|
Etsi me vario iactatum laudis amore | |
|
irritaque expertum fallacis praemia volgi | |
|
Cecropius suavis exspirans hortulus auras | |
|
florentis viridi sophiae complectitur umbra, | |
|
+tum ea quaeret eo+ dignum sibi quaerere carmen | 5 |
|
longe aliud studium atque alios accincta labores | |
|
altius ad magni +suspendit sidera mundi | |
|
et placitum paucis ausa est ascendere collem; | |
|
non tamen absistam coeptum detexere munus, | |
|
in quo iure meas utinam requiescere musas | 10 |
|
et leviter blandum liceat deponere morem. | |
|
Quod si mirificum sophiae genus omne secutum | |
|
mirificum sedi modo sit tibi velle libido, | |
|
si me iam summa Sapientia pangeret arce | |
|
quattuor antiquis heredibus edita consors, | 15 |
|
unde hominum errores longe lateque per orbem | |
|
despicere atque humilis possem contemnere curas, | |
|
non ego te talem venerarer munere tali, | |
|
non equidem (quamvis interdum ludere nobis | |
|
et gracilem molli liceat pede claudere versum), | 20 |
|
sed magno intexens (si fas est dicere) peplo, | |
|
qualis Erechtheis olim portatur Athenis, | |
|
debita cum castae solvuntur vota Minervae | |
|
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro, | |
|
cum levis alterno Zephyrus concrebruit Euro | 25 |
|
et prono gravidum provexit pondere currum | |
|
felix ille dies, felix et dicitur annus, | |
|
felices qui talem annum videre diemque | |
|
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae, | |
|
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, | 30 |
|
horrida sanguinea pinguntur proelia Gorgo, | |
|
additur aurata deiectus cuspide Typhon, | |
|
qui prius Ossaeis consternens aethera saxis | |
|
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum | |
|
tale deae velum sollemni tempore portant: | 35 |
|
tale te vellem, iuvenum doctissime, ritu | |
|
purpureos inter soles et candida lunae | |
|
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, | |
|
naturae rerum magnis intexere chartis, | |
|
aeterno <ut> sophiae coniunctum carmine nomen | 40 |
|
nostra tuom senibus loqueretur pagina saeclis. | |
|
Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes | |
|
nunc primum teneros firmamus robore nervos, | |
|
haec tamen interea quae possumus, in quibus aevi | |
|
prima rudimenta et iuvenes exegimus annos, | 45 |
|
accipe dona meo multum vigilata labore | |
|
promissa atque diu iam tandem <reddita vota>, | |
|
impia prodigiis ut quondam exterrita proles | |
|
Scylla novos avium sublimis in aere coetus | |
|
viderit et tenui conscendens aethera penna | 50 |
|
caeruleis sua tecta super volitaverit alis, | |
|
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo, | |
|
pro patria solvens excisa et funditus urbe. | |
|
Complures illam magni, Messalla, poetae | |
|
(nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum) | 55 |
|
longe aliam perhibent mutatam in membra figuram | |
|
Scyllaeum monstra saxum infecta vocari; | |
|
illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi | |
|
candida succinctam latrantibus inguina monstris | |
|
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto | 60 |
|
deprensos nautas canibus lacerasse marinis. | |
|
Sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae | |
|
nec malus istorum dubiis erroribus auctor. | |
|
Namque alias alii volgo finxere puellas, | |
|
quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero, | 65 |
|
ipse Crataein ei matrem; sed sive Crataeis | |
|
sive illam monstro generavit Scylla biformi | |
|
sive necutra parens atque hoc in carmine toto | |
|
inguinis est vitium et veneris descripta libido; | |
|
sive etiam iactis speciem mutata venenis | 70 |
|
infelix virgo (quid enim commiserat illa? | |
|
ipse pater timidam saeva complexus harena | |
|
coniugium castae violaverat Amphitritae, | |
|
at tamen exegit longo post tempore poenas, | |
|
ut cum cura tuae veheretur coniugis alto | 75 |
|
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum); | |
|
seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis | |
|
et cupidos quaestu passi, popularet amantes, | |
|
piscibus heu canibusque malis vallata repente est | |
|
(horribilis circum vidit se sistere formas: | 80 |
|
heu quotiens mirata novos expalluit artus, | |
|
ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus), | |
|
ausa quod est mulier numen fraudare deorum | |
|
et dictam Veneri votorum <a> vertere poenam, | |
|
quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva | 85 |
|
dixerat atque animo meretrix iactata ferarum | |
|
(infamen tali merito rumore fuisse | |
|
docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus): | |
|
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus, | |
|
omnia sim: potius liceat notescere cirin | 90 |
|
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. | |
|
Quare quae cantus meditanti mittere caecos | |
|
magna mihi cupido tribuistis praemia, divae | |
|
Pierides, quarum castos altaria postis | |
|
munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi | 95 |
|
deponunt flores aut suave rubens narcissus | |
|
aut crocus alterna coniungens lilia caltha | |
|
sparsaque liminibus floret rosa - nunc age, divae, | |
|
praecipue nostro nunc aspirate labori | |
|
atque novom aeterno praetexite honore volumen. | 100 |
|
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes | |
|
Actaeos inter colles et candida Thesei | |
|
purpureis late ridentia litora conchis, | |
|
quarum non ulli fama concedere digna | |
|
stat Megara, Alcathoi quondam munita labore, | 105 |
|
Alcathoi Phoebique: deus namque affuit illi, | |
|
unde etiam citharae voces imitatus acutas | |
|
sape lapis recrepat, Cyllenia munera, pulsus | |
|
et veterem sonitu Phoebi testatur honorem. | |
|
Hanc urbem alios qui tunc fervebat in armis | 110 |
|
fecerat infestam populator remige Minos, | |
|
hospitio quod se Nisi Polyidos avito | |
|
Carpathium fugiens et flumina Caeratea | |
|
texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros | |
|
Attica Cretaea sternebat rura sagitta. | 115 |
|
Sed neque tunc cives neque tunc rex ipse veretur | |
|
infesto ad muros volitantis agmine turmas | |
|
deicere et indomitas virtute retundere mentes, | |
|
responsum quoniam satis est meminisse deorum. | |
|
Nam capite a summo regis (mirabile dictu) | 120 |
|
candida caesaries (florebant tempora lauro) | |
|
et roseus medio surgebat vertice crinis, | |
|
cuius quam servata diu natura fuisset | |
|
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum | |
|
concordes stabili firmarant numine Parcae. | 125 |
|
Ergo omnis cano residebat cura capillo, | |
|
aurea sollemni comptum quem fibula ritu | |
|
crobylus et tereti nectebant dente cicadae. | |
|
Nec vero haec urbis custodia vana fuisset | |
|
(nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore, | 130 |
|
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum, | |
|
o nimium cupidis Minon inhiasset ocellis. | |
|
Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater | |
|
iratum potuit, quem nec pater atque avos idem | |
|
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leone | 135 |
|
et validas docuit vires mansuescere tigris, | |
|
ille etiam divos homines sed dicere magnum est) | |
|
idem tum tristis acuebat parvolus iras. | |
|
Iunonis magnae (cuius periuria divae | |
|
olim se meminere diu) periura puella | 140 |
|
(non ulli liceat) violaverat inscia sedem, | |
|
dum sacris operata deae lascivit et extra | |
|
procedit longe matrum comitumque catervam | |
|
suspensam gaudens in corpore ludere vestem | |
|
et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. | 145 |
|
Necdum etiam castos gustaverat ignis honores | |
|
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos | |
|
pallentis foliis caput exornarat olivae, | |
|
cum lapsa e manibus fugit pila cumque relapsa | |
|
procurrit virgo. Quod uti ne prodita ludo | 150 |
|
aurea iam gracili solvisset corpore pallam. | |
|
Omnia quae retinere gradum cursusque morari | |
|
possent, o tecum vellem tua semper haberes: | |
|
non umquam violata manu sacraria divae | |
|
iurando, infelix, nequiquam iure piasses. | 155 |
|
Etsi quis nocuisse tibi periuria credat? | |
|
Causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. | |
|
At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum | |
|
quaeritur ex omni verborum iniuria dictu, | |
|
aurea fulgenti depromens tela pharetra | 160 |
|
(heu nimium terret, nimium Tirynthia visu) | |
|
virginis in tenera defixerat omnia mente. | |
|
Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem | |
|
et validum penitus concepit in ossa furorem, | |
|
saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris | 165 |
|
ictave barbarico Cybeles antistita buxo | |
|
infelix virgo tota bacchatur in urbe | |
|
non styrace Idaeo fragrantis picta capillos, | |
|
coccina non teneris pedibus Sicyonia servans, | |
|
non niveo retinens bacata monilia collo. | 170 |
|
Multum illi incerto trepido vestigia cursu: | |
|
saepe redit patrios ascendere perdita muros | |
|
ariasque facit causam se visere turris, | |
|
saepe etiam tristis volvens in nocte querelas | |
|
sedibus ex altis caeli speculatur amorem | 175 |
|
castraque prospectat crebris lucentia flammis. | |
|
Nulla colum novit, carum non respicit aurum, | |
|
non arguta sonant tenui psalteria chorda, | |
|
non Libyco molles plauduntur pectine telae; | |
|
nullus in ore rubor (ubi enim rubor, obstat amori). | 180 |
|
Atque ubi nulla malis reperit solacia tantis | |
|
tabidulamque videt labi per viscera mortem, | |
|
quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, | |
|
fertur et horribili praeceps impellitur oestro, | |
|
ut patris, a demens, crinem de vertice serum | 185 |
|
furtim atque argute detonsum mitteret hosti. | |
|
Namque haec condicio miserae proponitur una | |
|
sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit | |
|
credere quam tanti sceleris damnare puellam?), | |
|
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? | 190 |
|
Nise pater, cui direpta crudeliter urbe | |
|
vix erit una super sedes in turribus altis, | |
|
fessus ubi exstructo possis considere nido | |
|
(tu quoque avis moriere): dabit tibi filia poenas. | |
|
Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, | 195 |
|
quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis | |
|
incolitis, gaudete, vagae, gaudete, volucres. | |
|
Vosque adeo, humanos mutatae corporis artus, | |
|
vos, o crudeli fatorum lege, puellae | |
|
Dauliades, gaudete: venit carissima vobis | 200 |
|
cognatos augens reges numerumque suorum | |
|
ciris et ipse pater. Vos, o pulcherrima quondam | |
|
corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes, | |
|
qua novos ad superum sedes haliaeetos et qua | |
|
candida concessos ascendat ciris honores. | 205 |
|
Iamque adeo dulci devinctus lumina somno | |
|
Nisus erat vigilumque procul custodia primis | |
|
excubias foribus studio iactabat inani: | |
|
cum furtim tacito descendens Scylla cubili | |
|
auribus erectis nocturna silentia temptat | 210 |
|
et pressis tenuem singultibus ara captat. | |
|
Tum suspensa levans digitis vestigia primis | |
|
egreditur ferroque manus armata bidenti | |
|
evolat: at demptae subita in formidine vires | |
|
caeruleas sua furta prius testantur ad umbras. | 215 |
|
Nam qua se ad patrium tendebat semita limen, | |
|
vestibulo in thalami paulum remoratur et alti | |
|
suspicit ad caeli nictantia sidera mundi | |
|
non accepta piis promittens munera divis. | |
|
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme | 220 |
|
surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi | |
|
marmoreo aeratus stridens in limine cardo), | |
|
corripit extemplo fessam languore puellam | |
|
et simul O nobis sacrum caput inquit alumna, | |
|
non tibi nequiquam viridis per viscera pallor | 225 |
|
aegroto tenuis suffundit sanguine venas | |
|
nec levis hoc faceret (neque enim pote) cura: subegit | |
|
aut fallor, quod ut a potius, Rhamnusia, fallar. | |
|
Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi | |
|
nec gravidos Cereris dicam contingere fetus? | 230 |
|
Qua causa ad patrium solam vigilare cubile | |
|
tempore, quo fessas mortalia pectora curas, | |
|
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus? | |
|
Dic age nunc miserae saltem quod saepe petenti | |
|
iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis | 235 |
|
formosos circum virgo <re>morere capillos. | |
|
Ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus, | |
|
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, | |
|
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) | |
|
laedere utrumque uno studeas errore parentem. | 240 |
|
Quod si alio quovis animi iactaris amore | |
|
(nam te iactari, non est Amathusia nostri | |
|
tam rudis ut nullo possim cognoscere signo), | |
|
si concessus amor noto te macerat igni: | |
|
per tibi Dictynnae praesentia numina iuro, | 245 |
|
prima deum mihi quae dulcem te donat alumnam, | |
|
omnia me potius, digna atque indigna, laborum | |
|
milia nisuram, quam te tam tristibus istis | |
|
sordibus et sanie patiar tabescere tali. | |
|
Haec loquitur mollique ut se velavit amictu | 250 |
|
frigidulam iniecta circumdat veste puellam, | |
|
quae prius in tenui steterat succincta crocota. | |
|
Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens | |
|
persequitur miserae causas exquirere tabis. | |
|
Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces, | 255 |
|
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. | |
|
Illa autem Quid me inquit, nutricula, torques? | |
|
Quid tantum properas nostros novisse furores? | |
|
Non ego consueto mortalibus uror amore | |
|
nec mihi notorum deflectunt lumina voltus | 260 |
|
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis. | |
|
Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, | |
|
in quo falsa, tamen lateat pietatis imago, | |
|
sed media ex acie, mediis ex hostibus - heu, heu, | |
|
quid dicam quove agam malum hoc exordiar ore? | 265 |
|
Dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix, | |
|
non sinis: extremum hoc munus morientis habeto | |
|
ille, vides, nostris qui moenibus assidet hostis, | |
|
quem pater ipse deum sceptri donavit honore, | |
|
cui Parcae tribuere nec ullo volnere laedi | 270 |
|
(dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis) | |
|
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos. | |
|
Quod per te divom crebros obtestor amores | |
|
perque tuom memori sanctum mihi pectus alumnae, | |
|
ut me si servare potes, nec perdere malis, | 275 |
|
sin autem optatae spes est incisa salutis, | |
|
nec mihi quam merui invideas, nutricula, mortem. | |
|
Nam nisi te nobis malus, o malus optima Carme, | |
|
ante in conspectum casusve deusve tulisset, | |
|
aut ferro hoc (aperit ferrum quod veste latebat) | 280 |
|
purpureum patris dempsissem vertice crinem | |
|
aut mihi praesenti peperissem volnere letum. | |
|
Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi | |
|
intonsos multo deturpat pulvere crinis | |
|
et graviter questu Carme complorat anili: | 285 |
|
O mihi nunc iterum crudelis reddite Minos, | |
|
o iterum nostrae Minos inimice senectae, | |
|
semper <ut> aut olim natae te propter eundem | |
|
aut Amor insanae luctum portavit alumnae. | |
|
Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi, | 290 |
|
tam grave servitium, tam duros passa labores | |
|
effugere, o bis iam exitium crudele meorum? | |
|
Iam iam nec nobis, heu quae senioribus una | |
|
vivendi causa est, vivit genus. Ut quid ego amens | |
|
te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri, | 295 |
|
te, Britomarti, diem potui producere vitae? | |
|
Atque utinam celeri nec tantum grata Dianae | |
|
venatus esses virgo sectata virorum | |
|
Gnosia nec Partho contendens spicula cornu. | |
|
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas; | 300 |
|
nunquam tam obnixe fugiens Minois amores | |
|
praeceps arii specula de montis abisses | |
|
unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae | |
|
virginis assignant, alii, quo notior esses, | |
|
Dictynnam dixere tuo de nomine Lunam. | 305 |
|
Sint haec vera velim: mihi certe, nata, peristi: | |
|
nunquam ego te summo volitantem vertice | |
|
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum | |
|
conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. | |
|
Verum haec, tunc nobis gravia atque indigna, fuere, | 310 |
|
tu, mea alumna, tui cum spes integra maneret | |
|
et vox ista meas nondum violaverat auris. | |
|
Tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit, | |
|
tene, <o> sola meae vivendi causa senectae? | |
|
Saepe tuo dulci nequiquam capta sopore | 315 |
|
cum premeret natura, mori me velle negavi, | |
|
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. | |
|
Quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant? | |
|
An nescis, qua lege patris de vertice summo | |
|
edita candentis praetexat purpura canos? | 320 |
|
Quae tenui patriae spes sit suspensa capillo? | |
|
Si nescis, aliquam possum sperare salutem, | |
|
inscia quandoquidem scelus es conata nefandum; | |
|
sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuomque | |
|
expertum multis miserae mihi rebus amorem, | 325 |
|
parcere saeva precor per numina Ilithyiae | |
|
nec tantum facinus tu nulla mente sequaris | |
|
(non ego te incepto, fieri quod non pote, conor | |
|
flectere, Amor, nec sit cum dis contendere nostrum), | |
|
sed patris incolumi potius denubere regno | 330 |
|
atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, penates | |
|
hoc unum exsilio docta atque experta monebo. | |
|
Quod si non alia poteris ratione parentem | |
|
flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?), | |
|
tunc potius tandem ipsa (pio cum iure licebit, | 335 |
|
cum facti causam tempusque doloris habebis), | |
|
tunc potius conata tua atque incepta referto: | |
|
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros | |
|
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum. | |
|
His ubi sollicitos animi relevaverat aestus | 340 |
|
vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum, | |
|
paulatim tremebunda genis obducere vestem | |
|
virginis et placidam tenebris captare quietem | |
|
inverso bibulum restinguens lumen olivo | |
|
incipit ad crebros<que> insani pectoris ictus | 345 |
|
ferre manum assiduis mulcens praecordia palmis. | |
|
Noctem illam sic maesta super morientis alumnae | |
|
frigidulos cubito subnixa pependit ocellos. | |
|
Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum | |
|
et gelida veniente + mihi quatiebat ab Oeta, | 350 |
|
quem pavidae alternis fugitant optantque puellae | |
|
(Hesperium vitant, optant ardescere <Eoum>), | |
|
praeceptis paret virgo nutricis et omnis | |
|
undique conquirit nubendi sedula causas. | |
|
Temptantur patriae submissis vocibus aures | 355 |
|
laudanturque bonae pacis bona; multus inepte | |
|
virginis insolitae sermo novos errat in ore: | |
|
nunc tremere instantis belli certamina dicit | |
|
communemque timere deum, nunc regis amicis | |
|
(namque ipsi verita est) orbum flet maesta parentem: | 360 |
|
Cum Iove communis qui non habuere nepotes? | |
|
Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi | |
|
invenit et divom terret formidine civis; | |
|
nunc alia ex aliis (nec desunt) omnia quaerit. | |
|
Quin etiam castos ausa est corrumpere vates, | 365 |
|
ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro, | |
|
esset qui generum Minon auctoribus extis | |
|
iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas. | |
|
At nutrix patula componens sulpura testa | |
|
narcissum casiamque herbas incendit olentis | 370 |
|
terque novena ligans triplici diversa colore | |
|
fila Ter in gremium mecum inquit despue, virgo, | |
|
despue ter virgo: numero deus impare gaudet. | |
|
Inde Iovi geminat magno frigidula sacra, | |
|
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais, | 375 |
|
pergit Amyclaeo spargens altaria thallo | |
|
regis Iolciacis animum defigere votis. | |
|
Verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum | |
|
nec possunt homines nec possunt flectere divi | |
|
(tanta est in parvo fiducia crine cavendi), | 380 |
|
rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae | |
|
purpureamque parat rursus tondere capillum | |
|
cum, longo quod iam captat succurrere amori, | |
|
non minus illa tamen, revehi quod moenia Cressa | |
|
gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulcro. | 385 |
|
Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno: | |
|
tum coma Sidonio florens deciditur ostro, | |
|
tum capitur Megara et divom responsa probantur, | |
|
tum suspensa novo ritu de navibus altis | |
|
per mare caeruleum trahitur Niseia virgo. | 390 |
|
Complures illam nymphae mirantur in undis, | |
|
miratur pater Oceanus et candida Tethys | |
|
et cupidas secum rapiens Galatea sorores, | |
|
illam etiam iunctis magnum quae piscibus aequor | |
|
et glauco bipedum curru metitur equorum | 395 |
|
Leucothea parvosque dea cum matre Palaemon; | |
|
illam etiam alternas sortiti vivere luces, | |
|
cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum, | |
|
Tyndaridae niveos mirantur virginis artus. | |
|
Has adeo voces atque haec lamenta per auras | 400 |
|
fluctibus in mediis questu volvebat inani, | |
|
ad caelum infelix ardentia lumina tendens, | |
|
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas: | |
|
Supprimite o paulum turbati flamina venti, | |
|
dum queror et divos (quamquam nil testibus illis | 405 |
|
profeci) extrema moriens tamen alloquor hora. | |
|
Vos ego, vos adeo, venti testabor et aurae, | |
|
vos o numantina si qui de gente venitis, | |
|
cernitis: illa ego sum cognato sanguine vobis | |
|
Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne), | 410 |
|
illa ego sum Nisi pollentis filia quondam, | |
|
certatim ex omnis petiit quam Graecia regno | |
|
quam curvus + e terris amplectitur Hellespontus: | |
|
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx | |
|
dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audi. | 415 |
|
Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas? | |
|
Vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luces? | |
|
Non equidem me alio possum contendere dignam | |
|
supplicio, quod sic patriam carosque penates | |
|
hostibus inmitique addixi ignara tyranno. | 420 |
|
Verum est: haec, Minos, illos scelerata putavi, | |
|
si nostra ante aliquis nudasset foedera casus, | |
|
facturos, quorum direptis moenibus urbis | |
|
o ego crudelis flamma delubra petivi: | |
|
te vero victore prius vel sidera cursus | 425 |
|
mutatura suos quam te mihi talia captae | |
|
facturum metui. Iam iam scelus omnia vincit. | |
|
Tene ego plus patrio dilexi perdita regno? | |
|
Tene ego? Nec mirum: vultu decepta puella | |
|
(ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error) | 430 |
|
non equidem ex isto speravi corpore posse | |
|
tale malum nasci: forma vel sidera fallas. | |
|
Me non deliciis commovit regia dives, | |
|
<dives> curalio fragili et lacrimoso electro, | |
|
me non florentes aequali corpore nymphae, | 435 |
|
non metus impendens potuit retinere deorum: | |
|
omnia vincit amor: quid enim non vinceret ille? | |
|
Non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha, | |
|
pronuba nec castos accendet prius honores | |
|
nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro | 440 |
|
magna queror: ne me illa quidem communis alumna | |
|
omnibus iniecta tellus tumulabit harena. | |
|
Mene inter matres ancillarisque maritas, | |
|
mene alias inter famularum munere fungi | |
|
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae | 445 |
|
non licuit gravidos penso devolvere fusos? | |
|
At belli saltem captivam lege necasses. | |
|
Iam tandem casus hominum, iam respice, Minos. | |
|
Sit satis hoc tantum solam vidisse malorum: | |
|
vel fato fuerit nobis haec debita pestis | 450 |
|
vel casu incerto, merita vel denique culpa | |
|
omnia nam potius quam te fecisse putabo. | |
|
Labitur interea revoluta ab litore classis, | |
|
magna repentino sinuantur lintea coro, | |
|
flectitur in viridi remus sale, languida fessae | 455 |
|
virginis in cursu moritur querimonia longo. | |
|
Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon | |
|
Cypselidae magni florentia regna Corinthon; | |
|
praeterit abruptas Scironis protinus arces | |
|
infestumque suis dirae testudinis exit | 460 |
|
spelaeum multoque cruentas hospite cautes. | |
|
Iamque adeo tutum longe Piraeea cernit | |
|
et notas, heu heu frustra, respectat Athenas, | |
|
iam procul e fluctu Salaminia respicit arva | |
|
florentisque videt iam Cycladas: hinc Venus illi | 465 |
|
Sunias, hinc statio contra patet Hermionea. | |
|
Linquitur ante alias longe gratissima Delos | |
|
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, | |
|
prospicit incinctam spumanti litore Cythnon | |
|
marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donusam | 470 |
|
Aeginamque simul salutiferamque Seriphon. | |
|
Iam fesso tandem fugiunt de corpore vires | |
|
et caput inflexa lentum cervice recumbit, | |
|
marmorea adductis labescunt bracchia nodis. | |
|
Aequoreae pristes, immania corpora ponti, | 475 |
|
undique conveniunt et glauco in gurgite circum | |
|
verbere caudarum atque oris minitantur hiatu | |
|
fertur et incertis iactatur ad omnia ventis | |
|
(cymba velut, magnas sequitur cum parvola classis | |
|
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo), | 480 |
|
donec tale decus formae vexarier undis | |
|
non tulit ac miseros mutavit virginis artus | |
|
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno. | |
|
Sed tamen alternans squamis vestire puellam | |
|
infidosque inter teneram committere piscis | 485 |
|
non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites). | |
|
Aeriis potius sublimem sustulit alis, | |
|
esset ut in terris facti de nomine ciris, | |
|
ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae. | |
|
Hic velut in niveo tenera est cum primitus ovo | 490 |
|
effigies animantis et internodia membris | |
|
imperfecta novo fluitant concreta calore | |
|
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus | |
|
semiferi incertis etiam nunc partibus artus | |
|
undique mutabant atque undique mutabantur. | 495 |
|
Oris honos primum et multis optata labella | |
|
et patulae frontis species concrescere in unum | |
|
coepere et gracili mentum producere rostro; | |
|
tum qua se medium capitis discrimen agebat, | |
|
ecce repente velut patrios imitatus honores | 500 |
|
puniceam concussit apex in vertice cristam; | |
|
at mollis varios intexens pluma colores | |
|
marmoreum volucri vestivit tegmine corpus | |
|
lentaque perpetuans fuderunt bracchia pennas; | |
|
inde alias partes minioque infecta rubenti | 505 |
|
crura nova macies obduxit squalida pelle | |
|
et pedibus teneris unguis affixit acutos. | |
|
Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto | |
|
vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum. | |
|
Numquam illam post haec oculi videre suorum | 510 |
|
purpureas flavo retinentem vertice vittas, | |
|
non thalamus Syrio fragrans accepit amomo, | |
|
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi? | |
|
Quae simul ut sese cano de gurgite velox | |
|
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis | 515 |
|
et multum late dispersit in aequora rorem, | |
|
infelix virgo nequiquam <a> morte recepta | |
|
incultum solis in rupibus exigit aevom, | |
|
rupibus et scopulis et litoribus desertis. | |
|
Nec tamen hoc iterum poena sine: namque deum rex, | 520 |
|
omnia qui imperio terrarum milia versat, | |
|
commotus talem ad superos volitare puellam, | |
|
cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret, | |
|
illi pro pietate sua (nam saepe nitentum | |
|
sanguine taurorum supplex resperserat aras, | 525 |
|
saepe deum largo decorarat munere sedes) | |
|
reddidit optatam mutato corpore vitam | |
|
fecitque in terris haliaeetos ales ut esset, | |
|
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis. | |
|
Huic vero miserae, quoniam damnata deorum | 530 |
|
iudicio natique et coniugis ante fuisset, | |
|
infesti apposuit odium crudele parentis. | |
|
Namque ut in aetherio signorum munere praestans, | |
|
unum quem duplici stellatum sidere vidi, | |
|
Scorpios alternis clarum fugat Oriona: | 535 |
|
sic inter sese tristis haliaeetos iras | |
|
et ciris memori servant ad saecula fato: | |
|
quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis, | |
|
ecce inimicus atrox magno stridore per auras | |
|
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, | 540 |
|
illa levem fugiens raptim secat aethera pennis. | |