Appendix Vergiliana
Elegiae in Maecenatem
This text comes from an unknown edition.

<I.>
Defleram iuvenis tristi modo carmine fata,
sunt etiam merito carmina danda seni.
Ut iuvenis deflendus enim tam candidus et tam
longius annoso vivere dignus avo.
Inreligata ratis (numquam defessa carina,
et redit in vastos semper onusta lacus)
illa rapit iuvenes prima florente iuventa,
non oblita tamen sed repetitque senes.
Nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici,
Lollius hoc ergo conciliavit opus;
foedus erat vobis nam propter Caesaris arma
Caesaris et similem propter in arma fidem.
Regis eras, Etrusce, genus; tu Caesaris almi
dextera, Romanae tu vigil urbis eras.
Omnia cum posses tanto tam carus amico,
te sensit nemo posse nocere tamen.
Pallade cum docta Phoebus donaverat artes:
tu decus et laudes huius et huius eras.
Vincit volgares, vincit beryllus harenas,
litore in extremo quas simul unda movet.
Quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum:
diluis hoc nimia simplicitate tua.
Sic illi vixere, quibus fuit aurea Virgo,
quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit.
Livide, quid tandem tunicae nocuere solutae
aut tibi ventosi quid nocuere sinus?
Num minus Urbis erat custos et Caesaris opses?
Num tibi non tutas fecit in Urbe vias?
Nocte sub obscura quis te spoliavit amantem,
quis tetigit ferro, durior ipse, latus?
Maius erat potuisse tamen nec velle triumphos,
maior res magnis abstinuisse fuit.
Maluit umbrosam quercum nymphasque cadentes
paucaque pomosi iugera certa soli:
Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis
sederat argutas garrulus inter avis.
Marmora + minei vincent monumenta libelli:
vivitur ingenio, cetera mortis erunt.
Quid faceret defunctus? erat comes integer, idem
miles et Augusti fortiter usque pius:
illum piscosi viderunt saxa Pelori
ignibus hostilis reddere ligna ratis;
pulvere in Emathio fortem videre Philippi,
tam nunc ille tener, tam gravis hostis erat;
cum freta Niliacae texerunt laeta carinae,
fortis erat circa, fortis et ante ducem,
militis Eoi fugientis terga secutus,
territus ad Nili dum fugit ille caput.
Pax erat: haec illos laxarunt otia cultus:
omnia victores Marte sedente decent.
Actius ipse lyram plectro percussit eburno,
postquam victrices conticuere tubae
(hic modo miles erat, ne posset femina Romam
dotalem stupri turpis habere sui;
hic tela in profugos tantum curaverat arcum
misit ad extremos exorientis equos):
Bacche, coloratos postquam devicimus Indos,
potasti galea dulce iuvante merum
et tibi securo tunicae fluxere solutae,
te puto purpureas tunc habuisse duas.
Sum memor et certe memini sic ducere tigres
bracchia hyperborea candidiora nive
et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro,
serpentes hederae vix habuere locum;
argentata tuos etiam talaria talos
vinxerunt certe nec, puto, Bacche, negas.
Mollius est solito mecum tum multa locutus
et tibi consulto verba fuere nova.
Impiger Alcide, multo defuncte labore,
sic memorant curas te posuisse tuas,
sic te cum tenera multum lusisse puella
oblitum, Nemea, iamque Erymanthe, tui.
Ultra numquid erat? Torsisti pollice fusos,
lenisti morsu levia fila parum.
Percussit crebros te propter Lydia nodos,
te propter dura stamina rupta manu.
Lydia te tunicas iussit lasciva fluentis
inter lanificas ducere saepe suas.
Clava torosa tua pariter cum pelle iacebat,
quam pede suspenso percutiebat Amor.
Quis fore credebat, premeret cum iam impiger infans
Hydros ingentes vix capiente manu
cumve renascentem meteret velociter hydram,
frangeret immanes vel Diomedis equos
vel tribus adversis communem fratribus alvom
et sex adversas solus in arma manus.
Fudit Aloidas postquam dominator Olympi,
dicitur in nitidum procubuisse diem
atque aquilam misisse suam, quae quaereret, ecquid
posset amaturo digna referre Iovi,
valle sub Idaea dum te, formose sacerdos,
invenit et presso molliter ungue rapit.
Sic est: victor amet, victor potiatur in umbra,
victor odorata dormiat inque rosa;
victus aret victusque metat; metus imperet illi,
membra nec in strata sternere discat humo.
Tempora dispensat usus et tempora cultus,
haec homines, pecudes, haec moderantur avis.
Lux est: taurus arat; nox est: requiescit arator,
liberat et merito fervida colla bovi.
Conglaciantur aquae: scopulis se condit hirundo;
verberat egelidos garrula vere lacus.
Caesar amicus erat: poterat vixisse solute,
cum iam Caesar idem quod cupiebat erat.
Indulsit merito (non est temerarius) ille;
vicimus: Augusto iudice dignus erat.
Argo saxa pavens postquam Scyllaea relegit
Cyaneosque metus iam religanda ratis,
viscera disiecti mutavit in arietis agni
Aeetis sucis omniperita suis:
his te, Maecenas, iuvenescere posse decebat,
haec utinam nobis Colchidos herba foret.
Redditur arboribus florens revirentibus aetas:
ergo non homini quod fuit ante redit?
Vivacesque magis cervos decet esse paventis
si quorum in torva cornua fronte rigent?
Vivere cornices multos dicuntur in annos:
cur nos angusta condicione sumus?
Pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx
atque ita iam tremulo nulla senecta nocet:
ut tibi vita foret semper medicamine sacro,
te vellem Aurorae complacuisse virum.
Illius aptus eras croceo recubare cubili
et, modo puniceum rore lavante torum,
illius aptus eras roseas adiungere bigas,
tu dare purpurea lora regenda manu,
tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenas
procedente die respicientis equi.
Quaesivere chori iuvenem sic Hesperon illum,
quem nexum medio solvit in igne Venus,
quem nunc infusa placidus sub nocte nitentem
Luciferum contra currere cernis equis.
Hic tibi Corycium, casias hic donat olentis,
hic et palmiferis balsama missa iugis.
Nunc pretium candoris habes, nunc redditus umbris:
te sumus obliti decubuisse senem.
Ter Pylium flevere sui, ter Nestora canum
dicebantque tamen, non satis esse senem:
Nestoris annosi vicisses saecula, si me
dispensata tibi stamina nente forent.
Nunc ego, quod possum: Tellus, levis ossa teneto,
pendula librato pondus et ipsa tuom.
Semper serta tibi dabimus, tibi semper odores,
non umquam sitiens, florida semper eris.

<II.>
Sic est Maecenas fato veniente locutus,
frigidus et iam iam cum moriturus erat:
Mene, inquit, iuvenis primaevi, Iuppiter, ante
augustam Drusi non cecidisse fidem.
Pectore maturo fuerat puer, integer aevo
et magnum magni Caesaris illud opus.
Discidio vellemque prius non omnia dixit
inciditque pudor quae prope dixit amor,
sed manifestus erat: moriens quaerebat amatae
coniugis amplexus oscula verba manus
sed tamen hoc satis est: vixi te, Caesar, amico
et morior dixit, dum moriorque, satis.
Mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor,
cum dicar subita voce fuisse tibi.
Hoc mihi contingat: iaceam tellure sub aequa.
Nec tamen hoc ultra te doluisse velim.
Sed meminisse velim: vivam sermonibus illic;
semper ero, semper si meminisse voles.
Et decet et certe vivam tibi semper amore
nec tibi qui moritur desinit esse tuos.
Ipse ego quidquid ero cineres interque favillas,
tunc quoque non potero non memor esse tui.
Exemplum vixi te propter molle beati,
unctus Maecenas teque ego propter eram.
Arbiter ipse fui; voluit, quod contigit esse,
pectus: eram vere pectoris ipse tui.
Vive diu, mi care, senex pete sidera sero:
est opus hoc terris, te quoque velle decet.
Et tibi succrescant iuvenes bis Caesare digni
et tradant porro Caesaris usque genus.
Sit secura tibi quam primum Livia coniunx,
expleat amissi munera rupta gener.
Cum deus intereris divis insignis avitis,
te Venus in patrio collocet ipsa sinu.

FORUM ROMANUM