a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Appendix Vergiliana
Catalepton
From the edition of R. Ellis (Oxford 1907).


I.
De qua saepe tibi, venit, sed, Tucca, videre
non licet: occulitur limine clausa viri.
De qua saepe tibi, non venit adhuc mihi; namque
si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.
Venerit, audivi. Sed iam mihi nuntius iste

     5

quid prodest? Illi dicite cui rediit.


II.
Corinthiorum amator iste verborum,
iste iste rhetor, namque quatenus totus
Thucydides, tyrannus Atticae febris:
tau Gallicum, min et sphin et - male illi sit,
ita omnia ista verba miscuit fratri.

     5



III.
Aspice quem valido subnixum Gloria regno
altius et caeli sedibus extulerat.
Terrarum hic bello magnum concusserat orbem,
hic reges Asiae fregerat, hic populos,
hic grave servitium tibi iam, tibi, Roma, ferebat

     5

(cetera namque viri cuspide conciderant),
cum subito in medio rerum certamine praeceps
corruit, e patria pulsus in exilium.
Tale deae numen, tali mortalia nutu
fallax momento temporis hora dedit.

     10



IV.
Quocumque ire ferunt variae nos tempora vitae,
tangere quas terras quosque videre homines,
dispeream si te fuerit mihi carior alter:
alter enim qui te dulcior esse potest?
Cui iuveni ante alios divi divomque sorores

     5

cuncta neque indigno, Musa, dedere bona,
cuncta, quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus, -
doctior quis te, Musa, fuisse potest?
O quis te in terris loquitur iucundior uno?
Clio nam certe candida non loquitur.

     10

Quare illud satis est, si te permittis amari;
nam contra ut sit amor mutuos, unde mihi?


V.
Ite hinc inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata rhoso non Achaico verba,
et vos, Selique Tarquitique Varroque,
scholasticorum natio madens pingui
ite hinc inani, cymbalon iuventutis.

     5

Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
vale, Sabine; iam valete formosi.
Nos ad beatos vela mittimus portus
magni petentes docta dicta Sironis
vitamque ab omni vindicabimus cura.

     10

Ite hinc, camenae; vos quoque ite iam sane,
dulces camenae (nam fatebimur verum,
dulces fuistis): et tamen meas chartas
revisitote, sed pudenter et raro.


VI.
Socer, beate nec tibi neque alteri,
generque Noctuine, putidum caput,
tuoque nunc puella talis et tuo
stupore pressa rus abibit et mihi
(ut ille versus usquequaque pertinet)

     5

Gener socerque, perdidistis omnia.


VII.
Scilicet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam:
Dispeream, nisi me perdidit iste putus.
Sin autem praecepta vetant me dicere, sane
non dicam, sed: Me perdidit iste puer.


VIII.
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,
verum illi domino tu quoque divitiae,
me tibi et hos una mecum, quos semper amavi,
siquid de patria tristius audiero,
commendo <im>primisque patrem: tu nunc eris illi,

      5

Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.


IX.
Pauca mihi, niveo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi doctae dicite Pegasides.
Victor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
victor, qua terrae quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,

     5

magnus ut Oenides utque superbus Eryx,
nec minus idcirco vestros expromere cantus
maximus et sanctos dignus inire choros.
Hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
quid de te possim scribere quidve tibi.

     10

Namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
Pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,
carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris,

      15

carmina, quae Pylium vincere digna senem.
Molliter hic viridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant
dulcia iactantes alterno carmina versu,
qualia Trinacriae doctus amat iuvenis.

     20

Certatim ornabant omnes heroida divi,
certatim divae munere quoque suo.
Felicem ante alias o te scriptore puellam:
altera non fama dixerit esse prior:
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,

     25

quae volucrem cursu vicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ovo;
non supero fulgens Cassiopea polo;
non defensa diu multum certamine equorum,
obstabant gravidae quod sibi quaeque manus

     30

saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
saepe rubro similis sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
immitti expertae fulmine et imbre Iovem;
non cuius ob raptum pulsi liquere penates

     35

Tarquinii patrios, filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutavit placidis tempore consulibus,
multa neque immeritis donavit praemia alumnis,
praemia Messalis maxima Poplicolis. -

     40

Nam quid ego immensi memorem studia ista laboris,
horrida quid durae tempora militiae?
Castra foro, <te> castra Urbi praeponere, castra
tam procul hoc gnato, tam procul hac patria;
immoderata pati iam frigora iamque calores,

     45

sternere vel dura posse super silice;
saepe trucem adverso perlabi sidere pontum,
saepe mare audendo vincere, saepe hiemem,
saepe etiam densos immittere corpus in hostes,
communem belli non meminisse deum;

     50

nunc celeres Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi,
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
vincere et Oceani finibus ulterius -
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes,

     55

quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est:
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient.
Nos ea quae tecum finxerunt carmina divi,
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie,

     60

si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
Hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.


X.
Sabinus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius volantis impetum cisi
nequisse praeterire, sive Mantuam
opus foret volare sive Brixiam.

     5

Et hoc negat Triphonis aemuli domum
negare nobilem insulamve Caeruli,
ubi iste post Sabinus, ante Quinctio
bidente dicit attodisse forcipe
comata colla, ne Cytorio iugo

     10

premente dura volnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus. ultima ex origine
tua stetisse <dicit> in voragine,

     15

tua in palude deposisse sarcinas
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeva sive dextera
strigare mula sive utrumque coeperat
. . . . .( unus versus deest) . . . . .

     20

neque ulla vota semitalibus deis
sibi esse facta praeter hoc novissimum,
paterna lora proximumque pectinem.
Sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,

     25

gemelle Castor et gemelle Castoris.


XI.
Quis deus, Octavi, te nobis abstulit? An quae
dicunt, a, nimio pocula dura mero?
Vobiscum, si est culpa, bibi; sua quemque sequontur
fata: quid immeriti crimen habent cyathi?
Scripta quidem tua nos multum mirabimur et te

     5

raptum et Romanam flebinus historiam,
sed tu nullus eris. Perversi dicite Manes,
hunc superesse patri quae fuit invidia?


XII.
Superbe Noctuine, putidum caput,
datur tibi puella quam petis, datur;
datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
duas habere filias Atilium,

      5

<duas>, et hanc et alteram, tibi dari?
Adeste, nunc adeste: ducit, ut decet,
superbus ecce Noctuinus - hirneam.
Thalassio, thalassio, <thalassio>.


XIII.
Iacere me, quod alta non possim, putas,
ut ante vectari freta
nec ferre durum frigus aut aestum pati
neque arma victoris sequi?
Valent, valent mihi ira et antiquos furor

     5

et lingua qua assim tibi
et prostitutae turpe contubernium
sororis (o quid me incitas,
quid impudice et improbande Caesari?).
Seu furta dicantur tua

     10

et heluato sera patrimonio
in fratre parsimonia
vel acta puero cum viris convivia
udaeque per somnum nates
et inscio repente clamatum insuper

     15

Thalassio, thalassio -
quid palluisti, femina? An ioci dolent?
An facta cognoscis tua?
Non me vocabis pulcra per Cotytia
ad feriatos fascinos

     20

nec deinde te movere lumbos in ratulam
prensis videbo altaribus
flavomque propter Thybrim olentis nauticum
vocare, ubi adpulsae rates
caeno retentae sordido stant in vadis

     25

macraque luctantes aqua,
neque in culinam et uncta compitalia
dapesque duces sordidas,
quibus repletus ut salivosis aquis,
obesam ad uxorem redis

      30

et aestuantes dote solvis pantices
osusque lambis saviis.
Nunc laede, nunc lacesse, si quidquam vales.
Et nomen adscribo tuom:
cinaede Liciene, liquerunt opes

      35

fameque genuini crepant;
videbo habentem praeter ignavos nihil
fratres et iratum Iovem
scissumque ventrem et hirniosi patrui
pedes inedia turgidos.

     40



XIV.
Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
o Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troius Aeneas Romana per oppida digno
iam tandem ut tecum carmine victus eat:
non ego ture modo aut picta tua templa tabella

     5

ornabo et puris serta feram manibus -
corniger hos aries humilis et maxima taurus
victima sacrato sparget honore focos
marmoreusque tibi aut mille coloribus ales
in morem picta stabit Amor pharetra.

     10

Adsis o Cytherea: tuos te Caesar Olympo
et Surrentini litoris ara vocat.


FORUM ROMANUM