettuli»: et quemadmodum solus,
cui praesto est tam grande consilium?
An plenius cum senatu, cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum
exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses? «Consilium meum ad
deum rettuli»: [48] non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius
fieret, quod volebas. «Eius auctoritati obsecutus»: scilicet, ut in
consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti.
[49] «Te consulem designavi et declaravi et priorem nuncupavi»: quis
haec verba te docuit? Ego tam propria et tam Latina nescivi.
«Designavi et declaravi et nuncupavi»: non fit hoc temere, habet
moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio. [50] Has ego
litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano legi
possint 60, instar edicti pendere mandavero, nonne tot statuis
honorabor, quot fuerint paginae libellorum?
11.
[51] Sed ad blandiora festino. Ab hac enim litterarum ad me datarum
parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me
trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine
fatigasti. Non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam
diligens, pro me cura tam felix? In Illyrico arma quatiuntur: [52] tu mea
causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de
toga mea tractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae
vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine. Namque iste
habitus ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. Parum est,
si qualis ad me trabea mittatur interroges: te coram promi iubes. [53]
Nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse
de multis et, cum elegeris, munera tua verborum
honore prosequeris. «Palmatam», inquis, «tibi misi, in qua divus
Constantius parens noster intextus est». Me beatum, cuius
insignibus talis cura praestatur! Haec plane, haec est picta ut dicitur
vestis non magis auro suo quam tuis verbis. [54] Sed multo plura
sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego. Geminum quippe
in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis
intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur.
12.
[55] Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam
sciscitatione cumulatum. Interrogatus, quem priorem decerneres
consulem, nec dubitandum esse dixisti tu et qui tecum boni sunt
dubitare non poterant. Sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui
libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat
occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen quod intellexerant
requirebant. [56] Hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore
tuo paulisper haesisti, non rationis ambiguus, sed eorum
dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium suum
interpretationis errore palpabant. Deinde ilico subdidisti: «quid de
duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis?
Anne alius quam quem praefectura constituit?» [57] 0 felicem
verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit!
Scisti aliud, Gratiane, quod diceres, sed propter quorundam
verecundiam dicere noluisti. Scopulosus hic mihi locus est et propter
eam, quam numquam appetivi, gloriam, recusandus. Cum prior
renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete
meritorum. [58] Neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui
beneficio gradum nuncupationis amplector. Non est haec gloria ignota
Ciceroni, «Praetorem me», inquit, «populus Romanus primum fecit,
consulem priorem». Ex ipsa eius sententia intellegitur
commendabilius ei videri <uni> quam pluribus esse praepositum:
nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria
magna praelati.
13.
[59] Alexandri Macedonis hoc fertur: cum legisset illos versus
Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes
pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu 66, trepida ubi
contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur
exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium
Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem, «occiderem», inquit,
«illum qui me tertium nominasset» [60] 0 magnanimitatem fortissimi
viri! Nominari inter novem tertius recusabat, ubi certe pluribus
antecelleret quam subesset. Quanta hic verecundia gravaretur
posterior de duobus? Est enim in hoc numero arduae plena
dignationis electio. Cum universis mortalibus duo qui fiant consules
praeferuntur, qui alteri praeponitur non uni, sed omnibus antefertur.
[6I] Exspectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu
intellego, quod desiderio concipiatur animorum. Existimant enim, cum
ea, quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore filo sicut
dicitur deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus
debere perstringere. [62] Quamquam me istam dixerim seposuisse
materiam et in tempus aliud reservare, nihilominus tamen, ut nunc
aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. Itaque faciam,
quando cogunt volentem: sed maioribus separatis tenuiora memorabo,
nulla spe ad plenum exsequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae
inter<ne> praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis
dignitatem. Nec excellentia, sed cotidiana tractabo.
14.
[63] Nullum tu umquam diem ab adulescentia tua nisi adorato dei
numine et reus voti et ilico absolutus egisti, lautis manibus, mente
pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione
sincera. [64] Cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut
incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus
condecentior aut militaris accinctior? In exercendo corpore quis
cursum tam perniciter incitavit? Quis palaestram tam lubricus
expedivit? Quis saltum in tam sublime collegit? nemo adductius iacula
contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit 68.
[65] Mirabamur poetam, qui infrenos dixerant Numidas, et alterum, qui
ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae
et praecepta sistendi 69: obscurum hoc nobis legentibus erat.
Intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas
remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem
verbere intemperantiam coherceres. Qui te visi sunt haec docuisse,
non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc
discunt. [66] In cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia?
In vino cuius senis mensa frugalior? Operto conclavis tui non sanctior
ara Vestalis, non pontificis cubile castius nec pulvinar flaminis tam
pudicum. [67] In officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et,
quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio,
quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. In illa vero sede, ut
ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrarii tui, nullus umquam
superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultius cogitata
disposuit aut disposita maturius expedivit.
15.
[68] Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi
gratificari. Non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris
Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior
auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronuntias! Quae inflexio,
cum remissa! Quae temperatio, cum utraque dispensas! Quis
oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius,
densata glomeratius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? [69]
Vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum
venires, tu qui ad Cyri virtutes exsequendas votum potius quam
historiam commodasti, cum diceres, non qualis esset,
sed qualis esse deberet. Si nunc in tempora ista procederes, in nostro
Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. [70]
Atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si
facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus
exsequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente: sed nec
huius diei nec huius ista materiae. Qui dicturi estis laudes principis
nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum iugera
compleatis: ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri
familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam
praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque
intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi
omnia omnes et separatim sibi quisque novisset. [71] Possem pari
brevitate dicere <qua> superiora. Emendatissimi viri est pigenda non
facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam
paenitentibus obtulisti. Pulchrum est indulgere timentibus: sed tu
perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent.
Magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti.
Laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec
de occupatione causari: tu confirmas adire cunctantes et iam
querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas.
16.
[72] Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil
boni fecerat. Sed celebre fuit, quia Vespasiani
successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda
miram fecerat filii lenitatem. Tu Valentiniano genitus, cuius alta
bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito
optimo rei publicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine
dispendio disciplinae. Neque vero unum aliquod bonum uno die
praestas, sed indulgentias singulares per singula horarum momenta
multiplicas. [73] Vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis
tributorum? Quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam
imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit aut
certiore securitate prospexit aut prudentia consultiore munivit?
Fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non habebat tantam
oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo
servati. Et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor
invidit, qui ex documentis tabulisque populo condonata repetivit. Tu
argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iussisti. [74] Videre in
suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii.
Ardebant stirpes fraudium veterum, ardebant seminaria futurarum.
Iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus <se>
involverat et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et
sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod
meminerant lectum legi posse et tum verentes. Quid te, imperator
Auguste, indulgentius? Quid potest esse consultius? Quae bona praestas,
efficis, ne caduca sint: quae mala adimis, prospicis ne possint
esse recidiva. [75] Haec provincialibus indulgentiae bona. Quid illa
nostro ordini, quid illa militibus? Antoninorum cognita fuit et iam
ante Germanicorum <in> cohorte amicorum et legionibus familiaris
humanitas. Sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione
praecellere. Abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae
sequi cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi
sibi voluisset antiquitas.
17.
Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi bona
nostra quo praestent. [76] Aegrotantes amicos Traianus visere
solebat: hactenus in eo comitas praedicanda est: tu et visere solitus et
mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum
adicis medelarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. In
quot vias de una eius humanitate progrederis! [77] Legionibus
universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi
te circumire tentoria, «satin salvae» quaerere, tractare vulnera
sauciorum et, ut salutiferae apponerentur medelae atque ut non
cessaretur, instare. Vidi quosdam fastidientes cibum te commendante
sumpsisse. Audivi confirmantia ad salutem <te> verba profari,
occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vehere,
his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare
lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare
vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima,
ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis.
[78] Inde cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes
amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles, in aevum omne
mansuros, quales caritas potius quam fortuna conciliat.
18.
[79] Concludam deinceps orationem meam, piissime Auguste,
sermonis magis fine quam gratiae. Namque illa perpetua est et spatio
non transmeabili terminum calcis ignorat. Flexu tamen parvo nec a te
procul convertar ad deum. [80] Aeterne omnium genitor, ipse non
genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui
templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu
Gratiano, humanarum rerum domino, eius modi semina nostri amoris
inolesti, ut nihil in digressu senior factus meminisset relicti, illustraret
absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis
dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem
condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium. [81] Quae
enim umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus
Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non
ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque
senuerunt. Ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi
mutato vectore transcurrunt. [82] Tu, Gratiane, tot Romani imperii
limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab
usque Thracia per totum, quam longum est, latus Illyrici, Venetiam
Liguriamque et Galliam veterem, insuperabilia Raetiae, Rheni acclivia,
Sequanorum invia, porrecta Germaniae celeriore transcursu, quam est
properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem
aut cibi munere liberali,
ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis
desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet,
famam facias tardiorem. Hoc senectuti meae, hoc honori a te datum.
[83] Supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et
arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter
ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam
non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico
sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares,
quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et,
quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis, praeceptorem tuum,
quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate
ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares. |