Avieni
Orbis Terrae
This text comes from an unknown edition.

Qua protenta iacent vastae divortia terrae
et qua praecipiti volvuntur prona meatu
flumina per terras, qua priscis inclyta muris
oppida nituntur, genus hoc procul omne animantum
qua colit, Aoniis perget stilus impiger orsis.
ardua res, musae. deus, en deus intrat Apollo
pectora, fatidicae quatiens penetralia Cirrhae.
Pierides, toto celeres Helicone venite,
concinat et Phoebo vester chorus; Oceanumque,
carminis auspicium, primum memorate camenae.
Oceani nam terra salo praecingitur omnis,
parva ut caeruleo caput effert insula ponto:
nec tamen extremo teres est situs undique in orbe,
qua colitur populis, qua tellus paret aratro;
sed, matutino qua caelum sole rubescit,
latior, accisi curvatur caespitis arvo,
cetera protentus. tria sunt confinia terrae
unius: est primum Libyae Europaeque Asiaeque.
Aequore ab Hesperio qua se salis insinuat vis,
terrarumque cavis illabitur, arduus Atlas
qua iuga celsa tumet, Libyae sese explicat ora:
finis huic Gades, septenaque gurgite vasto
ora procul Nili, Phariorum ubi gleba recumbit,
et Pelusiaci celebrantur templa Canopi.
Europaeque dehinc laevum est latus: at procul ambas
una Asia, inclinans geminis se cornibus, urget
desuper, ac rupti divortia continet orbis.
Europam atque Asiam Tanais disterminat amnis
hic se Sarmaticis evolvens finibus alta
scissus Araseo prius aequore, iam suus unda
effluit in Scythiam: procul hinc Maeotida Tethyn
intrat, et inserto freta pellit vasta fluento,
Ismaricique riget semper flabris aquilonis.
at qua piscosi gurges strepit Hellesponti,
vis obliqua sali tepidum procumbit in austrum,
terrarumque trium modus est mare, donec in alti
ora procul Nili late Thetis efflua serpat.
altera pars orbem telluris limite findit.
caespes terga iacens Asiae succedit in oras,
immensusque modi protenditur. hic latus artans
Caspia contingit freta desuper, atque tumenti
proximus Euxino est: Asiam conterminus iste
Europamque secat. tellus sese altera in austrum
porrigit, insertoque sinus interiacet agro
aestuat); et Libycis Asiam discernit ab oris
sic diversa fuit sententia, rite quis orbi
limes haberetur. totum hoc circumlatrat aestus,
et maris infesti moles ligat. una furenti
natura est pelago, pelagi sed nomina mille,
aequor ut innumeris terrarum admoverit oris.
qua se blanda satis intendunt flabra favoni,
Hesperium Oceano mare terras intrat ab alto.
axe Lycaoniae rursum facis, atque ubi dura
belligeratores nutrit tellus Arimaspas,
nomine Saturni late iacet aequoris unda.
hic densata sali stant marmora, pigraque ponti
se natura tenet, numquam ruit effluus umor:
mortuus hic Graio perhibetur gurges in usu
denique, quod lento stupeat plaga salsa profundo,
vel quod sole carens pars orbis taetra rigescat.
vis hebes has oras ardor Titanius afflat,
vis evecta dies illuminat, omneque late
at qua prima dies rutilo sustollitur ortu,
aureus et tremulas late rubor inficit undas,
Eoum pelagus, freta dicunt Indica pandi.
propter Erythraei tenduntur dorsa profundi,
Aethiopumque salum diffunditur. hic notus aethram
urit, et hic aestu radiorum Phoebus anhelo
arva coquit: sterilis regio est, et inhospita late
aret humus, cassaeque solo torrentur harenae.
Oceanus sic cuncta vago complectitur aestu,
undique sic unus terras interminus ambit,
innumerosque sinus cavat illabentibus undis
desuper: e multis celebri sub nomine tantum
quattuor infuso late sale terga dehiscunt.
primus in orbe sinus vasti maris aequora gignit,
gurgitis Hesperii: procul hic protentus in ortus
faucibus a Libycis aestum trahit, atque ubi laetam
caespite sub pingui pandit Pamphylia glebam,
deficit, et curva sinuatur litoris ora.
alter item est primo brevior, maiorque duobus.
hic prolapsus aquaest, boreali fusus ab alto,
terga procelloso turgescit Caspia fluctu.
Hyrcanum hoc pelagus pars nominat. hinc duo rursum
ora patent ponti: geminus sinus aequoris intrat,
telluremque cavat, qua se notus axe tepenti
erigit. horum unus vada longe Persica fundit,
Caspia conversus procul in freta; porrigiturque
quartus Arabs, tumet hic rapido per aperta fluento,
Eusinumque salum videt eminus. en tibi rursum
aequoris Hesperii tractus loquar: istius unda
lambit terga soli, qua se vagus explicat orbis.
nam vel caeruleo loca circumplectitur aestu,
vel celso demissa iugo confinia radit,
moenia vel fusi praestringit gurgite ponti.
in zephyrum tellus extenditur, oraque terrae
ultima proceras subducit in astra columnas.
Hic modus est orbis Gadir locus, hic tumet Atlas
arduus, hic duro torquetur cardine caelum,
hic circumfusis vestitur nubibus axis.
et primum ruptas se pontus Hibericus illinc
inserit in terras: caput autem principiumque
Europae et Libyae est. mediis infunditur oris,
irrepitque salum. scopuli stant ardui utrimque:
unus enim Europam, Libyam procul aspicit alter.
sic discreta freto procera cacumina celsis
emicuere iugis, sic intrant saxa profundum,
sic subeunt nubes, sic caelum vertice fulcit
Maura Abila, et dorso consurgit Hiberica Calpe.
Gallicus hinc aestus provolvitur. hic super urbem
Massiliam gens Graia colit, Ligurumque tumescit
aequor, et indomito tellus iacet Itala regno.
Ausonis haec regio est; pubi genus ab Iove summo.
qua se flabra trucis boreae per inhospita terrae
eructant caelo, populis caput Aeneadarum,
alba dehinc cautes est terminus: haec freta propter
Trinacriae summa consurgit litoris ora.
evolvuntur item vada fusi caerula ponti;
insula qua Cyrnus fluctu madet alludente,
litoris ostriferi protendens latius undam,
Sardiniamque dehinc moles circumflua cingit
aequoris, et cano spumant freta concita fluctu.
hinc Tyrrhena sali sunt agmina, qua notus axem
umidus inclinat: qua lux se rursus eoa
emergit pelago, Siculi maris aestuat unda,
obliquumque quatit gurges protentior altum
usque in saxosi Pachyni iuga. plurimus inde
in Cretam trahitur ponti tumor: hicque procul se
inclinat rupes, atque obvia fluctibus altis
ingreditur pelagus Gortynia moenia iuxta,
ac procumbentis sola propter pinguia Phaesti.
Prona mari cautes extenditur, ut ferus ora
est aries, ultroque minax petit obvia fronte:
denique sic olli nomen prior indidit aetas:
nec minus Italiam cornu prospectat acuto
litoris, et rapidi perflatur Iapygis ore.
hinc se rursus aquis Hadriatica marmora fundunt
in borean, zephyrumque dehinc deflexa parumper
alta petunt, rauco penitus repentia fluctu:
hic sinus Ionius curvatur litoris acta,
caespitis et gemini tellus irrumpitur alto.
nam qua caeruleis pontus sese inserit undis,
Illyris in dextris pandit regionibus agros,
Emathiamque super sulcat genus acre virorum:
Ausonidum laevast. hinc longo caespite tellus
funditur, et varia populorum pube domantur
arva soli. trina haec pelagi circumtonat unda.
nam qua se zephyri sustollunt flabra, profundum
Tyrrheni est pelagi; qua se notus erigit aethra,
Sicanum late fluitat mare: qua procul autem
spirat ab eois pulcher regionibus eurus,
Ionii sunt terga sali. sic Itala tellus
a circumfusis latus amplum lambitur undis.
efflua post Siculi moles evolvitur alti,
inque notum late vada ponti caerula serpunt,
donec harenosae se attollant aequore Syrtes,
infidumque rati tenuent mare. languida quippe
aequore iam fesso sese trahit unda per ambas.
montibus ab Siculis capit autem prona meatum,
Cretaeisque iugis mox Syrtes inter oberrat
parcior, et tenui praetexens ima fluento.
rursus ab Idaea Salmonide porrigit aequor
se geminum: nautae Pharium dixere profundum,
quod procul in Casiae vergit confinia cautis:
Sidoniique dehinc late salis aestuat unda,
Issicus immodico donec sinus ore patescat,
aequoris et nostri sit terminus: arva ubi late
pinguia proceris Cilicum versantur aratris.
curva salo forma est: hinc sese marmora ponti
in zephyrum torquent, ac flexu lubricus errat
gurges, et exesas illabitur unda lacunas.
sic virosorum prolixa volumina sese
sponte cerastorum facili sub viscere curvant;
sic spiras crebro sinuat draco, seque vel orbe
colligit inclinans, vel pronis agmina longe
tractibus absolvit: stridet nemus undique totum,
pestifero afflatu serpens vagus inquinat aethram.
haut secus illapso penetrantur litora fluctu,
et rursum tellus init aequora: iugis ubique
mugitus pelago est, gemitu loca cuncta resultant.
Imminet huic late Pamphylia, subluit illic
unda Chelidonias, illisum murmurat aequor,
saepius et crebra spumescunt aequora rupe,
terminus his cautis Patareidis eminet arcis.
ac rursum in zephyrum vada semet caerula curvant.
hinc salis Aegaei tractus tonat, inque Bootis
plaustra dehinc rapidi flectuntur marmora Nerei,
saxosis Sporadum saepe obluctantia ripis.
non aliud tanta consurgit mole profundum,
non sic curva Thetis fluctu tumet: extimus olli
in Tenedum cursus, pelagi caput incipit Imbro.
caespitis hinc proni protendens dorsa Propontis,
flatibus ex boreae tepidum procumbit in austrum,
immensaeque Asiae populos alit ubere terrae.
hinc artas inter fauces atque obvia saxa
Thracius angustas discludit Bosphorus oras,
Bosphorus Inachiae subvector virginis olim.
nam vicina sibi stant litora; terraque parci
faucibus oris hiat, pronam sinus evomit undam:
proxima non alibi tantum divortia cernas
caespitis: hac pecoris cursu sternacis in aequor
Inachis illata est; sic pectus canduit ira,
Paelicis et tanto divam dolor extulit igni.
illic instabili fama est sale saxa moveri,
inferrique sibi flabris urgentibus oras:
hic rigidas errare ferunt per marmora cautes,
et nunc ora sali vastas praetendere rupes,
nunc aperire sinum: gemit amplo murmure pontus,
seu quod collisas Thetis indignata per arces
saeviat obiectis; seu quod brevis exitus undas
exerat, et strictis eructet faucibus aequor.
interius lato pontus se gurgite fundit,
undarumque procul latus explicat, aurea Phoebi
qua rota purpureo repetit convexa sub ortu.
sic obliqua maris panduntur denique dorsa,
ut matutinis inclinent aequora habenis,
longior aut boreae concedat gurges in axem.
Pontus enim nostrae sinus est amplissimus undae.
Huic Asia ab laevis praecingitur Europamque
excipit, adversusque dehinc se Thracius artat
Bosphorus et tenui vix panditur oris hiatu
at qua diducto pontus distenditur aestu,
et porrecta mari terrae iuga longius intrant
in pelagus, tractuque vago sua litora linquunt,
caespite Paphlagonum prodit saxosa Carambis.
altera se cautes similis procul arietis ori,
dura pruinoso qua torpet Taurica caelo,
exerit, et tenta late premit aequora fronte.
eminus ista notum videt, arctos eminus illa.
porro inter fluctus ac fusi marmora ponti
proxima celsorum sic sunt sibi dorsa iugorum,
quamvis vasta sali moles interfluit arces,
ut gemini sit forma maris. sed brachia pontus,
finibus arctois, eoae lucis in ortum,
et qua prona dies atris involvitur umbris,
molliter inclinans, Scythici speciem facit arcus;
at tepidi de parte noti directior oram,
continuumque iacens, rigidi sub imagine nervi
tenditur: excedit confinia sola Carambis
in borean vergens. boreali rursus in arcto
ore sinus patulo Maeotidis alta paludis
aequora prorumpunt: Scytha late barbarus oras
incolit, et matrem ponti cognominat undam.
sola parens ponto, genetrix haec sola fluentost:
hoc se fonte trahunt vaga glauci marmora ponti,
Cimmerio prolapsa sinu; nam Bosphorus illic
Cimmerius fauces aperit: circumque superque
Cimmeris, gens dura, colunt. hic ardua Taurus
in iuga consurgit, caelumque cacumine fulcit
verticis, et celsis late caput inserit astris.
huc, mirante salo, quondam sese intulit Argo
Thessala, et innantem stupuerunt aequora cumbam.
sic vasti moles pelagi interfunditur oras:
sic se forma maris toto procul explicat orhe.
Nunc tibi tellurem versu loquar: incute docto,
Phoebe, chelyn plectro. musis intermina vita
permanet, et memori laus semper pullulat aevo.
indefessa tuae sint mentis acumina, lector,
sudorisque mei patulo bibe carmina rictu:
dulcis in his haustus, meritum grave, gratia perpes.
Ergo solum terraeque Libystidis ora per austrum
tenditur, eoae procul in confinia lucis.
Gades principium est; caput huius caespitis autem
artius angusto conducit litora tractu,
Oceanique salum cuneo subit: istius orae
terminus immensis Arabum concluditur undis.
at latus hoc terra diffusius explicat agros,
arvaque tenta patent. haec pingui caespite tellus
Aethiopum est nutrix, qui nigros propter Erembas
extremi Libyae curvo sola vomere sulcant:
et rursum Aethiopes soli subiecta cadenti
arva tenent. sic scissa virum gens ultima terrae
incolit: hos afflant rutilae incunabula lucis;
hi iam praecipitis terrentur solis habenis.
propter proceras zephyri regione columnas
Mauri habitant; his fluxa fides et inhospita semper
corda rigent; trahitur duris vaga vita rapinis.
proxima se late Numidarum pascua tendunt,
Massyliique super populi per aperta locorum
palantes agitant. certi laris inscia gens est:
nunc in dumosas erepunt denique rupis,
nunc quatiunt campos, nunc silvas inter oberrant
coniugibus natisque simul: cibus aspera glando
omnibus: haud ollis sulcatur caespes aratro:
non his mugitus pecudum strepit. inclyta post hos
moenia consurgunt Tyriae Carthaginis: illa
urbs Phoenissa prius, Libyci nunc ruris alumna,
paci blanda quies, et bello prompta cruento.
ast hinc in Syrtim praeceps ruit unda minorem,
ulteriusque dehinc qua lux se reddit Olympo,
maior vasta sibi late trahit aequora Syrtis,
infidumque rati pelagus furit: ardua quippe
undarum moles Tyrrheno cogitur aestu,
curvatumque salum quatit amplo litora fluctu;
ecce alias lento prorepit gurgite Nereus,
undaque vix tenuis siccas praetexit harenas.
immemor ergo modi semper natura duabus
Syrtibus, et classem sors crebro caeca fatigat.
ambarum medio procera Neapolis arcem
surrigit: hanc rursum gens late prisca virorum
Lotophagi includunt: diros Nasamonas at inde
aspice, quis quondam populorum examina multa
versavere solum, multo sonuere per agros
balatu pecudes: nunc lati iugera campi
et grege nuda iacent, et sunt cultoribus orba.
Ausonis haec duro vastavit dextera bello:
Ausonis invicti gens roboris una per orbem
arma tulit: pubem Latiam ferus horruit Hister,
Romanas aquilas Rhodanus tremit, Italidum vi
maesta paludivagos Germania flevit alumnos.
Illi caeruleas attingunt aequoris undas:
at qua navigero tellus discedit ab aestu,
innumerae gentes, populorum examina mille
arva tenent. hic fata canit venerabilis Hammon,
mugit harenosis nemus illic denique lucis.
astat Cyrene propter vetus, erigiturque
urbs procera arces, et Apolline dives alumno:
Marmaridae iuxta; procul hi tamen ultima regni
Aegypto inclinant: tergo Gaetulia glebam
protinus hinc Garamas late confinia tendit,
trux Garamas, pedibus pernix, et harundinis usu
nobilis: at quantum terrarum interna recedunt,
ut procul Oceano tellus vicina madescat,
Aethiopum populos alit ampli caespitis ora,
terminus Aethiopum populos adit ultima Cerne.
post Blemyes medii succedunt solis habenas,
corpora proceri, nigri cute, viscera sicci,
et circumvincti nervis exstantibus artus.
hi celeri molles currunt pede semper harenas,
nec tamen impressae linquunt vestigia plantae.
eminus evolvunt hinc sese pinguia Nili
flumina, et intenti prolabitur aequoris unda.
hic qua secretis incidit flexibus agros,
Aethiopum lingua Siris ruit: utque Syenen
caerulus accedens diti loca flumine adulat,
nomine se claro Nilum trahit, inque iacentem
Aegyptum fusus fluctu premit arva marito,
fecundatque solum: procul illinc agmina cogit
in borean, scissusque vagis amfractibus aequor
non olli compar quisquam fluit, inclyta quamquam
undique se totis eructent flumina terris.
Nilus enim immensos vitam dispergit in agros,
et fovet invecto sata gurgite: Nilus honorem
telluri reparat: Nilus freta maxima pellit.
hic Asiam ab Libya disterminat, axe favoni
secernens Libyam; redeuntis solis ab ortu
disiungens Asiae medio confinia fluctu.
nec procul illa virum gens incolit, axibus olim
quae prior humanas leges et iura notavit,
vomere quae duro, quae longi pondere aratri
sollicitavit humum, quae fetus edere sulcis
tellurem docuit, quae caedens partibus aethram
prodidit obliquo solem decurrere caelo.
istius ergo tibi formam regionis et oras
expediam versu. blandus praetenditur aer,
prodigus herbarum caespes iacet, aspera nusquam
culmina consurgunt, portus cavat ora frequentis.
quidquid terra dehinc redeuntis sufficit anni
tempore, prae cunctis stupeas specieque modoque.
trina loco frons est, sed laxior axe Bootis,
luce sub eoa constrictior, usque Syenen
tenditur, unde pii volvuntur flumina Nili.
hic urbs est Thebae, Thebae quae moenibus altis
praecinxere larem: Memnon ubi Tithoneus
suspectat roseas Aurorae matris habenas.
pars quae coeaneo discedit ab aequore, septem
oppida sustentat: notiam pars vergit in oram,
et modus est olli Serbonidis alta paludis;
altera pulsatur genitalibus ore favoni.
hic urbem posuit Pellaeae dextera gentis;
hic inter celsas late surgentia nubes
templa Sinopaei Iovis astant nixa columnis,
divite saxorum circumvestita metallo,
auro fulta gravi, niveo radiantia dente.
nec minus hic speculae vertex subducitur, ex quo
cernere sit longe Pallenidis intima terrae.
at qua surgenti terrae pars conscia Phoebost,
aggere murorum Pelusia moenia surgunt.
gens hic docta sali tumido freta gurgite currit,
inque procellosos lembum convertere fluctus
ludum habet, et rauca vitam producit in unda.
Talis forma iacet Libyae, talique recessu
ab zephyro eoum tellus incumbit in axem.
istius extenti sola caespitis undique sulcant
gentes innumerae, quae sparsae litore longo
Oceani australis vada late caerula tangunt;
et quae multimodis media tellure agitantes
arva domant, et quae Tritonidis alta paludis
ut circumfuso populorum examine cingunt.
Nunc tibi et Europae fabor latus: haec, ubi terras
intrat Atlantei vis aequoris, accipit ortum.
unus utramque sali fluxus secat, et procul unum
distinet os ambas: eadem insinuatio ponti
Europam et Libyam rapido disterminat aestu.
sed prior illa tamen tepido perfunditur austro,
haec subit insanos tergum curvata aquilones.
ambae Asiam rursum simili sub limite tangunt:
aequus utrimque modus protenditur: at simul ambas
si conferre sibi quisquam velit, una parumper
ut credatur humus, mediique interflua ponti
subtrahat; extemplo, quali nux pinea formast,
singula versanti talis succedet imago
Europae et Libyae: sic nam latus explicat ambas,
unum et utrique caput, similis quoque finis utrique
sed tamen Hesperii qua spectant aequoris undam,
ambae producto coeunt sibi caespite terrae;
qua matutinis sol istas ignibus afflat,
latior ambabus species distenditur. unum
hoc agili sub mente tenens, velut obvia habebis
cetera terrarum. tellus Europa columnis
proxuma magnanimos alit aequo caespite Hiberos.
hi super Oceani borealis frigida tangunt
aequora, et excursu diffusi latius agri
arva tenent, duris nimium vicina Britannis;
flavaque caesariem Germania porrigit oram,
dumosa Hercyniae peragrans confinia silvae.
Inde Pyrenaei turgescunt dorsa nivalis,
Gallorumque truces populi per inhospita terrae
vitam agitant: tum caeruleum Padus evomit antro
hic prius Heridani propter nemorosa fluenta
fleverunt liquidae lapsum Phaethonta sorores,
mutataeque manus planxerunt pectora ramis.
Nec procul hinc rigidis insurgunt rupibus Alpes,
nascentemque diem celso iuga vertice cernunt.
porro inter cautes et saxa sonantia Rhenus,
vertice qua nubes nebulosus fulcit Adulas,
urget aquas, glaucoque rapax rotat agmine molem
gurgitis, Oceani donec borealis in undas
effluat, et celeri perrumpat marmora fluctu.
quin et Danubium produnt secreta repente
barbara, sed discors tamen est natura fluento.
Abnoba mons Histro pater est: cadit Abnobae hiatu
flumen; in eoos autem convertitur axes,
Euxinoque salo provolvitur; ora per aequor
quinque vomunt amnem, qua se procul insula Peuce
exerit: hunc rigidi qua spirant flabra aquilonis,
Sarmata, Germani, Geta, Basternaeque feroces,
Dacorumque tenent populi, tenet acer Halanus,
Incola Taurisci Scytha litoris; indeque rursum
dira Melanchlaeni gens circumfusa vagatur.
proxima Neurorum regio est, celeresque Geloni,
praecinctique sagis semper pictis Agathyrsi.
inde Borysthenii vis sese fluminis effert
Euxinum in pelagus: tunc aequora Panticapaei
ardescique tibi celso de vertice surgunt
Riphaei montis, ubi dura saepe sub arcto
densa pruinosos eructant nubila nimbos.
hic dites venae niveum gignunt crystallum,
adque hic indomito tellus adamante rigescit
inter Riphaeos et proceros Agathyrsos.
haec gentes Histrum, qua se plaga dura Bootis
porrigit, incumbunt: medii de parte diei
per dumosorum reptantes dorsa iugorum
Gerrhae habitant. Gerrhas attingunt oppida late
Norica, et immodicae rursum sola pinguia glebae
Pannonia exercet. borean subit altior agro
Moesus, et extento post tergum caespite Thracas
plurimus excedit: tunc ipsi maxima Thraces
vomere sollicitant curvo loca: denique longo
qua porrecta iacet spatio piscosa Propontis,
et qua praecipiti fluctu furit Hellespontus,
Aegaeumque dehinc procul in mare, plurima Thraces
arva tenent: hic mellifluis Pallena sub antris
Lychnitis rutilae flammas alit: hic et iaspis
fulva micat stellis, quantum convexa per aethrae
ignea perpetuis ardescunt sidera flammis.
Hic rursum occiduis Europam fabor ab oris.
haec tamquam speculis adsurgens plurima trinis,
spectat Achaemeniae lucis iubar: unus Hiberos
limes habet, limes tenet alter denique Graios,
Ausoniae medius protendit latius arva.
Oceani vicina salo qua gleba recumbit,
Oceani Hesperii, tumet illic ardua Calpe;
Hic Hispanus ager, tellus ibi dives Hiberum:
Tartesusque super sustollitur: indeque Cemsi
gens agit, in rupis vestigia Pyrenaeae
protendens populos: medio se limite gleba
Ausonis effundit; mediam secat Appenninus
Ausoniam: nam qua boreali vertice ad aethra
concrescunt Alpes, surgit caput Appennino;
et qua Sicanii tellus madet aequoris aestu,
ut protelatae molis iuga gurgite condit.
huic circa multae sola sulcant proxima gentes;
et tamen has omnes solers tibi musa loquetur.
prima vetustorum gens est ibi Tyrrhenorum:
inde Pelasga manus, Cyllenae e finibus olim
quae petit Hesperii freta gurgitis, arva retentat
Itala: tum multa tenduntur parte Latini,
per quos flaventis Tybris pater explicat undas,
Romanosque lares lapsu praelambit alumno.
hinc Campanus ager glebam iacit: hic freta quondam
Parthenopen blando labentem in marmora ponti
suscepere sinu: tepidum si rursus in austrum
convertare oculos, nemorosi maxima cernes
culmina Piceni: coma largi palmitis illic
tenditur, ac fuso Bacchus tegit arva flagello.
tunc Lucanorum regio insurgentibus alte
cautibus horrescit: scrupus sola creber iniqua
asperat, et denso caecantur stipite silvae.
Britius hinc dumos acer colit inter, et arces
intendant pelagus, displosisque aequora terris
instabile inclinent semper mare, qua vel eois
Hadrias unda vadis largam procul expuit algam,
vel qua Tyrrheni praeceps involvitur aestus.
ad zephyri hinc rupes dorsum tumet, inque Bootis
plaustra patens albo consurgit vertice saxum.
huc se prisca Locri gens intulit, et sale longo
eminus invecti, qua pontum gurgite rumpit
flumen Alex, Graiae rexerunt lintea cumbae.
hinc Metapontini discurrunt latius arvo:
inde Croton priscis attollit moenia muris:
Aesarus hic amnis salsa convertitur unda,
et Iunone calent hic arae praesule semper.
nec minus exciti post flumina dira tonantis
infortunatae Sybaris vicina ruinast;
Samnitaeque truces habitant confinia: post hos
gens Marsum quondam tenuit loca: tumque Tarentum
surgit, Amyclaei suboles praedura tyranni.
hinc iacet in patulos proiecta Calabria campos,
et super arenti tenduntur Iapyges agro.
huc se praecipiti cogit ferus Hadria ponto.
hic Aquileia decens celsis caput inserit astris:
Tergestumque dehinc curvi salis incubat oram,
extimus Ionii qua se sinus aequoris abdit.
tot populi Ausoniam circumdant moenibus altis,
Italiam cingunt tot diti caespite gentes.
in iubar eoum rursum se pervia flectunt
aequora, et Assyrium suspectant eminus axem
Ionii freta glauca sali, primosque Liburnos
praestringunt pelago; gens Hylli plurima rursum
accolit: hic tenui tellus discluditur aestu.
Illyris ora dehinc distenditur: hicque periclis
saepe carinarum famosa Ceraunia surgunt.
tum prorepentis qua sunt vada turgida Nerei,
Harmoniae et Cadmi sustentat gleba sepulchrum
barbara: nam longo iactati saepius orbe,
postquam liquerunt Hismeni fluminis undam,
hic in caeruleos mutati membra dracones
absolvere diem, finemque dedere labori.
nec minus hic aliut monstri genus arbiter aethrae
edidit: adsistunt scopuli duo, cumque quid atri
imminet eventus, ut vulgi corda fatiget
sors rerum, et gentes terat inclementia fati,
et motantur humo, et coeunt sibi vertice saxa.
sed qua mitis item spirat notus, Oriciumque
pulsant flabra solum, Graiae confinia terrae
incipiunt aperire latus, prolixaque longis
iugera producunt spatiis, praecincta duobus
aequoris infusi procursibus: hanc freta quippe
Aegaei lambunt pelagi; citus Hadria rursum
subluit hanc fluctu: gemino sic gurgite late
Graia madet tellus, sortitaque marmora ventos
quaeque suos, imo turgescunt mota profundo.
Eurus in Aegaeum contorquet flabra: cadentis
parte poli zephyris Hadriatica terga tumescunt.
insula se rursum Pelopis visentibus offert,
insula quae platani folio compar sedet. Isthmi
quippe caput summum conducitur, artaque vergit
in borean tellus, et Graios adiacet agros:
cetera sub folii specie distenditur arva,
ac per utrumque latus sinuoso saepe recedit
caespite: sed tepido qua tellus tunditur austro,
Graiorum Triphylis sterili se porrigit ora.
hinc sacer Alpheus flumen trahit, et vagus aequor
influit Eurotas. Pisanos alter adulat,
alter Amyclaeas celeri secat agmine terras.
insula qua curvas inclinat concava valles,
Arcades immensum propter degunt Erymanthum.
hic distentus aquas sata lambit pinguia Ladon.
iuxta Argivus ager, iuxta sunt culta Laconum:
illos prima dies, celer istos aspicit auster.
Isthmi terga dehinc geminus circumlatrat aestus,
parte Ephyres, piceas qua nos agit atra tenebras,
et matutinus qua lucem proserit ortus.
hic usu Graio nomen tenet unda Saronis.
Atticus hanc ultra limes iacet, Attica tellus
belligeratorum genetrix memoranda virorum.
fertilis haec herbis Illissum subvehit amnem:
Illissi boreas stagno tulit Orithyiam.
Boeotumque dehinc sese confinia iungunt,
et Locris, et patuli sulcator Thessalus agri,
et Macetum praepingue solum; tumet arduus Hemus,
Threiciumque caput subducitur: adiacet Hemum
partibus ab zephyri Dodonae vatis alumnus.
axe noti rigidas subter rupes Aracynthi
gens Aetola colit; campis ibi pulcher apertis
labitur, et virides sulcans terras Achelous
irruit Hadriaci tergum maris; hicque frequentes
fluctibus attolluntur Echinades: haut procul inde
prisca Cephallenae consurgunt oppida terrae.
Delphica quin etiam miscet confinia Phocis,
lucis in exortum protentior; inque Booten
Thermopylae cedunt. hic se Parnasia rupes
erigit: hic celeri Cephisus volvitur unda:
hic quondam Python transactus harundine membra,
sanguinis et cassus prolixa volumina solvit.
illic saepe deum conspeximus arridentem,
inter turicremas hic Phoebum vidimus aras.
Nunc ut quaeque vago surrexerit insula ponto,
ordine quo steterint pelago circumflua saxa,
expediam. cumbae ducatur cursus ab unda
gurgitis occidui: precor, aspirate, camenae,
Inter et oppositas intendite lintea terras.
Gadir prima fretum solida supereminet arce,
Attollitque caput geminis inserta columnis.
Haec Cotinussa prius fuerat sub nomine prisco,
Tartesumque dehinc Tyrii dixere coloni,
barbara quin etiam Gades hanc lingua frequentat:
Poenus quippe locum Gadir vocat undique saeptum
aggere praeducto. Tyrii per inhospita late
aequora provecti, tenuere ut caespitis oram,
constituere domus; dant hi quoque maxima templa
Amphitryoniadae, numenque verentur alumnum.
insula se propter Gymnesia tollit ab alto,
ac dilecta vago pecori consurgit Ebusus,
Sardiniaeque arces, et inhorrens Corsica silvis:
Aeolidesque dehinc tumidis se fluctibus edunt
insulae, et inserto canescunt undique ponto.
has dudum tenuit rex Aeolus: Aeolus illic
hospita iactatis indulsit litora nautis,
Aeolus imperio summi Iovis arbiter alto
impositus pelago est, effundere carcere ventos
et sedare salum. septem sese aequoris aestu
emergunt arces: celsam rex Aeolus aulam
hic habuit. tunc Ausoniam se pandit in oram
tellus Trinacria et patulo distenditur agro.
haec autem trinis laterum procursibus astat,
ternaque caeruleis longe iuga porrigit undis.
in matutinos Pachynos producitur ortus:
pars tepet ab zephyro Lilybeia: celsa Peloris
tota sereniferae pulsatur flatibus ursae.
hic iter infidum pelagi, miserandaque fata
involvere salo fluctuque hausere voraci
saepe ratis. urgent angustae marmora fauces,
artaque praecipitant properum confinia pontum.
qua se parte dehinc celsae notus erigit aethrae,
vis late Libyci furit aequoris. una ibi Syrtis;
ast aliam ulterius freta prolabentia tendunt,
parvaque caeruleo circumsonat aequore Meninx.
rursus in Hadriacam lembum cogentibus undam,
et laevum curva pelagus sulcantibus alno,
insula se Grai Diomedis gurgite promit,
Italiam spectans et Iapygis arva coloni.
huc illum motae quondam tulit ira Diones,
postquam per celeres extorrem traxit Hiberos:
coniugis huc dirae misit furor Aegialiae.
Ionii siquis rate rursum caerula currat
aequora, et eoos cumbam producat in ortus,
Absyrti cautes et crebras protinus arces
inveniet. Colchos huc quondam cura fidesque
extulit, insanam sectantes Aeetinen.
nec procul Ionii per terga Libyrnides astant:
inque notum post dira Ceraunia carbasa siquis
torqueat, et tepidos lembum declinet in axes,
Ambraciotarum succedent protinus arces,
Alcinoique domus pandetur Cercyra rursum,
Cercyra compta solum, locupleti Cercyra sulco.
hanc super est tellus, Ithaci vetus aula tyranni,
exulis et toto raptati saepe profundo.
plurima praeterea consurgunt gurgite saxa,
quae protentus aquas Achelous pulcher oberrat;
Amnisusque dehinc alias circumfluit unda,
quae tamen in borean vergunt magis; Aegila parva
et procera caput turgescunt pulchra Cythera;
eminet hic etiam saxosa Calauria iuxta;
Carpathus hic rupes attollitur: haec tamen axem
respicit occiduum. nutrix hic Creta tonantis,
multa latus, glebamque ferax et opima virentum
erigitur pelago. Cretam super astitit Ida,
Ida procellosis agitans aquilonibus ornos.
nec procul Aegyptum Rhodus adiacet, adiacet oram
Suniados, qua se protendit caespes Abantum,
fertilis Aeginae tellus, et opima Salamis.
lucis ab exortu, Pamphylia qua cavat aestum
prolabentis aquae, Cyprus alta cingitur unda,
adque Dionaei pulsatur litoris acta.
inde Chelidoniae tris sese gurgite tollunt,
qua frons tenta salo Patareidis eminet arcis.
laeta dehinc Aradus Phoenicum praeiacet oram,
multus ubi exesae sinus est telluris ab alto,
ac latus omne soli procul in dispendia cedit
litoris, et curvo praelambitur ora fluento.
mirus at ille dehinc Aegaei gurges habetur,
qui gemina de parte sali velut ordine fisso
saxa mari profert circumflua, tenuia sese
fwjtf uwfjhivitfnt Athfmfntidix inhlytf ljto:
Sextus ubi atque Abydus parvo sale discernuntur,
et vicina sibi lambit confinia pontus.
pars procul Europae laevum latus, altera porro
ditem Asiam spectat: cunctae tamen ordine facto
insulae in arctoi procedunt plaustra Bootis.
Europam incumbit prolixus limes Abantum.
Scyrus ibi late dorsum tumet, ac Peparethum
protollit pelagus. iuxta Vulcania Lemnos
erigitur, Cererique Thasus dilecta profundo
proserit albenti se vertice: prominet Imbrus,
Thressaque consurgit propter Samus: indeque rursum
Cyclades accedunt Asiam, Delumque coronant.
omnes fatidico curant sollemnia Phoebo.
nam cum vere novo tellus se dura relaxat,
culminibusque cavis blandum strepit ales hirundo,
gens devota choros agitat, gratique sacrato
ludunt festa die, visit sacra numen alumnum.
Hinc Sporades crebro producunt caespite sese
densa serenato ceu splendent sidera caelo.
nec minus attolluntur Ionides insulae ab alto.
hic iuxta Caunus, Samus hic Saturnia iuxta,
tumque Chius patulae prospectans arva Pelinae.
Lesbus item et Tenedus per aperti marmora ponti
expediunt arces, et culmina nubibus indunt.
hinc se piscosi pandit sinus Hellesponti.
hic salis arctoi spumas vomit impiger aestus,
hic protenta quatit late freta glauca Propontis.
siquis laeva dehinc Euxini marmora sulcet,
ora Borysthenii qua fluminis in mare vergunt,
e regione procul spectabit culmina Leuces.
Leuce cana iugum, Leuce sedes animarum:
nam post fata virum semper versarier illic
insontes aiunt animas; ubi concava vasto
cedit in antra sinu rupes, ubi saxa dehiscunt
molibus exesis, et curvo fornice pendent.
haec sunt dona piis: sic illos Iuppiter imis
exemit tenebris, Erebi sic inscia virtus.
Rursum Cimmerius qua Bosphorus ora patescit,
dexterior ponto subit insula, vastaque late
excedit moles pelagus: sedet eminus ingens
Phaenagore, et muros attollitur Hermonassa.
haec maris infusi consurgunt insulae ab alto.
exterior quis unda dehinc, circumfluus et quis
aestuet Oceanus, quibus illae flatibus omnes
culmina pulsentur, memores date carmine musae.
Propter Atlantei tergum salis Aethiopum gens
Hesperides habitant; dorsum tumet hic Erythiae,
hicque Sacri, sic terga vocat gens ardua, montis:
nam protenta iugum tellus trahit: hoc caput amplae
proditur Europae: genetrix haec ora metalli,
liventis stagni venas vomit: acer Hiberus
hic freta veloci percurrit saepe phaselo.
eminus hic aliae gelidi prope flabra aquilonis
exsuperant undas et vasta cacumina tollunt.
hae numero geminae, pingues sola, caespitis amplae,
conditur occidui qua Rhenus gurgitis unda,
dira Britannorum sustentant agmina terris.
hic spumosus item ponti liquor explicat aestum,
et brevis e pelago vertex subit: hic chorus ingens
producit noctem ludus sacer: aera pulsant
vocibus, et crebris late sola calcibus urgent.
non sic Absynthi prope flumina Thracis almae
Bistonides; non, qua celeri ruit agmine Ganges,
Indorum populi stata curant festa Lyaeo.
longa dehinc celeri siquis rate marmora currat,
inque Lycaonias cumbam procul urgeat arctos,
inveniet vasto surgentem vertice Thulen.
hic cum plaustra poli tangit Phoebeius ignis,
nocte sub illustri rota solis fomite flagrat
continuo, clarumque diem nox aemula ducit.
nam sol obliquo torquetur cardine mundi,
directosque super radios vicinior axi
occiduo inclinat, donec iuga rursus anhela
devexo accipiat caelo notus. inde fluenta
tenduntur Scythici longe maris in facis ortum
Eoae: tum coeaneis erepit ab undis
insula, quae prisci signatur nominis usu
aurea, quod fulvo sol hic magis orbe rubescat.
Contemplator item, ceu se mare flectat in austrum,
inque notum Oceanus freta ponti caerula curvet:
altaque Coliadis mos hic tibi dorsa patescent
rupis, et intenti spectabis caespitis arces.
pro quibus ingenti consistens mole per undas
insula Taprobane gignit taetros elephantos,
et super aestiferi torretur sidere cancri.
haec immensa patet, vastisque extenditur oris
undique per pelagus: latus autem protinus olli
agmina cetosi pecoris, vaga monstra profundi,
alludunt: fervent Erythraei marmora ponti
tota feris: haec, ut rigidi iuga maxima montis,
nubibus attollunt latus omne, et terga tumescunt:
instar in his rupis spinae tenor arduus astat,
molibus in celsis scrupus quoque creber inhorret.
a! nequis rapidi subvectus gurgitis unda
haec in terga sali lembum contorqueat umquam:
a! ne monstrigenis, hostem licet, inferat aestus
fluctibus: immodici late patet oris hiatus
quippe feris, antro panduntur guttura vasto;
protinus haec ipsas absorbent fauce carinas,
involvuntque simul mox monstra voracia nautas.
Ogyris inde salo promit caput, aspera rupes,
Carmanis qua se pelagi procul invehit undas;
regis Erythraei tellus haec nota sepulchro
tenditur, et nudis iuga tantum cautibus horrent.
Persicus hinc aestus fauces hiat: insula rursum,
si tamen in borean flectantur carbasa cumbae,
Icarus aerio consurgit vertice in auras,
Icarus ignicomo Soli sacra; namque Sabaei
turis ibi semper vaga fumum nubila volvunt.
Insulae in Oceani procursibus hae tibi tantum
carmine sunt dignae: multas vehit undique pontus
praeterea, parvas specie, famaque carentia
pars Asiam, Libyam pars adiacet altera ponto,
pars videt Europam: non has tamen aut modus orae,
aut interna cavi commendat vena metalli.
harum aliae duris reserant vis litora nautis,
et scaber in multis scrupus riget; undique iniquus
surrigitur vertex, et inhospita caespitis orast.
harum quis valeat numerosa ut nomina fari?
si velit hoc ullus, velit idem scire quot alto
curventur fluctus pelago, quot sidera caeli
educant flammas, quot robora proferat Ida,
quantus harenarum numerus versetur ab euro.
Carmine nunc Asiam formet stilus: incute doctam,
Phoebe, chelyn! totis Helicon aspiret ab antris.
maxima pars orbis narrabitur; inclyta tellus
prometur musis. terrarum summa duarum
unius est limes, quae caespite protegit ambas.
vastius ast Asiae diti caput, indeque sensim
in matutinos oram conducitur axes.
hic astare procul Bacchi fert fama columnas,
ultimus Oceani qua terras alluit aestus,
Indica qua rupes tumet extima, quo vaga Ganges,
caespite dorsa trahens in Nysaeum Platamona
porrigitur. similis nequaquam est forma duabus,
nec modus est compar: secat unus denique pontus
Oceanus, trinoque sinu vagus influit aestus
unam Asiae molem: sinus istam Persicus intrat,
maximus hanc Arabum scindit sinus, et sinus aequor
inserit Hyrcanus: duo nigri partibus austri
curvantur, rigidam suspectat tertius arcton:
hic et in Euxini prorepit marmoris undam,
et zephyrum tergo spectat procul: adiacet ambos
tellus multa dehinc, et longis tenditur arvis.
ast Asiam incumbit vasto mons aggere Taurus,
interstatque iugo mediam, Pamphylia campo
qua iacet, incipiens, ac verticis ardua ducit
Indorum in pelagus: nunc autem surrigit idem
obliquas arces et flexilis aera pulsat;
nunc directa solo tentus vestigia figit.
mille dehinc amnes unus vomit, exerit unus
flumina per terras, vel qua riget ora Bootis,
vel qua lene notus spirat, qua perstrepit eurus,
et qua deiecto zephyrus sustollitur axe.
nec tamen hic uno signatur nomine ubique,
sed dum flectit iter, novus emicat; utque tumenti
gens vicina subest, peregrina vocabula mutat.
Accipe, qui populi circumdent denique Taurum.
Maeotae primi salsam cinxere paludem.
obversatur item trux Sarmata, bellica quondam
gentis Amazonidum suboles: nam cum prius illae
egissent vasti prope flumina Thermodontis
Threicio de Marte satae, iunxere profectae
concubitus: longas exercet Sarmata silvas:
ex quibus elapsus Tanais procul arva pererrat
barbara, et in salsam protendit terga paludem.
hic Asiam Europa disterminat. arduus istum
Caucasus eructat: Scythicos hic fusus in agros
impacatorum nutrit pubem populorum.
huius utrumque latus quatit amplis bruma procellis,
constrictumque tenent hunc frigora. proxima rursus
Cimmerii Sindique colunt: Cercetia gens est
adque Toretarum propter genus: indeque Achaei,
ab Xanthi ripis atque Idaeo Simoente,
inter chauricrepas et scruposas convallis,
transvexere larem. iuxta gens aspera degit
Eniochi, Zygique dehinc, qui regna Pelasgum
linquentes, quondam tenuerunt proxima ponti.
impiger hos propter Colchus colit: iste feraci
exul ab Aegypto celsae serit aspera rupis:
Caucasus Hyrcanae nimium conterminus undae
huius valle procul Phasis gemit, istius antro
agmina provolvit, Circaeaque lapsus in arva
incidit, Euxinum. borealis cardine caeli
rursus in eoae lucis confinia tellus
inclinata iacet, gemino vicina profundo.
Caspia nam late terram super alluit unda,
Euxinique subest tergum salis: asper Hiberus
hic agit: hic olim Pyrenide pulsus ab ora
caespitis eoi tenuit sola, ceu vaga saepe
fors rapit exactos patria: tenet aequora campi
gens Camaritarum, qui post certamina Bacchum,
Indica Bassaridum cum duceret agmina victor,
accepere casis, mensasque dedere Lyaeo:
orgia ludentes et nebride pectora cincti
deduxere choros, Nysaei ludicra ritus.
hos super in fluctus adsurgit Caspia Tethys.
Haec dicenda mihi; nec diri gurgitis umquam
lustravi pinu freta barbara, nec vagus orbem
undique reptavi: sed vasti flumina Gangis,
Caucaseas arces et dumicolas Arienos
incentore canam Phoebo, musisque magistris
omnia veridico decurrens carmine pandam.
Caspia per teretes Tethys distenditur oras,
et sinuant curvis hanc totam litora terris.
tantum sed fuso pontus iacet iste profundo,
ut ter luna prius reparet facis incrementa,
quam quis caeruleum celeri rate transeat aequor.
gurgitis Oceanus pater est: namque iste nivalis
axe Helices infert rapidi freta concita ponti,
et sinus inde sibi pelagus trahit: hic vada propter
Caspia versatur Scytha belliger; hicque feroces
degunt Albani: trux illic arva Cadusus
dura tenet, Mardi celeres, Hyrcani, Apyrique.
caespite vicino Mardus fluit, et procul ipsos
accedit Bactros; attingens denique atroces
agmine Dercebios, medius disterminat ambos,
Hyrcanique salis tumido convolvitur aestu.
sed Bactrena solo vasto procul arva recedunt,
Parnassique iugi tegitur gens rupibus illa:
Dercebios aliud cohibet latus et vada tangit
Caspia: tum clari pharetris agilique sagitta
Massagetae rauci succedunt flumen Araxis:
durum ab stirpe genus, placidae mens nescia vitae,
ignorant flavae Cereris commercia, Bacchi
semper inexpertes animam traxere ferinam.
his cibus et potus simul est: nam sanguen equinum
et lac concretum per barbara guttura sorbent.
nec procul ad borean diri posuere Chorasmi
hospitia, et iuxta protendit Sugdias agros,
Sugdias, ingenti quam flumine dissicit Oxus.
hic procul Hemodii late ruit aggere montis,
et per prolixos evectus protinus agros
Caspia propellit fluctu freta: qua patet huius
fluminis os, diri ripas habitant Iaxartae.
tendere non horum quisquam certaverit arcus:
ambitus hos etenim multus trahit, et grave curvis
pondus inest taxis, longo sunt spicula ferro,
et rigor in nervis veluti bovis. inde cruenti
sunt Tocari, Phrurique truces, et inhospita Seres
arva habitant, gregibus permixti oviumque boumque
vellera per silvas Seres nemoralia carpunt.
ultima Epetrimos tellus habet: et procul ista
cassa virum est, nullis pecorum balatibus agri
persultant; herbae viduus iacet undique caespes,
fronde caret; nusquam terras intersecat amnis.
Caspia tot late circumdant aequora gentes.
Nunc rursum ab Colchis et glauci Phasidis undis
occiduum ad solem populos memorate, camenae,
usque in Threicii fauces maris! aspera primum
Byzeron est gens: diri sunt inde Bechires,
Macrones, Phyliresque et pernix Durateum gens.
inde Tibareni, Chalybes super, arva ubi ferri
ditia vulnifici crepitant incudibus altis.
post hos Assyriae tenduntur iugera terrae,
Armenioque iugo late surgens Thermodon
erigitur celsa in fastigia prisca Sinope.
hanc urbem quondam, magni Iovis ardor, Asopis
virgo, locans saevae propter confinia terrae,
aulam habuit, plebemque suo de nomine dixit.
nec procul hinc purus laticem provolvitur Iris;
et citus Armeniae cursum convallibus arcis,
qua vastum in pelagus vergit saxosa Carambis,
urget Halys: tum Paphlagonum sata longa patescunt,
et Mariandinon gens incolit, unde triformis
ora canis superas quondam produxit in auras
Alcides Erebo: propter Bithynia glebam
exerit: hic late Rhebas extenditur amnis,
Rhebas, coeanei qui dissicit aequora ponti,
Rhebas, argento similem qui porrigit undam.
hi pontum cingunt populi. nunc illa canatur
ora Asiae, glaucus pelagi quam subluit aestus,
axe noti in fauces rapidi procul Hellesponti,
et freta qua spumant Aegyptia partibus austri,
usque Arabas et longa Syrae confinia terrae.
dictum etenim, quantus rigidas Scytha degat ad arctos.
Calchedon tumulus fluctu circumdatus alto
eminus Europam proceraque moenia Byzae
aspicit: ab tergo tendit Bebrycia glebam,
celsaque nubiferae sustollit culmina rupis
Mysus ager: Mysos tacitum diffusus in aequor
tergaque flavescens sulcat Cius: huius ad undam
pulcher Hylas nymphis quondam fuit anxia cura.
Hinc in caeruleum cedit sinus Hellespontum,
explicat et Phrygiam tellus incurva Minorem;
maior Sangario late praestringitur amni.
haec procul eoos procedit plurima in axes,
fertilis herbarum: qua caelum rursus in umbras
inclinat vertex, panduntur terga Minori,
quae iacet immensae late sub rupibus Idae,
infortunatam pertingens caespite Troiam.
Aeolis inde patet vastum super Hellespontum
Aegaei per terga sali. prolixus Ionum
rursus ager glebam protenditur: hunc secat ingens
Maeander, salsique ruens vada gurgitis intrat.
comminus hic gelidi qua spirant flabra aquilonis,
urbs Ephesus tetricae sustollit fana Dianae,
munus Amazonidum memorabile; nec minus inde
Lydia procedens longum latus explicat euro:
in qua vitiferae Molus iuga proserit arcis,
Et Pactolus aquas agit auriger, arva canoris
persultant cygnis, curva sedet undique ripa
creber olos, laetis adsurgunt gramina campis,
herbaque luxurians sola semper pinguia vestit.
sed locuplete magis Maeandria gleba recumbit
ubere, nam blandi terram rigat unda Caystri.
Maeonis hic etiam deducit turba choreas:
aurea subnectunt haec vincula, ritus Iaccho
luditur, atque sacris feriunt ululatibus aethram;
virgineusque chorus late strepit, exilit omnis
coetus, ut instabiles vaga pendent corpora dammae:
Chaurorum quoque flabra deo famulantia ludunt
ritibus in vulgi; subeunt haec serica saepe
pallia, et impulsi zephyris agitantur amictus.
haec linquenda tamen laeto reor omnia Lydo.
Qua se Xanthus agit, Lyciorum tenditur ora
inclinata mari, surgunt ibi culmina Tauri
Pamphyliae in fines: hic idem Cragus habetur
nomine sub gentis: prope celsam surgit in arcem
prisca Side: fomes calidis adoletur in aris
saepe Dionaeae veneri: stat Corycus alta,
stat Perge propter, micat ardua tecta Phaselis
eminus, et Phoebi radiis tremit aemulus ardor.
inde Lycaoniae tractus iacet: impiger agros
incola decurrit, sitit atrum dira cruorem
gens hominum, et saevo pascuntur pectora bello.
tum Pisida ferox exercet pinguia culta,
Telmissusque dehinc urbs eminet, eminet arcem
inclyta per nubes attollens moenia Lyrbe,
et Lacedaemoniae surgunt fastigia Selges.
Plurimus hinc terras intrat sinus, undaque longe
vicina Euxino rupti sola caespitis urget.
hic diros Cilicas trames tenet, inque diei
tenditur exortum: sulcant duo flumina terram,
Pyramus hic undas, hic volvit Pinarus aequor.
Cydnus item mediae discernit moenia Tarsi.
Pegasus hoc olim suspendit caespite sese,
impressique solo liquit vestigia calcis;
esset ut insigni revoluta in saecula semper
nomen humo, clari post ultima Bellerophontis.
sic caespes late producit Aleius arva,
horrescitque comis nemorum, per inhospita cuius
aequora secreto vitam protraxerat agro.
Lyrnessusque dehinc, hic Malus et Anchialia,
illustresque Soloe post carmina vatis alumni.
Commagenorum propter diffunditur ora:
et procul Hesperium curvatur limes in axem,
donec piniferas Casii prorepat ad arces.
Hinc solers Asiam facili cape carmine totam.
forma sit huius enim talis tibi: quattuor illam
in latera effusam cordi dato; longior autem
sit modus his, rutili quae spectant sideris ortum:
tumque tene, primo quod carmine musa locuta,
totam Asiam celsi praecingi vertice Tauri
extima in Indorum: montis tamen accipe molem
per latus id duci, quo dat Cynosura pruinas:
solis ab occasu vastum decurrere Nilum:
Indicum ab eois mare fervere, rursus ab austro
fluctibus immodicis Rubri salis aequora volvi.
ora Syrum curvi procumbens litoris acta
in notum et eoi confinia tenditur euri.
haec Coele est Graio sub nomine: namque duobus
ut conclusa iugis, vallis vice, multa cavatur.
ab zephyro Casius mons imminet: axe diei
consurgentis item Libanus premit arduus arva.
pars procul a pelago terras colit, inque recessu
gens agitat: salso quidquid pulsatur ab aestu,
Phoenicum regio est: hi Rubro a gurgite quondam
mutavere domus, primique per aequora vecti
lustravere salum; primi docuere carinis
ferre cavis orbis commercia; sidera primi
servavere polo; populis Phoenicibus ergo
urbs Iope, sterilisque dehinc habitatur Elais,
Gazaque proceris adsurgens undique muris.
hic Tyrus est opulens, et Berytus optima, Byblos,
Sidoniique lares; ubi labens agmine amoeno
caespitis irrigui Bostrenus iugera findit.
Nec minus hic Tripolis pingui sola porrigit agro;
Orthosisque dehinc attollitur: hic Marathus stat.
litoris extremo caput altis turribus effert
Laodice, et glauci praelambitur aequoris unda.
hic nemorosa virent Daphnae loca, celsa cupressus
erigitur, ramos innectit laurus odora,
crine Dionaeo myrtus diffunditur, altae
consurgunt pinus, et caelum sibila pulsant
robora, mollicomis tellus insternitur herbis.
urbs mediis Apamea dehinc consistit in arvis,
et qua Phoebeam procul incunabula lucem
prima fovent, Emesus fastigia celsa renidet.
nam diffusa solo latus explicat, ac subit auras
turribus in caelum nitentibus: incola claris
cor studiis acuit, vitam pius imbuit ordo:
denique flammicomo devoti pectora Soli
vitam agitant: Libanus frondosa cacumina turget,
et tamen his celsi certant fastigia templi.
hic scindit iuxta tellurem glaucus Orontes,
nec procul Antiochi vagus interlabitur urbem,
praestringens undis Apamenae iugera glebae.
fertilis hic caespes protenditur, arvaque amica
sunt pecori, in septu facilis Pomona resurgit,
et fecunda Ceres campo flavescit aperto.
Si rursus tepidum via deflectatur in austrum,
curva sinus Arabi succedent aequora propter.
namque Arabas Syriaeque solum sinus iste fluento
dividit, et tentis procul interfunditur undis:
et tamen eoos paulum inclinatur in axes
usque in belligeri confinia flexus Elani.
hinc tellus Arabum producit caespite campos,
et latera ab gemino sale cingitur; alluit aestus
Persicus hanc, Arabumque sinus rigat aequore terram.
his sua flabra polo spirant: nam Persicus euro
turgescit vento, zephyro sinus aestuat alter.
pars autem in primos quae semet porrigit ortus,
et notus insurgit qua nubifer, aequore Rubri
tangitur Oceani; felici terra recumbit
tota solo: tellus hic semper fragrat odoro
caespite: prorumpit lacrimoso stipite myrrha,
Myrrha furor quondam Cinyreius; hic ladani vim
vellera desudant, calami coma pullulat almi,
gignit humus casiam, concrescunt tura per agros,
longaque fecundis pinguescit odoribus ora.
vera fides, illic femoris sub imagine partus
disrupisse Iovem penetralia; proderet ortus
ut sacer aetheria fulgentem fronte Lyaeum.
nascenti Baccho risit pater, undique fulsit
caelicolum sedes, convexaque pura tetendit
festa dies: tellus effudit dives odores;
villorum subitis tumuit pecus incrementis:
ver habuere suum nova gramina, flore frequenti
pinsit terra sinus, ac nymphis unda cucurrit
largior: internis etiam procul undique ab oris
ales amica deo largum congessit amomum.
extemplo Liber subnectit nebride pectus,
effusasque comas hedera ligat, inde virentis
attollit thyrsos, et blandi luminis igne
os hilarat, totaque celer diffunditur aethra.
Sed propter Libanum terram sulcant Nabataei,
Chaulasiique dehinc, Agraei rursus et inde
Hatramis est tellus: Macae vicina fluento
Persidis accedunt: Rutili contermina ponti
Minaei Sabataeque tenent; super impiger ampla
aequora desulcat glebae ditis Cletavenus.
Plurima praeterea gens circumplectitur illic
oram Arabum, muta sed degunt agmina fama,
et numerus cunctis inglorius: inde favoni
qua plaga fecundis alit almos flatibus agros,
barbara montivagos tellus extendit Erembas.
hi vitam duris agitant in cautibus omnem,
intectique artus erepunt ardua semper
culmina saxorum: non ollis pabula in usum
terra parit: glebas abrodunt more ferarum
ieiunas herbae, nec amicas frugibus ullis.
Hinc ultra Libani rursum fastigia celsi,
lux Hyperionio qua se sustollit ab ortu,
alterius Syriae limes iacet usque Sinopen
gurgitis attiguam; mediis hic impigra in arvis
Cappadocum gens est: propter freta turgida rursus
Assyrii iuxta sunt ostia Thermodontis,
et festina citis evolvitur unda fluentis.
Nec procul, attollit qua se facis ardor eoae,
plurimus Euphratae manat liquor: iste feroci
fusus ab Armenia vastum caput exerit antro,
inque notum primae protenditur agmine molis;
at matutinos iterum conversus in axes,
dividit inserto mediam Babylona fluento.
inde Teredoniae iuga propter maxima rupis
Persidis in pontum sparso cadit effluus amni.
Hunc super, in septem quantum via carpitur ortus
caespitis extenti spatiis, citus aequora Tigris
prona rotans, et saxa iugis avulsa supernis,
et totas late celeri trahit agmine silvas.
quin et vasta palus medio distenditur agro;
maximus hanc fluctu Tigris secat: intrat aperti
terga lacus, stupet unda silens, tacitaeque recumbunt
aequora Thospitis; solidarum denique more
riparum stagni facies incisa quiescit,
invectumque sibi cohibens altrinsecus amnem
stat disclusa palus. sic Elidis incola pontum
dissicit Alpheus: pelago sic inserit undas
illaesum optatae flumen ducens Arethusae.
ergo per et stagnum vehitur celer amnis apertum,
hoc elapsus item vim proni gurgitis urget.
non alium tantus rapit impetus; haud ita quisquam
spumescit fluctus, neque tantos ulla fragores
unda ciet. medio quae tellus funditur agro,
hoc Interamnis nomen tenet; ut situs illam
flumine praecinctam gemino per aperta locavit.
non qui lanatum longo pecus educat agro,
aut qui cornigeri ductor gregis arva pererrat,
gramina qui pastor simis petit apta capellis,
quique cavo solers committit semina sulco,
quem Pomona iuvat, quem ramis aesculus altis
illicit, et pingui dependens subere glando;
bracchia Nysaei qui palmitis ordine iusto
digerit, aut tectis siquis dolat impiger ornos,
vel salis in fluctus qui cumbam navita texit,
spreverit hos saltus: nihil indiga subtrahit ora:
dives humo tellus, dives iacet arbore caespes.
istius in borean quidquid protenditur agri,
Armenii et vita duri sulcant Matieni.
Qua sunt flabra noti, Babylon subducitur arce
procera in nubes: hanc prisca Semiramis urbem
vallavit muris, quos non absumere flammae,
non aries penetrare queat: stat maxima Beli
aula quoque argento, domus Indo dente nitescit,
aurum tecta operit, sola late contegit aurum.
ipsa dehinc tellus, quae circumplectitur urbem,
et procerarum fluctu vernat palmarum,
et splendente procul beryllo ferta renidet.
hic tamen internis Ophietidis arcis in arvis
inter gemmiferas excrescit creber harenas.
hinc Babylona super, geminae pro finibus ursae,
Cissi Massabataeque et Chalonita vagantur.
At rursum Armeniae siquis pede pergat ab arce
rupis, et eoas gressum producat in oras,
Medica prolixos spectabit regna per agros.
horum qui gelidi succedunt plaustra Bootis,
pinguia rura tenent: sunt illic Atropateni,
sunt Geri et Mardi. tepidum qui rursus ad austrum
oram habitant, Scythicae deducunt semina gentis.
nam Medea ferox fuit ollis sanguinis auctor.
haec cum Pandionis letum componeret aulae,
Attica qua pulchro tellus pinguescit Ilisso,
proditur, inque fugam propere convertitur exul.
has post in terras pinu subit Aeetine,
inseditque locos: veteres accedere Colchos
nulla inerat menti fiducia; denique ab illa
Medorum suboli magicae furor artis inhaeret.
pars gentis, rutilos Phoebi quae spectat in ortus,
saxa habitat, saxis excudit narcissiten:
qui propter dumos nemorosaque rura vagantur,
in pecus intenti, crebro grege pascua tondent.
Medica se tantos effundit gleba per agros,
Caspia ut extento contingat caespite claustra.
haec Asiae digere fores, hiet ore quod illo
porta quasi, et longas bivium discedat in oras.
panditur Hyrcanis hinc ianua; ianua Persis
hinc patet, imbriferum qua vergit mundus in austrum.
Ecce sub immenso portarum vertice Parthi
rura tenent, curvi nequicquam vomeris usu
sollicitanda sibi; non ollis cura laborque,
aequora terrarum gravibus componere rastris:
exercent saevi se semper Martis in arma.
sica comes lateri est, manus autem hastilia vibrat,
demittunt pharetras umeris et letifer arcus
semper inest laesae: neque per compendia diras
producunt animas; non puppibus aequora sulcant:
non proni gregibus pecoris fera vita iuvatur.
sed quatit alipedum sola semper cursus equorum,
pulsaque terra gemit: discurrunt crebra per auras
spicula, missilibus late subtegitur aer.
Quin etiam post hos amor est si discere Persas
consimilis, solersque trahit te cura per orbem;
has quoque musa tibi formabit carmine terras,
quae liquidos amnis via devehat, utque iugorum
consurgat vertex, quibus oris arva recumbant
barbara, famosum qui Persam roboret usus.
quippe Asianarum primi degunt regionum.
vita opulens genti, gazas quoque terra ministrat
omnibus, et largum populis producitur aevum.
dives in his mos est iam longi tempore saecli,
ex quo Maeoniam bello trivere cruento.
illudunt auro vestes, et cuncta teguntur
auro membra viris, auro vestigia condunt:
tantus Persarum dissolvit pectora luxus.
ipsa autem tellus inclusa est montibus altis,
undique in australem latus inclinatior axem,
ac borean longe, longe quoque Caspia claustra
deserit, atque noti placida perfunditur aura.
istius at spatiis finem dat Persicus aestus,
incoliturque solum populis tribus. una sub arcto
pars agit, armigeris nimium contermina Medis:
altera per mediae telluris terga vagatur:
porro ad flabra noti, pelagus prope, tertia degit.
Persidis, et rigidas curvant labentia ripas.
arva secat Cyrus, perrumpit rura Coaspes,
Indica provolvens procul aequora: cuius ad undam
incola flaventem studio sectatur achatem.
nam cum brumali ceciderunt sidere nimbi,
imbribus et caelo fusis furit auctior amnis,
eos lapides late flumen trahit: undique tellus
circumiecta dehinc laeti viret ubere campi.
Sed qua caeruleam sinus infert Persicus undam,
gens Carmanorum late colit: hanc facis ortus
urit Phoebeae; tanto quoque funditur agro,
ut simul et glauci contingat gurgitis aestum,
et procul internae perreptet iugera terrae.
Hos super et tellus tendit Gedrosia glebam
Oceani vicina fretis; at flumen ad Indum
Auroraeque latus Scytha miti proximus austro
accolit: australis certe Scytha dicitur iste:
namque alii dura pulsantur desuper arcto.
Indus Caucasiae prorumpens rupis ab antro
adversum pelago Rubri procul aequoris amnem
porrigit, inque notum recto fluit agmine aquarum.
ora dehinc Indo duo sunt, mediumque per agrum
insula se vasto fundit tergo Patalene.
innumeras idem dispescit flumine gentes,
Oritas Aribasque et veloces Arachotas,
et Satram infidum, vel qui per inhospita late
discreti populis, discreti finibus agri
arva agitant, uno sed nomine sunt Arieni.
hi quamquam steriles decurrant semper harenas,
munera nec carpant cerealia, nec nova prelo
musta premant, fulvo tamen invenere corallo
pandere vivendi commercia, quaerere pulchrae
Sapphiri latebras et praeduros adamantas.
Calliope, Indorum populos et regna canamus.
ultima terrarum tellus aspergitur Indi
fluctibus Oceani; primam coquit hanc radiis sol,
sol Hyperionius, sol magni gratia mundi,
astrorum genitor, lucis sator et vigor aethrae.
sed genti Indorum taeter color: efflua semper
his coma liventes imitatur crine hyacinthos.
terrarum in latebris excludant caute metalla:
pars telas statuunt, et vestimenta laborant
lintea: pars Indi procurat segmina dentis,
atque ebur invigilat: multi, qua flumina nimbis
Auget hiems, vastum ut late trahat agmen aquarum
alveus, et celsas evincant aequora ripas,
palantes obeunt beryllum, prona fluenta
quem procul internis a finibus, aut adamanta
detulerint: his glauca dehinc tornatur iaspis.
nec minus et bacas alii prope marmora curvis
excudunt conchis: pars rursum divite cura
herbosi lapidis venas fodit: hique rubore
suffusas blando quaerunt campis amethystos.
horum dives enim tellus est Indica semper,
et tali scrupo caespes tumet: amnibus autem
fertilis irriguis crebro praelambitur ora:
extendunt celsi vaga late brachia luci,
et vernat nemorum semper coma. nunc tibi formam
terrarum expediam, nunc carmine flumina fabor,
nunc rigidos montes, nunc multae denique gentis
absolvam populos. latera agris undique in Indis
quattuor esse tene: coeant tot et anguli ab omni
parte sibi, oblique claudentes extima terrae,
ceu species rhombo est. zephyri de partibus, Indus
gurgitis occursu fit certae terminus orae:
axe noti, Rubri late salis obiacet unda:
flumen item Ganges fit limes caespiti eoo;
adque Lycaonia consurgit Caucasus arcto.
aequore qua fuso laticem provolvitur Indus,
Dardanidum gens est, ubi magnus sorbet Hydaspes
delapsum summa saxorum mole Acesinen.
tertius amnis item secat agri proxima Cofes;
in medioque Sabae sunt caespite: gens quoque Sodri
propter agit; populique dehinc velut ordine facto
Peucaleum longas exercent vomere terras.
Gargaridae rursum: gens haec obnoxia Baccho,
et glebam sulcant, et ritibus orgia ludunt.
Hic Hypanis lateque trahens vaga terga Cymander,
rupe procul fulvum provolvunt fluctibus aurum:
nec minus hi campos intrant Gangetidis orae,
quae per flabra noti fuso distenditur agro,
usque in celsa iacens confinia Colidis arcis.
Colis et ipsa dehinc cetosi vergit in aequor
Oceani, tantoque iugo subit aetheris auras,
arceat alituum subducta ut rupe volatum.
sed circum Gangen regio est devota Lyaeo,
perpetuique sacri talis narratur origo.
Indorum in populos fatalia Liber agebat
proelia: vipereo late Bellona flagello
increpat, et magno tremuerunt regna pavore,
insistente deo. venit ergo ad flumina Gangis,
discursuque sacro praeludit proelia Liber.
Maenades extemplo maculosae nebridis usum
permutant clipeis, viridique hastilia thyrso
succedunt; solvunt properantes lintea Bacchae
vincula, viroso pectus vinxere dracone;
pro molli vitta prorepunt crine chelydri;
excitoque ferox persultat in agmine Mavors:
dux aquilas in bella rapit, tremit Indica tellus
pressa pede, et toto tonuerunt classica caelo.
ergo et Nysaeos discit gens rite recessus,
et stata sollicito deducunt orgia ritu.
ipse dehinc diros ut Liber perculit Indos,
Hemodi victor conscendit verticis arces,
effusamque solo gentem procul aspicit omnem:
ima iugi extantis vestigia gurgite canent.
Oceani eoi praetento denique Bacchus
litore, et extrema terrarum victor in ora,
ducit laurigeros post Indica bella triumphos,
erigit et geminas telluris fine columnas,
invisitque dehinc Ismeni fluminis undam.
Has tantum gentes commendat fama per orbem.
vile aliae vulgus, pecorum vice, terga pererrant
caespitis abiecti: non his aut gloria forti
parta manu est, aut clara decus peperere metalla
terrarum venis: habitant ignota locorum
semper inexpertes famae, per inhospita degunt
arva procul, nullis sunt dignae denique musis.
at tu, Phoebe pater, vos clari turba, camenae,
nominis, Aonio famam inspirate labori.

FORUM ROMANUM