Ausonii
Ephemeris, Id Est Totius Diei Negotium
This text comes from an unknown edition.

1.
Mane iam clarum reserat fenestras,
iam strepit nidis vigilax hirundo:
tu velut primam mediamque noctem,
Parmeno, dormis.
Dormiunt glires hiemem perennem,
sed cibo parcunt: tibi causa somni,
multa quod potas nimiaque tendis
mole saginam.
Inde nec flexas sonus intrat aures
et locum mentis sopor altus urget
nec coruscantis oculos lacessunt
fulgura lucis.
Annuam quondam iuveni quietem,
noctis et lucis vicibus manentem,
fabulae fingunt, cui Luna somnos
continuarit.
Surge, nugator, lacerande virgis,
surge, ne longus tibi somnus, unde
non times, detur: rape membra molli,
Parmeno, lecto.
Fors et haec somnum tibi cantilena
Sapphico suadet modulata versu?
Lesbiae depelle modum quietis,
acer iambe.


2. PARECBASIS
Puer, eia, surge et calceos
et linteam da sindonem;
da, quidquid est, amictui
quod iam parasti, ut prodeam.
Da rore fontano abluam
manus et os et lumina.
Pateatque fac sacrarium
nullo paratu extrinsecus.
Pia verba, vota innoxia,
rei divinae copia est.
Nec tus cremandum postulo
nec liba crusti mellei
foculumque vivi caespitis
vanis relinquo altaribus.
Deus precandus est mihi
ac filius summi Dei,
maiestas unius modi,
sociata sacro spiritu.
Et ecce iam vota ordior
et cogitatio numinis
praesentiam sentit pavens -
pavetne quicquam spes, fides?


3. ORATIO
Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
ignorate malis et nulli ignote piorum:
principio extremoque carens, antiquior aevo,
quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque
nec mens conplecti poterit nec lingua profari:
cernere quem solus coramque audire iubentem
fas habet et patriam propter considere dextram
ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis.
Ipse dei verbum, verbum deus, anticipator
mundi, quem facturus erat: generatus in illo
tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
quo sine nil actum, per quem facta omnia: cuius
in caelo solium, cui subdita terra sedenti
et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:
inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:
non genito genitore deus, qui fraude superbi
offensus populi gentes in regna vocavit,
stirpis adoptivae meliore propage colendus:
cernere quem licuit proavis, quo numine viso
et patrem vidisse datum contagia nostra
qui tulit et diri passus ludibria leti
esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
nec solam remeare animam, sed corpore toto
caelestes intrare plagas et inane sepulcri
arcanum vacuis adopertum linquere terris.
Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
nil ex invidia retinens plenusque datorum,
pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
vipereumque nefas nocituri averte veneni.
Sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevam
deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
semina, veridicis aetas praedicta prophetis,
vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande viam, quae me post vincula corporis
aegri in sublime ferat, puri qua lactea caeli
semita ventosae superat vaga nubila lunae,
qua proceres abiere pii quaque integer olim
raptus quadriiugo penetrat super aera curru
Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
si lapides non iuro deos unumque verendi
suspiciens altare sacri libamina vitae
intemerata fero: si te dominique deique
unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
qui super aequoreas volitabat spiritus undas.
Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga,
si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
si scelere abstineo errori obnoxius et si
opto magis quam fido bonus purusque probari.
Confessam dignare animam, si membra caduca
exsecror et tacitum si paenitet altaque sensus
formido excruciat tormentaque sera gehennae
anticipat patiturque suos mens saucia manes.
Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
Nil metuam cupiamque nihil: satis hos rear esse,
quod satis est. Nil turpe velim nec causa pudoris
sim mihi. Non faciam cuiquam, quae tempore eodem
nolim facta mihi. Nec vero crimine laedar,
nec maculer dubio: paulum distare videtur
suspectus vereque reus. Male posse facultas
nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
et semper genitor sine volnere nominis huius.
Non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
fungantur membra officiis, nec saucius ullis
partibus amissum quicquam desideret usus.
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
nulla putem. Suprema diei cum venerit hora,
nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente videbor,
omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
iudicium sperare tuum. Quod dum sua differt
tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
nate, apud aeternum placabilis adsere patrem,
salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
filius, ex vero verus, de lumine lumen,
aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
consona quem celebrant modulati carmina David:
et responsuris ferit aera vocibus Amen.


4. EGRESSIO
Satis precum datum deo,
quamvis satis numquam reis
fiat precatu numinis.
Habitum forensem da, puer.
Dicendum amicis est have
valeque, quod fit mutuum.
Quod cum per horas quattuor
. . . . . . . . . . . . . .
inclinet ad meridiem,
monendus est iam Sosias.


5. LOCUS INVITATIONIS
Tempus vocandis namque amicis appetit.
Ne nos vel illis demoremur prandium,
propere per aedes curre vicinas, puer.
Scis ipse, qui sint: iamque dum loquor, redi.
Quinque advocavi. Sex enim convivium
cum rege iustum, si super, convicium est.
Abiit: relicti nos sumus cum Sosia.


6. LOCUS ORDINANDI COQUI
Sosia, prandendum est. Quartam iam totus in horam
sol calet: ad quintam flectitur umbra notam.
An vegeto madeant condita opsonia gustu
(fallere namque solent), experiundo proba.
Concute ferventes palmis volventibus ollas,
tingue celer digitos iure calente tuos,
vibranti lambat quos umida lingua recursu.
.............................


7.
.............................
quadrupedum et volucrum vel cum terrena marinis
monstra admiscentur, donec purgantibus euris
difflatae liquidum tenuentur in aera nubes.
Nunc fora, nunc lites, lati modo pompa theatri
visitur et turmas equitum caedesque latronum
perpetior; lacerat nostros fera belua vultus
aut in sanguinea gladio grassamur harena.
Per mare navifragum gradior pedes et freta cursu
transilio et subitis volito super aera pinnis.
Infandas etiam veneres incestaque noctis
dedecora et tragicos patimur per somnia coetus.
Perfugium tamen est, quotiens portenta soporum
solvit rupta pudore quies et imagine foeda
libera mens vigilat; totum bene conscia lectum
pertractat secura manus: probrosa recedit
culpa tori et profugi munus cum crimine somni.
Cerno triumphantes inter me plaudere: rursum
inter captivos trahor exarmatus Alanos.
Templa deum sanctasque fores palatiaque aurea
specto et Sarrano videor discumbere in ostro:
et mox fumosis conviva accumbo popinis.
Divinum perhibent vatem sub frondibus ulmi
vana ignavorum simulacra locasse soporum
et geminas numero portas: quae fornice eburno
semper fallaces glomerat super aera formas:
altera, quae veros emittit cornea visus.
Quod si de dubiis conceditur optio nobis,
desse fidem laetis melius quam vana timeri.
Ecce ego iam malim falli. Nam, dum modo semper
tristia vanescant, potius caruisse fruendis
quam trepidare malis. Satis est bene, si metus absit.
Sunt et qui fletus et gaudia contraversum
coniectent varioque trahant eventa relatu.
Ite per obliquos caeli, mala somnia, mundos,
inrequieta vagi qua difflant nubila nimbi,
lunares habitate polos, Quid nostra subitis
limina et angusti tenebrosa cubilia tecti?
Me sinite ignavas placidum traducere noctes,
dum redeat roseo mihi Lucifer aureus ortu.
Quod si me nullis vexatum nocte figuris
mollis tranquillo permulserit aere somnus,
hunc lucum, nostro viridis qui frondet in agro
ulmeus, excubiis habitandum dedico vestris.

FORUM ROMANUM