a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Laurentius Corvinus
Ad Famam
ed. Jakub Niedźwiedź, 2003

Ut Serenissimi Regis SIGISMUNDI
celeberrimas nuptias ubique terrarum
divulget in splendidissimi nominis
sui maiorem amplitudinem.


Fama! Peregrinis quae velox nuper ab oris
Venisti indocte ciclopea moenia Croce
Sarmatici regis faustos visura himeneos.
Quos in sublimi celsis cum moenibus arce
Splendidus Ausonia iam cum consorte peregit— 5
Conscia nunc veri pernicibus indue pennis
Remigium alarum, celerique hinc mota volatu
Primum finitimas perfer tibi visa per urbes.
Deinceps nubiferum pennis elata sub Austrum
Pannoniae genti, quae fulvum ex montibus aurum 10
Atque racemiferis tollit de collibus uvas.
Haec refer Austriacas, mox te vehat Hister, ad oras,
Hister ab Alpino delapsus vertice, donec
Spumeus Euxinas quino fluit ore sub undas.
Solis ad occasum clarae pete celsa Viennae 15
Moenia. Slesiacis hinc te contermina terris
Audiat, umbrosis circum munita latebris
Hircinei nemoris Nemaeeo et chara leoni
Baemia, magnanimaeque parens Praga fulgida gentis.
Ignotum tibi iter Germanas pandet in oras. 20
Praepetibus volita hinc pennis, ubi pistifer Albis
Gurgite praeclaras sinuoso praeterit urbes,
Vitiferosque inter curvans sua flumina colles
Radit. Ab Ausonio decurrens culmine Rhenus,
Rhenus et arctoum te lassam ducat in aequor 25
Ad septem gemino demersos axe Britannos.
Hic tibi, continuo fueris si fessa meatu,
Riphaeo gelidus Boreas demissus ab antro
Spirabit vivas placidi recreaminis auras
Si qua fatigatis aderit tibi penna lacertis, 30
Ipse pruinosas etiam dabit obvius alas.
Deinceps terna redi spumantis ad hostia Rheni.
Hinc quoque trans Rhodanum te Gallicus audiat axis
Et postquam auriferos clamore impleris Hiberos,
Audax hesperium conscende in navibus aequor 35
Praeter et Herculeam Calpen, post torrida Cancri
Brachia retrogradi, atque expertem frigoris orbem.
Naviga ad insignem stellis radiantibus aram,
Donec ad oppositi nobis concesseris astrum
Segne poli. Hinc Indum te caerula ducat in aequor 40
Navis, ad extremas Bromii patris usque columnas.
Sed non ante redi quam te diffuderis omnes
Per maris et terrae tractus et splendida regis
Facta SIGISMUndi et regali himeneon honore.
Magna quoque edideris largae convivia mensae, 45
Extulerisque BONAM Latia de sede profectam
Laudibus egregiis nulli in bonitate secundam
Reginam, et magno passim memoraveris ore.
Quo redimita modo? Et quanto regina triumpho?
Quo splendore potens Cracovinam ingressa sit urbem 50
Rudolfi Agricolae disces de carmine vatis.



FORUM ROMANUM