Appendix Vergiliana
Dirae
This text comes from an unknown edition.

Battare, cycneas repetamus carmine voces:
divisas iterum sedes et rura canamus,
rura, quibus diras indiximus, impia vota;
ante lupos rapient haedi, vituli ante leones,
delphini fugient pisces, aquilae ante columbas
et conversa retro rerum discordia gliscet
multa prius fient quam non mea libera avena
montibus et silvis dicat tua facta, Lycurge.
"Impia Trinacriae sterilescant gaudia vobis
nec fecunda, sonis nostris felicia rura,
semina parturiant segetes, non pascua colles,
non arbusta novas fruges, non pampinus uvas,
ipsae non silvae frondes, non flumina montes."
Rursus et hoc iterum repetamus, Battare, carmen:
"Effetas Cereris sulcis condatis avenas,
pallida flavescant aestu sitientia prata,
immatura cadant ramis pendentia mala,
desint et silvis frondes et fontibus umor
nec desit nostris devotum carmen avenis.
Haec Veneris vario florentia serta decore,
purpureo campos quae pingunt verna colore
(hinc aurae dulces, hinc suavis spiritus), - agri
mutent pestiferos aestus et taetra venena,
dulcia non oculis, non naribus ulla ferantur."
Sic precor et nostris superent haec carmina votis:
"Lusibus et multum nostris cantata libellis
optima silvarum, formosis densa viretis,
tondebis virides umbras: nec laeta comantis
iactabit mollis ramos inflantibus auris
nec mihi saepe meum resonabit, Battare, carmen.
Militis impia cum succedet dextera ferro
formosaeque cadent umbrae, formosior illis
ipsa cades, veteris domini felicia ligna
nequiquam: nostris potius devota libellis
ignibus aetheriis flagrabit. Iuppiter, (ipse
Iuppiter hanc aluit) cinis haec tibi fiat oportet.
Thraecis tum Boreae spirent immania vires,
Eurus agat mixtam fulva caligine nubem,
Africus immineat nimbis minitantibus imbrem,
cum tu cyaneo resplendes aethere, silva;
non iterum dices, crebro "tua Lydia" dixti.
Vicinas flammae rapiant ex ordine vitis,
pascantur segetes, diffusis ignibus auras
transvolet, arboribus coniungat et ardor aristas.
Pertica qua nostros metata est impia agellos,
qua nostri fines olim, cinis omnia fiat."
Sic precor et nostris superent haec carmina votis:
"Undae, quae vestris pulsatis litora lymphis,
litora, quae dulcis auras diffunditis agris,
accipite has voces: migret Neptunus in arva,
fluctibus et spissa campos perfundat harena;
qua Volcanus agros pastus Iovis ignibus arsit,
barbara dicatur Libycae soror, altera Syrtis."
Tristius hoc, memini, revocasti, Battare, carmen:
"Nigro multa mari dicunt portenta natare,
monstra repentinis terrentia saepe figuris,
cum subito emersere furenti corpora ponto;
haec agat infesto Neptunus caeca tridenti
atrum convertens aestum maris undique ventis
et fuscum cinerem canis exhauriat undis.
Dicantur mea rura ferum mare; nauta, caveto
rura, quibus diras indiximus, impia vota."
Si minus haec, Neptune, tuas infundimus auris,
Battare, fluminibus tu nostros trade labores,
nam tibi sunt fontes, tibi semper flumina amica;
nil est quod perdam ulterius; merito omnia Ditis.
"Flectite currentis nymphas, vaga flumina, retro,
flectite et adversis rursum diffundite campis;
incurrant amnes passim rimantibus undis
nec nostros exire sinant erroribus agros."
Dulcius hoc, memini, revocasti, Battare, carmen:
"Emanent subito sicca tellure paludes
et metat hic iuncos, spicas ubi legimus olim;
cogulet arguti grylli cava garrula rana!"
Tristius hoc rursum dicit mea fistula carmen:
"Praecipitent altis fumantes montibus imbres
et late teneant diffuso gurgite campos,
qui dominis infesta minantes stagna relinquant.
Cum delapsa meos agros pervenerit unda,
piscetur nostris in finibus advena arator,
advena, civili qui semper crimine crevit."
O male devoti, praetorum crimina, agelli
tuque inimica tui semper Discordia civis:
exsul ego indamnatus egens mea rura reliqui,
miles ut accipiat funesti praemia belli.
Hinc ego de tumulo mea rura novissima visam,
hinc ibo in silvas; obstabunt iam mihi colles,
obstabunt montes, campos audire licebit:
"Dulcia rura valete et Lydia dulcior illis
et casti fontes et, felix nomen, agelli."
Tardius, a, miserae descendite monte capellae,
(mollia non iterum carpetis pabula nota)
tuque resiste pater: sit prima novissima nobis.
Intueor campos: longum manet esse sine illis.
"Rura valete iterum tuque, optima Lydia, salve,
sive eris et si non mecum morieris utrumque."
Extremum carmen revocemus, Battare, avena:
"Dulcia amara prius fiant et mollia dura,
candida nigra oculi cernant et dextera laeva,
migrabunt casus aliena in corpora rerum,
quam tua de nostris emigret cura medullis.
Quamvis ignis eris, quamvis aqua, semper amabo;
gaudia semper enim tua me meminisse licebit."

FORUM ROMANUM