Ausonii
Genethliacon ad Ausonium Nepotem
This text comes from an unknown edition.

Carmina prima tibi cum iam puerilibus annis
traderet adsidui permulcens cura magistri
inbueretque novas aures sensusque sequaces,
ut respondendas docili quoque murmure voces
emendata rudi proferret lingua palato,
addidimus nil triste senes, ne cura monendi
laederet aut dulces gustus vitiaret amaris.
At modo, cum motu vigeas iam puberis aevi,
fortiaque a teneris possis secernere et ipse
admonitor morumque tibi fandique videri,
accipe non praecepta equidem, set vota precantis
et gratantis avi festum ad sollemne nepotis.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Adnuit, ut reducem fatorum ab fine senectam
sospes agam festumque diem dubitataque cernam
sidera, deposito prope conclamatus in aevo.
Hoc, mellite nepos, duplicato faenore partum
natali accedente tuo, munusque salutis
plenius hoc nostrae, quod iam tibi puberis aevi
crescit honos iuvenemque senex iam cerno nepotem.
Sexta tibi haec primo remeat trieteris ab anno,
Septembres notis referens natalibus idus.
Idus alma dies, geniis quoque culta deorum.
Sextiles Hecate Latonia vindicat idus,
Mercurius Maias, superorum adiunctus honori,
Octobres olim genitus Maro dedicat idus:
idus saepe colas bis senis mensibus omnes,
Ausonii quicumque mei celebraveris idus.
Vale nepos dulcissime.

FORUM ROMANUM