Appendix Vergiliana
Culex
This text comes from an unknown edition.

Lusimus, Octavi, gracili modulante Thalia
atque ut araneoli tenuem formavimus orsum.
Lusimus (haec propter culicis sint carmina docta
omnis et historiae per ludum consonet ordo
notitiaeque ducum voces), licet invidus adsit.
Quisquis erit culpare iocos musamque paratus,
pondere vel culicis levior famaque feretur.
Posterius graviore sono tibi musa loquetur
nostra, dabunt cum securos mihi tempora fructus,
ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.
Latonae magnique Iovis decus, aurea proles,
Phoebus erit nostri princeps et carminis auctor
et recinente lyra fautor, sive educat illum
Arna Chimaereo Xanthi perfusa liquore
seu decus Asteriae seu qua Parnasia rupes
hinc atque hinc patula praepandit cornua fronte
Castaliaeque sonans liquido pede labitur unda.
Quare, Pierii laticis decus, ite, sorores
Naides, et celebrate deum ludente chorea.
Et tu, sancta Pales, ad quam ventura recurrunt
agrestum bona fetura sit cura tenentis
aerios nemorum cultus silvasque virentis:
te cultrice vagus saltus feror inter et antra.
Et tu, cui meritis oritur fiducia chartis,
Octavi venerande, meis adlabere coeptis,
sancte puer. Tibi namque canit non pagina bellum
triste Iovis ponitque
Phlegra, Giganteo sparsa est quae sanguine tellus,
nec Centaureos Lapithas compellit in ensis;
urit Erichthonias Oriens non ignibus arces;
non perfossus Athos nec magno vincula ponto
iacta meo quaerent iam sera volumine famam,
non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Graecia cum timuit venientis undique Persas
mollia sed tenui pede currere carmina, versu
viribus apta suis Phoebo duce laedere gaudet.
Hoc tibi, sancte puer: memorabilis et tibi certet
gloria perpetuom lucens, mansura per aevom:
et tibi sede pia maneat locus et tibi sospes
debita felices memoretur vita per annos,
grata bonis lucens. Sed nos ad coepta feramur.
Igneus aetherias iam sol penetrabat in arces
candidaque aurato quatiebat lumina curru,
crinibus et roseis tenebras Aurora fugarat:
propulit e stabulis ad pabula laeta capellas
pastor et excelsi montis iuga summa petivit,
lurida qua patulos velabant gramina collis.
Iam silvis dumisque vagae, iam vallibus abdunt
corpora iamque omni celeres e parte vagantes
tondebant tenero viridantia gramina morsu.
Scrupea desertas haerebant ad cava rupes,
pendula proiectis carpuntur et arbuta ramis
densaque virgultis avide labrusca petuntur.
Haec suspensa rapit carpente cacumina morsu
vel salicis lentae vel quae nova nascitur alnus,
haec teneras fruticum sentis rimatur, at illa
imminet in rivi praestantis imaginis undam.
O bona pastoris, si quis non pauperis usum
mente prius docta fastidiat et probet illis
omnia luxuriae pretiis, incognita curis,
quae lacerant avidas inimico pectore mentes:
si non Assyrio fuerint bis lauta colore
Attalicis opibus data vellera, si nitor auri
sub laqueare domus animum non anget avarum
picturaeque decus, lapidum nec fulgor in ulla
cognitus utilitate manet nec pocula gratum
Alconis referent Boethique toreuma nec Indi
conchea baca maris pretio est, at pectore puro
saepe super tenero prosternit gramine corpus,
florida cum tellus, gemmantis picta per herbas,
vere notat dulci distincta coloribus arva;
atque illum calamo laetum recinent palustri
otiaque invidia degentem et fraude remota
pollentemque sibi viridi cum palmite lucens
Tmolia pampineo subter coma velat amictu;
illi sunt gratae rorantes lacte capellae
et nemus et fecunda Pales et vallibus intus
semper opaca novis manantia fontibus antra.
Quis magis optato queat esse beatior aevo
quam qui mente procul pura sensuque probando
non avidas agnovit opes nec tristia bella
nec funesta timet validae certamina classis
nec, spoliis dum sancta deum fulgentibus ornet
templa vel evectus finem transscendat habendi,
adversum saevis ultro caput hostibus offert?
Illi falce deus colitur non arte politus,
ille colit lucos, illi Panchaia tura
floribus agrestes herbae variantibus adsunt;
illi dulcis adest requies et pura voluptas,
libera, simplicibus curis: huic imminet, omnis
derigit huc sensus, haec cura est subdita cordi,
quolibet ut requie victu contentus abundet
iucundoque levet languentia corpora somno.
O pecudes, o Panes et o gratissima Tempe
fontis Hamadryadum, quarum non divite cultu
aemulus Ascraeo pastor sibi quisque poČtae
securam placido traducit pectore vitam.
Talibus in studiis baculo dum nixus apricas
pastor agit curas et dum non arte canora
compacta solitum modulatur harundine carmen,
tendit invectus radios Hyperionis ardor
lucidaque aetherio ponit discrimina mundo,
qua iacit Oceanum flammas in utrumque rapacis.
Et iam compellente vagae pastore capellae
ima susurrantis repetebant ad vada lymphae,
quae subter viridem residebant caerula muscum.
Iam medias operum partis evectus erat sol,
cum densas pastor pecudes cogebat in umbras.
Ut procul aspexit luco residere virenti,
Delia diva, tuo, quo quondam victa furore
venti Nyctelium fugiens Cadmeis Agaue,
infandas scelerata manus et caede cruenta
quae gelidis bacchata iugis requievit in antro
posterius poenam nati de morte datura
hic etiam viridi ludentes Panes in herba
et Satyri Dryadesque choros egere puellae
Naiadum coetu: tantum non Orpheus Hebrum
restantem tenuit ripis silvasque canendo
quantum te, pernix, remorantem, diva, chorea
multa tuo laetae fundentes gaudia voltu,
ipsa loci natura domum resonante susurro
quis dabat et dulci fessas refovebat in umbra.
Nam primum prona surgebant valle patentes
aeriae platanus, inter quas inpia lotos,
inpia, quae socios Ithaci maerentis abegit,
hospita dum nimia tenuit dulcedine captos;
at quibus insigni curru proiectus equorum
ambustus Phaethon luctu mutaverat artus
Heliades, teneris implexae bracchia truncis,
candida fundebant tentis velamina ramis;
posterius cui Demophoon aeterna reliquit
perfidiam lamentandi mala perfide multis,
perfide Demophoon et nunc defende puellis;
quam comitabantur, fatalia carmina, quercus,
quercus ante datae Cereris quam semina vitae
(illas Triptolemi mutavit sulcus aristis);
hic magnum Argoae navi decus addita pinus
proceros decorat silvas hirsuta per artus
(appetit aČriis contingere montibus astra);
ilicis et nigrae species et fleta cupressus
umbrosaeque manent fagus hederaeque ligantes
bracchia, fraternos plangat ne populus ictus,
ipsaeque ascendunt ad summa cacumina lentae
pinguntque aureolos viridi pallore corymbos;
quis aderat veteris myrtus non nescia fati.
At volucres patulis residentes dulcia ramis
carmina per varios edunt resonantia cantus.
His suberat gelidis manans e fontibus unda,
quae levibus placidum rivis sonat orsa liquorem;
et quaqua geminas avium vox obstrepit auris,
hac querulae referunt voces quis nantia limo
corpora lympha fovet: sonitus alit aČris echo,
argutis et cuncta fremunt ardore cicadis.
At circa passim fessae cubuere capellae
excelsis subter dumis, quos leniter adflans
aura susurrantis poscit confundere venti
Pastor ut ad fontem densa requievit in umbra,
mitem concepit proiectus membra soporem,
anxius insidiis nullis, sed lentus in herbis
securo pressos somno mandaverat artus.
Stratus humi dulcem capiebat corde quietem,
ni Fors incertos iussisset ducere casus.
Nam solitum volvens ad tempus tractibus isdem
inmanis vario maculatus corpore serpens,
mersus ut in limo magno subsideret aestu,
obvia vibranti carpens, gravis aČre, lingua
squamosos late torquebat motibus orbis:
tollebant aurae venientis ad omnia visus.
Iam magis atque magis corpus revolubile volvens
(attollit nitidis pectus fulgoribus et se
sublimi cervice caput, cui crista superne
edita: purpureo lucens maculatur amictu
aspectuque micant flammarum lumina torvo)
metabat sese circum loca, cum videt ingens
adversum recubare ducem gregis: acrior instat
lumina diffundens intendere et obvia torvos
saepius arripiens infringere, quod sua quisquam
ad vada venisset. Naturae comparat arma:
ardet mente, furit stridoribus, insonat ore,
flexibus eversis torquentur corporis orbes,
manant sanguineae per tractus undique guttae,
spiritibus rumpit fauces. Cui cuncta parantur,
parvolus hunc prior umoris conterret alumnus
et mortem vitare monet per acumina; namque
qua diducta genas pandebant lumina gemmis,
hac senioris erat naturae pupula telo
icta levi, cum prosiluit furibundus et illum
obtritum morti misit, cui dissitus omnis
spiritus excessit sensus. Tum torva tenentem
lumina respexit serpentem comminus, inde
impiger, exanimis, vix compos mente refugit
et validum dextra detraxit ab arbore truncum.
Qui casus sociarit opem numenve deorum,
prodere sit dubium, valuit sed vincere talis
horrida squamosi volventia membra draconis
atque reluctantis crebris foedeque petentis
ictibus ossa ferit, cingunt qua tempora cristae,
et quod erat tardus somni languore remoti
nec prius aspiciens timor obcaecaverat artus,
hoc minus implicuit dira formidine mentem.
Quem postquam vidit caesum languescere, sedit.
Iam quatit et biiugis oriens Erebois equos nox
et piger aurata procedit Vesper ab Oeta,
cum grege compulso pastor duplicantibus umbris
vadit et in fessos requiem dare comparat artus.
Cuius ut intravit levior per corpora somnus
languidaque effuso requierunt membra sopore,
effigies ad eum culicis devenit et illi
tristis ab eventu cecinit convicia mortis.
"Quis," inquit, "meritis ad quae delatus acerbas
cogor adire vices? Tua dum mihi carior ipsa
vita fuit vita, rapior per inania ventis.
Tu lentus refoves iucunda membra quiete
ereptus taetris e cladibus, at mea Manes
viscera Lethaeas cogunt transnare per undas;
praeda Charonis agor, vidi et flagrantia taedis
limina: collucent infestis omnia templis;
obvia Tisiphone, serpentibus undique compta,
et flammas et saeva quatit mihi verbera; pone
Cerberus (en diris flagrant latratibus ora),
anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis
sanguineique micant ardorem luminis orbes.
Heu quid ab officio digressa est gratia, cum te
restitui superis leti iam limine ab ipso?
Praemia sunt pietatis ubi, pietatis honores?
In vanas abiere vices. Et rure recessit
Iustitia et prior illa Fides? Instantia vidi
alterius, sine respectu mea fata relinquens
ad parilis agor eventus: fit poena merenti.
Poena sit exitium, modo sit dum grata voluntas.
Exsistat par officium. Feror avia carpens,
avia Cimmerios inter distantia lucos,
quem circa tristes densentur in omnia poenae.
Nam vinctus sedet inmanis serpentibus Otos
devinctum maestus procul aspiciens Ephialten,
conati quondam cum sint inscendere mundum;
et Tityos, Latona, tuae memor anxius irae
(implacabilis ira nimis) iacet alitis esca
terreor, a, tantis insistere terreor umbris.
Ad Stygias revocatus aquas vix ultimus amni
exstat nectareas divom qui prodidit escas,
gutturis arenti revolutus in omnia sensu.
Quid saxum procul adverso qui monte revolvit,
contempsisse dolor quem numina vincit acerbans?
Otia quaerentem (siblite puellae,
ite, quibus taedas accendit tristis Erinys:
sicut Hymen praefata dedit conubia mortis)
atque alias alio densas super agmina turmas:
impietate fera vaecordem Colchida matrem
anxia sollicitis meditantem volnera natis;
iam Pandionia miserandas prole puellas,
quarum vox Ityn edit Ityn, quo Bistonius rex
orbus epops maeret volucris evectus in auras;
at discordantes Cadmeo semine fratres
iam truculenta ferunt infestaque lumina corpus
alter in alterius iamque aversatus uterque,
impia germani manat quod sanguine dextra
(eheu mutandus numquam labor) auferor ultra
in diversa magis, distantia nomina cerno:
Elysiam tranandus agor delatus ad undam.
Obvia Persephone comites heroidas urget
adversas praeferre faces: Alcestis ab omni
inviolata vacat cura, quod saeva mariti
in Chalcedoniis Admeti cura morata est.
Ecce Ithaci coniunx semper decus Icariotis,
femineum concepta decus, manet et procul illa
turba ferox iuvenum, telis confixa, procorum.
Quid, misera Eurydice, tanto maerore recesti
poenaque respectus et nunc manet Orpheos in te?
Audax ille quidem qui mitem Cerberon umquam
credidit aut ulli Ditis placabile numen
nec timuit Phlegethonta, furens, ardentibus undis
nec maesta obtenta Ditis ferrugine regna
nec fossasque domos ac Tartara nocte cruenta
obsita nec faciles Ditis sine iudice sedes,
iudice qui vitae post mortem vindicat acta.
Sed fortuna valens audacem fecerat ante:
iam rapidi steterant amnes et turba ferarum
blanda voce sequax regionem insederat Orphei,
iamque imam viridi radicem moverat alte
quercus humo .......silvaeque sonorae
sponte sua cantus rapiebant cortice avara;
labentis biiugis etiam per sidera Lunae
pressit equos et tu cupientis, menstrua virgo,
aditura lyram tenuisti nocte relicta.
Haec eadem potuit, Ditis, te vincere, coniunx,
Eurydicenque viro ducendam reddere: non fas,
non erat in vitam divae exorabile mortis.
Illa quidem nimium Manis experta severos
praeceptum signabat iter nec rettulit intus
lumina nec divae corrupit munera lingua,
sed tu crudelis, crudelis tu magis Orpheu,
oscula cara petens rupisti iussa deorum.
Dignus amor venia; gratum, si Tartara nossent,
peccatum: meminisse grave est. Vos sede piorum,
vos manet heroum contra manus. Hic et uterque
Aeacides: Peleus namque et Telamonia virtus
per secura patris laetantur numina, quorum
conubiis Venus et Virtus iniunxit honorem:
captiva hunc meritast, illum Nereis amavit.
Assidet hac iuvenis: sociat te gloria sortis,
alter, in excessum, referens a navibus ignis
Argolicis Phrygios torva feritate repulsos.
O quis non referat talis divortia belli,
quae Troiae videre viri videreque Grai,
Teucria cum magno manaret sanguine tellus
et Simois Xanthique liquor, Sigeaque praeter
litora cum Troas saevi ducis Hectoris ira
truderet in classis inimica mente Pelasgas
volnera tela neces ignis inferre paratos?
Ipsa vagis namque Ida potens feritatis ab ipsa
Ida faces altrix cupidis praebebat alumnis,
omnis ut in cineres Rhoetei litoris ora
classibus ambustis flamma lacrimante daretur.
Hinc erat oppositus contra Telamonius heros
obiectoque dabat clipeo certamina, et illinc
Hector erat, Troiae summum decus, acer uterque;
fluminibus veluti fragor et libet in se
tegminibus telisque super .......
eriperet reditus, alter Volcania ferro
volnera protectus depellere navibus instat.
Hos erat Aeacides voltu laetatus honores
Dardaniaeque alter fuso quod sanguine campis
Hectoreo victor lustravit corpore Troiam;
rursus acerba fremunt, Paris hunc quod letat et huius
arma dolis Ithaci virtus quod concidit icta.
Huic gerit aversos proles LaČrtia voltus
et iam Strymonii Rhesi victorque Dolonis,
Pallade iam laetatur ovans rursusque tremescit:
iam Ciconas iamque horret atrox Laestrygone <litus>,
illum Scylla rapax, canibus succincta Molossis,
Aetnaeusque Cyclops, illum metuenda Charybdis
pallentesque lacus et squalida Tartara terrent.
Hic et Tantaleae generamen prolis Atrides
assidet, Argivom lumen, quo flamma regente
Doris Erichthonias prostravit funditus arces.
Reddidit heu Graius poenas tibi, Troia, ruenti,
Hellespontiacis obiturus reddidit undis.
Illa vices hominum testata est copia quondam,
ne quisquam propriae fortunae munere dives
iret inevectus caelum super: omne propinquo
frangitur invidiae telo decus. Ibat in altum
vis Argea petens patriam ditataque praeda
arcis Erichthoniae; comes huic erat aura secunda
per placidum cursu pelagus; Nereis ab unda
signa dabat, pars inflexis super acta carinis:
cum seu caelesti fato seu sideris ortu
undique mutatur caeli nitor, omnia ventis,
omnia turbinibus sunt anxia; iam maris unda
sideribus certat consurgere iamque superne
corripere et soles et sidera cuncta minatur
ac ruere in terras caeli fragor. Hic modo laetans
copia nunc miseris circumdatur anxia fatis
immoriturque super fluctus et saxa Capherei,
Euboicas aut per cautis Aegaeaque late
litora, cum Phrygiae passim vaga praeda peremptae
omnis in aequoreo fluitat iam naufraga fluctu.
Hic alii <re>sident pariles virtutis honore
heroes mediisque siti sunt sedibus omnes,
omnes Roma decus magni quos suspicit orbis.
Hic Fabii Deciique, hic est et Horatia virtus,
hic fama vetus numquam moritura Camilli,
Curtius et, mediis quem quondam sedibus Urbis
devotum bellis consumpsit gurges in unda.
Mucius et prudens ardorem corpore passus,
cui cessit Lydi timefacta potentia regis;
hic Curius clarae socius virtutis et ille
Flaminius, devota dedit qui corpora flammae
(iure igitur tales sedes, pietatis honores),
Scipiadaeque duces, quorum devota triumphis
moenia Romanis Libycae Karthaginis horrent.
Illi laude sua vigeant: ego Ditis opacos
cogor adire lacus viduos, a, lumine Phoebi
et vastum Phlegethonta pati, quo, maxime Minos,
conscelerata pia discernis vincula sede.
Ergo iam causam mortis, iam dicere vitae
verberibus saevae cogunt ab iudice Poenae,
cum mihi tu sis causa mali nec conscius adsis;
sed tolerabilibus curis haec immemor audis
et tamen ut vades, dimittes omnia ventis.
Digredior numquam rediturus: tu cole fontis
et viridis nemorum silvas et pascua laetus,
at mea diffusas rapiantur dicta per auras."
Dixit et extrema tristis cum voce recessit.
Hunc ubi sollicitum dimisit inertia vitae
interius graviter regementem nec tulit ultra
sensibus infusum culicis de morte dolorem,
quantumcumque sibi vires tribuere seniles
(qui tamen infestum pugnans devicerat hostem),
rivom praeter aquae viridi sub fronte latentem
conformare locum capit impiger. Hunc et in orbem
destinat ac ferri capulum replevit in usum,
gramineam <ut> viridi foderet de caespite terram.
Iam memor inceptum peragens sibi cura laborem
congestum cumulavit opus atque aggere multo
telluris tumulus formatum crevit in orbem.
Quem circum lapidem levi de marmore formans
conserit, assiduae curae memor. Hic et acanthos
et rosa purpureum crescent pudibunda ruborem
et violae omne genus; hic est et Spartica myrtus
atque hyacinthos et hic Cilici crocus editus arvo,
laurus item, Phoebi decus urgens, hic rhododaphne
liliaque et roris non avia cura marini
herbaque turis opes priscis imitata Sabina
chrysanthisque hederaeque nitor pallente corymbo
et bocchos Libyae regis memor, hic amarantus
bumastusque virens et semper florida picris.
Non illinc narcissus abest, cui gloria formae
igne Cupidineo proprios exarsit in artus.
Et quoscumque novant vernantia tempora flores,
his tumulus super inseritur; tum fronte locatur
elogium, tacita firmat quod littera voce:
"Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
funeris officium vitae pro munere reddit."

FORUM ROMANUM