a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Marcus Tullius Cicero
Phaenomena Aratea
ed. N.E. Lemaire, Poetae Latini minores, Vol.6.
Paris : Didot, 1826. (Bibliotheca classica Latina)


Ab Jove Musarum primordia : [semper in ore
plurimus ille hominum est, qui compita numine magno,
conciliumque virum complet, pelagusque profundum,
et pelagi portus. Fruimur Jove et utimur omnes.
Nos genus illius ; nobis ille omine laeto5
dextera praesignat, populumque laboribus urget,
consulat ut vitae : quando sit terra ligoni
aptior aut bubus monet, et quo tempore par sit
aut serere, aut septas lymphis adspergere plantas.
Ipse etiam in magno defixit lumina mundo, 10
ordine quaeque suo, atque in totum providus annum
astra dedit, quae nos moneant, qua quaelibet hora
apta geri, certa nascantur ut omnia lege.
Idem ergo primus placatur, et ultimus idem.
Magne pater, magnum mortalibus incrementum, 15
progenies prior, et dulces ante omnia Musae,
cuncti una salvete mihi, et dum sidera canto,
si jus fasque sinunt, longum deducite carmen.]
ARCTI.
Caetera labuntur celeri caelestia motu,
cum caeloque simul noctesque diesque feruntur : 20
[axis at immotus numquam vestigia mutat ;
sed tenet aequali libratas pondere terras ;
quem circum magno se volvit turbine caelum :]
extremusque adeo duplici de cardine vertex
dicitur esse polus, [quorum hic non cernitur, ille25
ad Boream, Oceani supera ad confinia tendit.
Quem cingunt Ursae celebres cognomine Plaustri],
quas nostri Septem soliti vocare Triones.
[Alterius caput alterius flammantia terga
adspicit, inque vicem pronas rapit orbis in ipsos30
conversas humeros. Creta, si credere fas est,
Ad caeli nitidas arces venere relicta.
Jupiter hoc voluit, quem sub beneolentibus herbis
ludentem Dicti grato posuere sub antro,
Ideaum ad montem, totumque aluere per annum, 35
Saturnum fallunt dum Dictaei Corybantes.]
Ex his altera apud Graios Cynosura vocatur ;
altera dicitur esse Helice, [que monstrat Achivis
in pelago navis quo sit vertenda, sed illa]
hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. 40
Sed prior illa magis stellis distincta refulget,
et late prima confestim a nocte videtur.
Haec vero parva est ; sed nautis usus in hac est :
nam cursu interiore brevi convertitur orbe,
[signaque Sicloniis monstrat certissima nautis.] 45
DRACO.
Has inter, veluti rapido cum gurgite flumen,
torvu’ Draco serpit subter, superaque revolvens
sese, conficiensque sinus e corpore flexos,
[quos cani tangunt immunes gurgitis Arctoi.
Verum haec extremae circumdatur agmine caudae ; 50
qua spirae sinus est, involvitur altera caelo.
Nempe Helice extremae circumdatur agmine caudae ;
qua spirae sinus est, caput est Cynosuridos ursae :
quae tamen usque pedes summo ilium a vertice tangit.
Retrogrado hic iterum cursu convertitur Anguis.] 55
Huic non una modo caput ornans stella relucet ;
verum tempora sunt duplici fulgore notata,
e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant,
atque uno mentum radianti sidere lucet ;
obstipum caput et tereti cervice reflexum60
obtutum in caudam majoris figere dicas.
[Opposita extremae capitis sunt dextera caudae.]
Hoc caput hic paullum sese, subitoque recondit,
ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una.
ENGONASIN.
Adtingens defessa velut moerentis imago65
vertitur : [hanc nemo certo tibi dicere possit,
aut quisnam, quo sit fessus, labor attamen illam]
Engonasin vocitant, genibus quod nixa feratur.
[Illa petit binis manibus diversa locorum,
atque humeros supera tensis dispenditur ulnis, 70
et super ora cavis spirantia naribus ignem
Serpentis dextrae figit vestigia plantae.]
CORONA.
Hic illa eximio posita est fulgore Corona.
[Hanc Ariadnaeum Bacchus testatus amorem
intulit in caelum, qua Nixi terga fatiscunt. 75
Juxta humeros sertum est. Propter caput Anguitenentis,]
OPHIUCHUS.
quem claro perhibent Ophiuchon nomine Graii,
[est caput illius, summoque ex vertice Nixi
perfacile alterius candentia sidera nosces.]
Huic supera duplices humeros adfixa videtur80
stella micans tali specie, talique nitore,
[fulgeat ut, pleno quum lumine luna refulget.
Non par est geminis manibus vigor, et licet illis
nec nullus splendor, nec sit parvissima moles,
attamen est tenuis disperso lumine fulgor.] 85
Hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
atque eo ipse manet religatus corpore toto ;
namque virum medium Serpens sub pectore cingit.
Ille tamen graviter nitens vestigia ponit,
atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.90
[Hic pressus dextra, surgit : sed parte sinistra
sertaque supremae tangunt Minoia malae.
CHELAE.
Sub spira quaeres immenso corpore Chelas,
quae tamen haud magnum jactant pro moIe nitorem.
ARCTOPHYLAX.
Ipsam Helicen sequitur non dispar forma Bubulco,]95
Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
quod quasi temone adjunctam prae se quatit Arcton.
[Clarus hic, et] subter praecordia fixa videtur
stella micans radiis, Arcturus nomine claro.
VIRGO.
[Hic se] sub pedibus profert finita Booti100
spicum illustre tenens splendenti corpore Virgo.
[Sive illi Astraeus pater est, qui dicitur idem
sideribus stellisque pater, seu quilibet alter,
sit felix : sane haec narratur fabula vulgo.
Incoluit caelo terras Astraea relicto,105
conventusque hominum non dedignata priorum,
sed nec femineos spernens invisere coetus,
Leti expers, generi mortali mixta resedit,
nomine Justitiae gaudens ; senibusque coactis,
sive foro in magno, seu latipatente platea,110
civiles populis dictabat sedula leges.
Nec mala lis fuerat, necdum discordia nota,
nec fera seditio furiarat mobile vulgus,
saeva nec audaces fuerant freta pressa carinas :
sed bubus tracto sulcantes vomere terras,]115
malebant tenui contenti vivere cultu,
[sufficiente Dea justis pleno omnia cornu.
Haec manet, in sanctis dum gens manet aurea terris.
Sed non argenti nimis est laetata metallo ;
moribus at versis, prior est quoque versa voluntas,120
raraque pejori junxit sua numina genti.
Sola sed ex raucis descendens montibus ibat
sub noctem, nulli teneris blandita loquelis.
Sed simul ac magnas hominum venisset ad urbes,
improba terrificis sic ulta est crimina verbis :125
“Non ego me dignor posthac monstrare videndam,
degener o primae proles nunc altera prolis,
degeneres iterumque iterumque habitura nepotes.
Tunc fera bella hominum generi, caedesque nefandae
impendent, culpamque comes sua poena sequetur”.130
Sic ait, et populos intenta etiam ora tenentes
linquit et ad montes silvarumque avia tendit.
Haec aetas vitam liquit, sobolemque reliquit.]
Ferrea tum vero proles exorta repente est,
ausaque funestum prima est fabricarier ensem,135
et gustare manu victum domitumque juvencum.
[Tunc mortale exosa genus Dea in alta volavit,]
et Jovis in regno, caelique in parte resedit ;
[illustrem sortita locum, qua nocte serena
Virgo conspicuo fulget vicina Bootae.140
Huic humeros supera duplices convertitur, alam
PRAEVINDEMIATOR.
ad dextram, Graio Protrygeter nomine dicta,
stella micans, tali specie, tatique nitore,
qualis et immensae sub cauda volvitur Arcti.
Illa quidem flagrans ; sed et huic flagrantia plura145
sidera, quae parvo poteris reperire labore.
Quin etiam ante pedes magno fulgore notata
stella nitet : dehinc prima humeros subit, altera lumbos].
Tertia sub caudam ad genus ipsum lumina pandit.
[Caetera sed certo passim sine nomine fulgent.]150
GEMINI.
At natos Geminos invises sub caput Arcti :
subjectus mediae est Cancer, pedibusque tenetur
magnu’ Leo, tremulam quatiens e corpore flammam.
[Explicat hic summos ardores semita Phoebi :
tunc nullae adparent per culta novalia spicae ;155
principioque adeo solis per caerula caeli]
hoc motu radiantis, Etesiae in vada ponti
[procumbunt glomerati, et longo flamine spirant.
Tunc mihi non remi placeat rati indiga, verum
Larga satis, rectoque ad venti commoda clavo.160
ERICHTHONIUS.
Si cupis Aurigam atque Aurigae noscere stellas,
ullaque fama tuas Caprae pervenit ad aures,
Haedorumque simul, quorum duo lumina cernunt
saepe per iratum jactata cadavera pontum :
Aurigam invenies ingentem : corpore toto]165
sub laeva Geminorum obductus parte feretur.
Adversum caput huic Helicae truculenta tuetur.
At Capra laevum humerum clara obtinet : [illa putatur
ubera adhuc parvo lactenda dedisse Tonanti ;
hanc Jovis Oleniam capram dixere ministri.]170
Verum haec est magno atque illustri praedita signo.
Contra Haedi exiguum jaciunt mortalibus ignem
[Aurigae in manibus : cujus vestigia servans]
corniger est valido connixus corpore Taurus,
[quem non difficili ratione agnoscere possis.175
TAURUS.
Namque illum exornant externi haud indiga signi
sidera, quae vivum caput olli utrimque figurant,
inclyta per totam spargentia lumina frontem.]
Has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt.
[Sed pes Aurigae dexter, cornuque sinistrum180
Tauri uno igne micant, pariterque feruntur uterque.
At prior Auriga latum petit Oceanum bos,
quum tamen e placidis surgant simul aequoris undis.
CEPHEUS.
Quin etiam Iasidae domus antiquissima Cephei
aerumnis est nota suis, quam Jupiter, auctor185
progenii, subito praeclaris intulit astris.]
Namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti
[Iasides, pansis distendens brachia palmis ;
tantaque ab extrema cauda disterminat Arcti
regula utrumque pedem, quanta pes a pede distat.190
CASSIEPEA.
Quod si a Cephaeo paulum tua lumina balteo
dimoveas, versus saevi agmina prima Draconis,
hic erit, haud plena poteris quam cernere luna,]
obscura specie stellarum Cassiepea.
[Nam non crebrae illi stellae, neque sidera juncta195
egregium ex variis componunt ignibus ignem :
sed quali portas firmatas objice clavi
obcludit vectis bifori vis obdita valvae,
talia et hanc etiam prive disposta figurant
sidera ; et ipsa adeo passis distenditur ulnis,200
non secus ac sortem natae miseretur iniquam.]
ANDROMEDA.
Hanc namque illustri versatur corpore propter
Andromeda, aufugiens conspectum moesta parentis :
[quam non sollicitus noctu labor inquirendi ;
tam clarum caput est, tam magno sidere flagrant205
ambo humeri, summique pedes, vestesque fluentes.
Haec etiam in varias distendit brachia partes,
utque prius, sic nunc in magno vincula mundo
non relevant duro defessas pondere palmas.]
EQUUS.
Huic Equus ille jubam quatiens fulgore micanti210
summum contingit caput alvo, stellaque jungens
una tenet duplices communi lumine formas,
aeternum ex astris cupiens connectere nodum.
[Sed latus atque armos depingunt terna caballi,
aequali a sese spatio quae sidera distant,215
eximio fulgore, quibus par nec caput altum,
nec longa est cervix : flagrantis at ultima malae
quatuor his aliis non cedat stella nitore,
fulgentes inter stellas media ipsa refulgens.
Non equidem hic quadrupes, verum media tenus alvo220
conspicuus profert sonipes venerabilis ora.
Hunc fama est olim propter juga summa Heliconis
Hippocrenaeum nobis donasse liquorem.
Tunc nondum Aonii maduere virentia montis
fecundo latice : ut generosi prima cabalii225
ungula humum feriit, simul ingens prosiliit fons,
unde caballinum primi vocitare bubulci.
Ille quidem stillans e saxis irrigat agros,
Thespia terra, tuos ; sed Equus, pro munere tanto,
exornat magni penetralia lucida caeli.]230
ARIES.
Exin contortis Aries cum cornibus haeret.
[Ille quidem aeternum longos agitatus in orbes
segnior haud currit signo Cynosuridos Arcti,
languidus obscurusque tamen, ceu luna retundat
flammae aciem, Andromedae se propter cingula volvit.]
Cominus hanc subter possis cognoscere fultum :235
nam caeli mediam partem terit, ut prius illae
Chelae, tum pectus qua cernitur Orionis.
DELTOTON.
Et prope conspicies parvum, sub pectore claro
Andromedae, signum, Deltoton dicere Graii240
quod soliti, simili quia forma litera claret.
Huic spatio ductum simili latus exstat utrumque ;
at non tertia pars lateris ; namque est minor illis,
sed stellis longe densis praeclara relucet.
PISCES.
Inferior paullo est Aries, et flamen ad Austi245
inclinatior, atque etiam vehementius illo
Pisces, quorum alter paullum praelabitur ante,
et magis horrisonis Aquilonis tangitur alis.
Atque horum e caudis duplices velut aere catenae,
discessuque diu versae per lumina serpunt,250
Atque una tandem in stella communiter haerent,
quam Veteres soliti caelestem dicere Nodum.
PERSEUS.
Andromedae laevo ex humero si quaerere perges,
adpositum supera poteris cognoscere Piscem :
e pedibus natum summo Jove Persea vises,255
quos humeris retinet defixo corpore Perseus,
quum summa ab regione Aquilonis flamina pulsant.
Hic dextram ad sedes intendit Cassiepeae,
diversosque pedes, vinctos talaribus aptis,
pulverulentus uti de terra elapsu’ repente,260
in caelum vector magno sub culmine portat.
VERGILIAE.
At propter laevum genus omni ex parte locatas
parvas Vergilias tenui cum luce videbis.
Hae septem vulgo perhibentur more vetusto
stellae, cernuntur vero sex undique parvae.265
At non interiisse putari convenit unam ;
sed frustra temere a vulgo ratione sine ulla
septem dicier, ut veteres statuere poetae,
aeterno cunctas aevo qui nomine dignant :
Alcyone, Meropeque, Celaeno, Taygeteque,270
Electra, Steropeque, simul sanctissima Maia.
Hae tenues parvo labentes lumine lucent :
at magnum nomen signi, clarumque vocatur,
propterea quod et aestatis primordia clarat,
et post, hiberni praepandens temporis ortus,275
admonet, ut mandent mortales semina terris.
LYRA.
Inde Fides leviter posita et convexa videtur ;
Mercurius parvis manibus quam dicitur olim
in cunis fabricatus in alta sede locasse ;
quae genus ad laevum Nixi delapsa resedit,280
atque inter flexum genus, et caput Alitis haesit.
CYCNUS.
Namque est Ales avis, lato sub tegmine caeli
quae volat, et serpens geminis secat aera pennis.
Altera pars huic obscura est, et luminis expers :
altera nec parvis, nec claris lucibus ardet,285
sed mediocre jacit quatiens e corpore lumen.
Haec dextram Cephei dextro pede pellere palmam
gestit ; jam vero clinata est ungula vemens
fortis Equi propter pennati corporis alam.
EQUUS.
Ipse autem labens utrisque Equus ille tenetur290
Piscibus ; huic cervix dextra mulcetur Aquari.
Serius haec obitus terrai visit Equi vis,
quam gelidum valido de corpore frigus anhelans
corpore setifero magno Capricornus in orbe ;
quem quum perpetuo vestivit lumine Titan,295
brumali flectens contorquet tempore currum.
Hoc cave te ponto studeas committere mense :
nam non longinquum spatium labere diurnum ;
non hiberna cito volvetur curriculo nox :
humida non sese vestris aurora querelis300
ocius ostendet, clari praenuntia solis.
At validis aequor pulsabit viribus Auster :
tum fissum tremulo quatietur frigore corpus.
Sed tamen anni jam labuntur tempore toto,
nec cui signorum cedunt, neque flamina vitant,305
nec metuunt canos minitanti murmure fluctus.
[At nautae, fulicae similes, mergoque natanti,
anxia per totum jactantes lumina pontum,
necquidquam nusquam parentia litora quaerunt,
dum tenuis nigro tabula hos distinguit ab Orco].310
SAGITTIPOTENS.
Atque etiam supero, navi pelagoque vagato,
mense, Sagittipotens solis quum sustinet orbem,
[non multo leviora putes instare pericla,
ante nigras cautus tenebras subducere puppim].
Nam jam comminus exiguo lux tempore praesto est.315
Hoc signum veniens poterunt praenoscere nautae :
nam prope praecipitante licebit visere nocte,
ut sese ostendens emergit Scorpius alte,
posteriore trahens flexum vi corporis Arcum.
[Sed Nepa non multum prior, at prior exit ab undis.]320
Jam supera cernes Arcti caput esse minoris,
et magis erectum ad summum versarier orbem.
Tum sese Orion toto jam corpore condit
extrema prope nocte, et Cepheus conditur alto
lumborum tenus, a palma depulsus ad umbras.325
SAGITTA.
Hic, missore vacans, fulgens jacet una Sagitta,
quam propter nitens penna convolvitur Ales ;
et clinata magis paullo est Aquilonis ad auras.
AQUILA.
At propter se Aquila ardenti cum corpore portat,
igniferum mulcens tremebundis aethera pennis,330
non nimis ingenti cum corpore, sed grave moestis
ostendit nautis perturbans aequora signum.
DELPHINUS.
Tum magni curvus Capricorni cornua propter
Delphinus jacet, haud uimio lustratu’ nitore ;
praeter quadruplices stellas in fronte Iocatas,335
quas intervallum binas disterminat unum :
caetera pars lata tenui cum lumine serpit.
Illae quae fulgent luces ex ore corusco,
sunt inter partes gelidas Aquilone locatae,
atque inter spatium et laeti vestigia solis.340
At pars inferior Delphini fusa videtur
inter solis iter, simul inter flamina venti,
viribus erumpit qua summi spiritus Austri.
ORION.
Exinde Orion, obliquo corpore nitens,
inferiora tenet truculenti corpora Tauri.345
Quem qui, suspiciens in caelum nocte serena,
late dispensum non viderit, haud ita vero
caetera se speret cognoscere signa potesse.
CANIS.
Namque pedes subter rutilo cum lumine claret
fervidus ille Canis, stellarum luce refulgens.350
Hunc tegit obscurus subter praecordia venter :
nec toto spirans rabido de corpore flammam
aestiferos validis erumpit flatibus ignes.
Totus ab ore micans jacitur mortalibus ardor :
[Sirion hunc Graeci praeclaro nomine dicunt.]355
Hic ubi se pariter cum sole in culmina caeli
extulit, haud patitur foliorum tegmine frustra
suspensos animas arbusta ornata tenere.
Nam quorum stirpes tellus amplexa prehendit,
haec augens anima, vitali flamme mulcet.360
At quorum nequeunt radices findere terras,
denudat foliis ramos et cortice truncos.
[Tendentem occiduas etiam hunc sentimus ad oras.
Caetera signandis sunt languida sidera membris.]
LEPUS.
Hunc propter, subterque pedes, quos diximus ante,365
Orioni’ jacet levipes Lepus. Hic fugit, ictus
horrificos metuens rostri tremebundus acuti :
nam Canis infesto sequitur vestigia cursu
praecipantem agitans, oriens jam denique paullum,
curriculum numquam defesso corpore sedans.370
ARGO.
At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo,
conversam prae se portans cum lumine puppim :
non aliae naves ut in alto ponere proras
ante solent, rostro Neptunia prata secantes ;
sed conversa retro caeli se per loca portat.375
Sicut quum coeptant tutos contingere portus,
obvertunt navem magno cum pondere nautae,
aversamque trahunt optata ad litora puppim ;
sic conversa vetus super aethera labitur Argo ;
atque usque a prora ad celsum sine lumine malum,380
a malo ad puppim clara cum luce videtur.
Inde gubernaclum, dispersa lumine fulgens,
clari posteriora Canis vestigia tangit.
PISTRIX.
Exin semotam procul in tutoque Iocatam
Andromedam tamen explorans fera quaerere Pistrix385
pergit, et usque sitam validas Aquilonis ad auras
caerula vestigat, finita in partibus Austri.
ERIDANUS.
Hanc Aries tegit, et squammoso corpore Pisces,
fluminis illustris tangentem corpore ripas.
Namque etiam Eridanum cernes in parte Iocatum390
caeli, funestum magnis cum viribus amnem,
quem lacrymis moestae Phaethontis saepe sorores
sparserunt, letum moerenti voce canentes.
Hunc Orionis sub laeva cernere planta
Serpentem poteris ; proceraque Vincla videbis,395
quae retinent Pisces, caudarum parte locata,
flumine mixta retro ad Pistricis terga reverti.
Hic una stella nectuntur, quam jacit ex se
Pistricis spina valida cum luce refulgens.
Exinde exiguae tenui cum lumine multae400
inter Pistricem fusae sparsaeque videntur
atque gubernaclum stellae quas contegit omnes
formidans acrem morsum Lepus. His neque nomen,
nec formam Veteres certam statuisse videntur.
Nam quas sideribus claris natura polivit,405
et vario pinxit distinguens lumine formas,
has ille astrorum custos ratione notavit,
signaque signavit caelestia nomine vero.
Has autem, quae sunt parvo cum lumine fusae,
consimili specie stellas, parilique nitore,410
non potuit nobis nota clarare figura.
PISCIS AUSTRALIS.
Exinde, Australem soliti quem dicere Piscem,
volvitur inferior Capricorno versus ad Austrum,
Pistricem observans, procul illis Piscibus haerens.
AQUARIUS.
At prope conspicies expertes nominis omnes,415
inter Pistricem et Piscem quem diximus Austri,
stellas sub pedibus sparsas radiantis Aquari.
Propter Aquarius obscurum dextra nigat amnem,
exiguo qui stellarum candore nitescit.
E multis tamen his duo late lumina fulgent :420
unum sub magnis pedibus cernetur Aquari :
quod superest, gelido delapsum flumine fontis,
spiniferam subter caudam Pistricis adhaesit ;
hae tenues stellae perhibentur nomine Aquai.
Hic aliae volitant parvo cum lumine clarae,425
atque priora pedum subeunt vestigia magni
Arcitenentis, et obscurae sine nomine cedunt.
ARA.
Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
Aram, quam flatu permulcet spiritus Austri,
exiguo superum quae limina tempore tranat :430
nam procul Arcturo est adversa parte locata.
Arcturo magnum spatium supera dedit, orbem
Jupiter huic parvum inferiore in parte locavit.
Haec tamen aeterno invisens loca curriculo nox
signa dedit nautis, cuncti quae noscere possent,435
commiserans hominum metuendos undique casus.
Nam quum fulgentem cernes, sine nubibus atris,
Aram sub media caeli regione locatam,
a summa parte obscura caligine tectam,
tum validis fugito devitans viribus Austrum :440
quem si prospiciens vitaveris, omnia caute
armamenta locans, tuto labere per undas.
Sin gravis inciderit vehementi flamme ventus,
perfringet celsos defixo robore malos,
ut res nulla feras possit mulcere procellas,
ni parte ex Aquilonis opacam pellere nubem
coeperit, et subitis auris diduxerit Ara.
CENTAURUS.
Sin humeros medio in caelo Centaurus habebit,
ipseque caerulea contectus nube feretur,
atque Aram tenui caligans vestiet umbra,450
ad signorum obitum vis est metuenda Favoni.
Ille autem Centaurus in alta sede Iocatus,
qua sese clarum collucens Scorpius infert,
hac subter partem praeportans ipse virilem
cedit, Equi partes properans subjungere Chelis.455
Hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur,
quam nemo certo donavit nomine Graium,
tendit, et illustrem truculentus cedit ad Aram.
HYDRA.
Hic sese infernis de partibus erigit Hydra
praecipiti lapsu, flexo cum corpore serpens.460
Haec caput atque oculos torquens ad terga Nepai,
convexoque sinu subiens inferna Leonis,
Centaurum leni contingit lubrica cauda :
in medioque sinu fulgens Cratera relucet :
extremum nitens plumato corpore Corvus465
rostro tundit. Et hic, Gemninis est ille sub ipsis
ante Canis, Graio Procyon qui nomine fertur.
Haec sunt, quae visens nocturno tempore signa,
aeternumque volens mundi cognosecre motum,
legitimo cernes caelum lustrantia cursu.470
Nam quae per bis sex Signorum labier orbem
quinque solent stellae, simili ratione notari
non possunt ; quia, quae faciunt vestigia cursu,
non eadem semper spatio protrita feruntur.
Sic malunt errare vagae per nubila caeli,475
atque suos vario motu metirier orbes.
Hae faciunt magnos Ionginqui temponis annos,
quum redeunt ad idem caeli sub tegmine signum :
quarum ego nunc nequeo totos evolvere cursus.
Verum haec, quae semper certo volvuntur in orbe,480
fixa, simul magnos edemus gentibus orbes.
Quatuor, aeterno lustrantes lumine mundum,
orbes stelligeri portantes signa feruntur,
amplexi terram, caeli sub tegmine fulti :
e quibus annorum volitantia iumina nosces,485
quae densis distincta licebit cernere signis.
Tum magnos orbes magno cum lumine latos,
vinctos inter se, et nodis caelestibus aptos,
atque pari spatio duo cernes esse duobus.
Nam si nocturno cognoscens tempore caelum,490
quum neque caligans detersit sidera nubes,
nec pleno stellas superavit lumine Luna,
vidisti magnum candentem serpere Circum :
lacteus hic nimio fulgens candore notatur.
Hic non perpetuum detexens conficit orbem.495
Quatuor huic simili nitentes mole feruntur :
sed spatio multum superis praestare duobus
dicitur, et late caeli lustrare cavernas.
Quorum alter tangens Aquilonis vertitur auras,
ora petens geminorum illustria ; tum genus ardens500
in sese retinens Aurigae portat utrumque.
Hunc sura laeva Perseus humeroque sinistro
tangit. At Andromedae dextra de parte tenetur ;
[cui manus ad Boream, cubitus cuis spectat ad Austrum].
Imponitque pedes duplices Equus ; et simul Ales505
ponit avis caput, et clinato corpore tergum.
Anguitenens humeris connititur. Illa recedens
Austrum consequitur devitans corpore Virgo.
At vero totum spatium convestiet orbis
magnu’ Leo, et claro collucens lumine Cancer,510
in quo consistens convertit curriculum Sol
aestivus, medio distinguens corpore cursus.
Hic totus medius curco disjungitur : iste
subter testarum cava tegmina, et intus et extra
lumen habens : saevi sed vis horrenda Leonis515
pectoribus validis, atque alvo possidet orbem.
Hunc octo in partes divisum noscere circum
si potes, invenies supero convertier orbe
quinque pari spatio, partes tres esse relictas,
tempore nocturno quas vis inferna frequentat.520
[Ille quidem a Boreae] Cancro connectitur [auris ;]
alter ab infernis [contra connititur] Austris.
Distribuens medium subter secat hic Capricornum,
atque pedes gelidum rivum fundentis Aquari,
caeruleaeque feram caudam Pistricis, et illum525
fulgentem Leporem ; inde pedes Canis, et simul amplam
Argoam retinet claro cum lumine Navem ;
tergaque Centauri, atque Nepai portat acumen :
inde Sagittari defixum possidet arcum.
Hunc, a clarisonis auris Aquilonis ad Austrum530
cedens, postremum tangit rota fervida Solis ;
exinde in superas brumali tempore flexus
se recipit sedes. Huic orbi quinque tributae
nocturnae partes, supera tres luce dicantur.
Hosce inter mediam partem retinere videtur535
tantus quantus erit collucens lacteus orbis :
in quo autumnali, atque iterum sol lumine verno
exaequat spatium lucis cum tempore noctis.
Hunc retinens Aries sublucet corpore totus,
atque genu flexo Taurus connititur ingens.540
Orion claro contingens pectore fertur.
Hydra tenet flexu ; Cratera et Corvus adhaeret,
et paucae e Chelis stellae : simul Anguitenentis
sunt genua, et summi Jovis Ales nuntius instat ;
propter Equus capite, et cervicum lumine tangit.545
Hosce aequo spatio dejunctos sustinet axis,
Per medios summo caeli de vertice tranans.
Ille autem claro quartus cum lumine Circus
partibus extremis extremos continet orbes,
et simul a medio media de parte secatur,550
atque obliquus in his nitens cum lumine fertur :
ut nemo, cui sancta manu doctissima Pallas
solertem ipsa dedit fabricae rationibus artem,
tam tornare cate contortos possiet Orbes,
quam sunt in caelo divino numine flexi,555
terram cingentes, ornantes lumine mundum,
culmine transverso retinentes sidera fulta.
Quatuor hi motu cuncti volvuntur eodem.
Sed tantum supera terras semper tenet ille
curriculum oblique implexus tribus orbibus unus,560
quanto est divisus Cancer spatio a Capricorno ;
ac subter terras spatium par esse necesse est.
Et quantos radios jacimus de lumine nostro,
queis hunc convexum caeli contingimus orbem,
sex tantae poterunt sub eum succedere partes,565
bina pari spatio caelestia signa tenentes.
Zodiacum hunc Graeci vocitant, nostrique Latini
orbem signiferum perhibebunt nomine vero :
nam gerit hic volvens bis sex ardentia signa.
Aestifer est pandens ferventia sidera Cancer.570
Hunc subter fulgens cedit vis torva Leonis,
quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo,
exin projectae claro cum lumine Chelae ;
ipsaque consequitur lucens vis magna Nepai.
Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum.575
Post hunc ore fera Capricornus vadere pergit.
Humidus inde loci collucet Aquarius orbi.
Exin squammiferi serpentes ludere Pisces ;
queis comes est Aries obscuro lumine labens,
inflexoque genu projecto corpore Taurus,580
et Gemini clarum jactantes lucibus ignem.
Haec Sol aeterno convolvit lumine lustrans
annua conficiens vertenti tempora cursu.
Hic quantum terris confectus pellitur orbis,
tantumdem ille patens supera mortalibus exstat.585
Sex omni semper cedunt labentia nocte,
tot caelum rursus fulgentia signa revisunt.
Hoc spatium tranans caecis nox conficit umbris,
quod supera terras prima de nocte relictum
signifero ex orbi’ et signorum ex ordine fultum.590
Quod si Solis aves certos cognoscere cursus,
ortus Signorum nocturno temporer vises ;
nam semper signum exoriens Titan trahit unum.
Sin autem officiens signis mons obstruet altus,
aut adiment lucem caeca caligine nubes,595
certas ipse notas caeli de tegmine sumens,
ortus atque obitus omnes cognoscere possis.
Quae simul exsistant, cernes ; quae tempore eodem
praecipitent obitum nocturno tempore, nosces.
Nam simul ut supero se totum lumine Cancer600
extulit, extemplo cedit delapsa Corona ;
et loca convisit cauda tenus infera Piscis.
Dimidiam retinet stellis distincta Corona,
partem jam supera, atque alia de parte repulsa est :
quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras605
tractus, sed supero contectus corpore cedit :
atque humeros usque a genibus, camurumque recondit
Anguitenens validis magnum a cervicibus Anguem.
Jam vero Arctophylax non aequa parte secatur :
nam brevior clara caeli de parte videtur ;610
amplior infernas depulsus possidet umbras.
Quatuor hic obiens secum deducere signa
signifero solet ex orbi ; tum serius ille,
quum supera sese satiavit luce, recedit,
post mediam labens claro cum corpore noctem.615
Haec obscura tenens convertit sidera tellus.
At parte ex alia claris cum lucibus errat
Orion, humeris et lato pectore fulgens,
et dextra retinens non cassum luminis Ensem.
Sed quum de terris vis est patefacta Leonis,620
omnia, quae Cancer praeclaro detulit ortu,
cedunt obscurata ; simul vis magna Aquilai
pellitur, ac flexo considens corpore Nisus
jam supero ferme depulsus lumine cedit :
sed laevum genus, atque illustrem linquit in altum625
plantam. Tum contra exoritur clarum caput Hydrae,
et Lepus et Procyon, qui sese fervidus infert
ante Canem ; inde Canis vestigia prima videntur.
Non pauca e caelo depellens signa, repente
exoritur candens illustri lumine Virgo.630
Cedit clara Fides Cyllenia, mergitur unda
Delphinus, simul obtegitur depulsa Sagitta,
atque Avis ad summam caudam, primasque recedit
pinnas, et magnus pariter delabitur Amnis.
Hic Equus a capite, et longa cervice latescit.635
Longius exoritur jam claro corpore Serpens ;
Crateraque tenus lucet mortalibus Hydra.
Inde pedes Canis ostendit jam posteriores,
et post ipse trahit claro cum lumine puppim.
Insequitur labens per caeli lumina Navis ;640
haec medium ostendit radiato stipite malum ;
et jamjam toto processit corpore Virgo.
At quum procedunt obscuro corpore Chelae,
exsistit pariter larga cum luce Bootes,
cujus in adverso est Arcturus corpore fixus ;645
totaque jam supera fulgens prolabitur Argo,
Hydraque, quod late caelo dispersa tenetur,
nondum tota patet ; nam caudam contegit umbra.
[Anguitenens autem renovata luce refulget.]
Jam dextrum genus, et decoratam lumine suram650
erigit ille vacans vulgato nomine Nixus,
qui Fidis Arcadicae semper confinia tangit :
quem nocte exstinctum atque exortum vidimus una
Persaepe, ut parvum tranans geminaverit orbem.
hic genus et suram cum Chelis erigit alte :655
ipse autem praeceps obscura nocte tenetur,
dum Nepa et Arcitenens invisant lumina caeli.
Nam secum medium pandet Nepa ; tollere vero
in caelum totum exoriens conabitur Arcus.
Hic tribus elatus cum signis corpore toto660
lucet : at exoritur media de parte Corona,
caudaque Centauri extremo candore refulget.
Hic se jam totum caecas Equus abdit in umbras,
quem rutila fulgens pluma praetervolat Ales.
Occidit Andromedae clarum caput, et fera Pistrix665
labitur, horribiles epulas funesta requirens.
Hanc contra Cepheus non cessat tendere palmas :
illa usque ad spinam mergens se caerula condit.
At Cepheus caput atque humeros palmasque reclinat.
Quum vero vis est vehemens exorta Nepai,670
late fusa volans [in terras labitur unda ;
Orionque metu perculsus conditur una.
Pace hujus liceat causam explicuisse timoris,
Virgo, tua : mihi, quaeso, veni placata, Diana.
Haec fama est hominum, haec] per terras fama vagatur ;675
ut quondam Orion manibus violasse Dianam
dicitur, excelsis errans in collibus amens,
quos tenens Aegeo defixa in gurgite Chius
brachia cui viridi convestit tegmine vitis.
Ille feras vecors amenti corde necabat,680
Oenopionis avens epulas ornare nitentes.
At vero pedibus subito perculsa Dianae
insula discessit, disjectaque saxa revellens
perculit, et caecas lustravit luce lacunas :
e quibus ingenti exsistit cum corpore prae se685
Scorpius infestus, praeportans flebile acumen.
Hic valido cupide venantem perculit ictu,
mortiferum in venas figens per vulnera virus :
ille gravi moriens constravit. corpore terram.
Quare quum magnis sese Nepa lucibus effert,690
Orion fugiens commendat corpora terris.
Tum vero fugit Andromeda, et Neptunia Pistrix
tota latet ; cedit conversa corpore Cepheus,
extremas medio contingens corpore terras.
Hic caput et superas potis est demergere partes ;695
infera lumborum numquam convestiet umbra :
nam retinent Arctae lustrantes lumine suras.
Labitur illa simul gnatam lacrymosa requirens
Cassiepeia, neque ex caelo depulsa decore
fertur : nam verso contingens vertice primum700
terras, post humeris, eversa sede, refertur.
Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae,
cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere forma.
Haec obit inclinata : at pars exorta Coronae est
altera, cum caudaque omnis jam panditur Hydra.705
At caput, et totum sese Centaurus opacis
eripit e tenebris, linquens vestigia parva
antepedum contecta : simul quum lumina pandit :
ipse feram dextra retinet. [Sed caetera magni
exspectant Arcus ortum.] Prolabitur inde710
Anguitenens capite et manibus : profert simul Anguis
jam caput, et summum flexo de corpore lumen.
Hic ille exoritur conversas corpore Nisus,
alvum, crura, humeros, simul et praecordia lustrans,
et dextra radios laeto cum lumine jactans.715
Inde Sagittipotens superas quun visere luces
institit, emergit Nisi caput, et simul effert
sese clara Fides, et prodit corpore Cepheus.
Fervidus ille Canis toto cum corpore cedit.
Abditur Orion, obit et Lepus abditus umbra ;720
inferiora cadunt Aurigae lumina lapsu.
Inde obiens Capricornus ab alto culmine pellit
Aurigam, instantemque Capram, parvos simul Haedos,
et magnam antiquo depellit nomine Navem.
Obruitur Procyon. Emergunt alite lapsu725
e terris volucres. Exsistit clara Sagitta.
Crus dextrumque pedem linquens obit infera Perseus
in loca ; tum cedens a puppi linquitur Argo.
[At postquam superum convisit Aquarius orbem,
Australisque Arae surgit sanctissima sedes ;730
seque humero et pedibus primis Equus exserit alte.
Centauri oppositam devolvit ad infera caudam
nox, caput, et latos humeros, et pectora magna
non potis obscurare ; et Hydrae, quae proxima collo est,
subducit spiram, rutilantiaque ora recondit.735
Caetera sed longum radianti lumine perstant,
nec prius a superis cedunt, cum semifero, oris
omnia, quam surgant geminato corpore Pisces.
Surgit et Aegoceri vicinus ab aequore Piscis,
parte alia exspectans instantis sideris ortum :740
sic humeri Andromedae, et cum lassis inclyta palmis
crura bipartito signorum tempore surgunt.
Quum primum planis Pisces orientur ab undis,
Andromedes dextras dabitur tibi cernere partes.
At laevas Aries, linquens inferna locorum,745
ostendit terris. Illo sub tempore ferme
Hesperii servantem Aram confinia ponti,
Perseaque usque humeros Eoa in parte videbis.
Hoc dubium est, cessansne Aries praecordia Persei
adtrahat, an Taurus : Tauro simul aethera lustrat.750
Sed non desinere haec, Tauro exoriente, putarim :
nam vicina illis Aurigae sidera fulgent,
quem tamen haud totum dias in luminis auras
Taurus agit, Geminis sed enim completur in ipsis,
sed duplices Haedi, et cum planta Capra sinistra755
cum Bove se tollunt : tunc terga immania Pistrix
erigit, et caeli splendentem in fornice caudam.
Occidit ipse etiam prima jam parte Bootes :
quatuor hunc lato vix condunt sidera ponto,
laevaque in occiduae constans subvolvitur Ursae.760
Ambo pedes, usque ad geminum genus Anguitenentis,
cedentes caelo, atque immensa sub aequora lapsi,
surgentes alibi poterunt monstrare Gemellos.
Jam lateri Pistrix nulli vicina videtur,
mox visenda tamen, quum jam Fluvii agmina prima765
in medio venient nautae cernenda profundo,
qui signum exspectans magnum manet Oriona :
nempe iter ut ratis, et noctis mensura patescat,
qualia plura hominum generi Di signa dederunt.]


FORUM ROMANUM