Avieni
Ora Maritima
This text comes from an unknown edition.

Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,
animo atque sensu, Taurici ponti situs
capi ut valeret his probabili fide
quos distinerent spatia terrarum extima,
subi libenter id laboris, ut tibi
desideratum carmine hoc claresceret.
fas non putavi quippe prolixa die
non subiacere sensui formam tuo
regionis eius quam vetustis paginis
et quam per omnem spiritus nostri diem
secretiore lectione acceperam.
alii invidere namque, quod dispendio
tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor.
his addo et illud, liberum temet loco
mihi esse amore sanguinisque vinculo.
neque sat sit istud, ni sciam te litteras
hiantibusque faucibus veterum abdita
hausisse semper, esse patuli pectoris,
sensu capacem, talium iugem sitim
tuo esse cordi et esse te prae ceteris
memorem intimati. cur inefficaciter
secreta rerum in non tenacem effunderem?
in non seguacem quis profunda ogganniat?
multa ergo, multa compulere me, Probe,
efflagitatam rem tibi ut persolverem.
quin et parentis credidi officium fore,
desideratum si tibi locupletius
profusiusque Musa promeret mea.
dare expetitum quippe non parci viri est,
augere porro muneris summam novo
mentis benignae satque liberalis est.
interrogati, si tenes, Maeotici
situs quis esset aequoris. Sallustium
noram id dedisse, dicta et eius omnibus
praeiudicatae auctoritatis ducier
non abnuebam. ad eius igitur inclytam,
descriptionem, qua locorum formulam
imaginemque expressor efficax stili
et veritatis paene in optutus dedit
lepore linguae, multa rerum iunximus
ex plurimorum sumpta commentariis.
Hecataeus istic quippe erit Milesius
Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque
Atheniensis, Caryandaeus Scylax,
Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,
quin et Damastus nobili natus Sige
Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque
popularis urbe Atticae Siculus Cleon,
Herodotus ipse Thurius, tum qui decus
magnum loquendi est, Atticus Thucydides.
hic porro habebis, pars mei cordis Probe,
quicquid per aequor insularum attollitur
(per aequor illud scilicet, quod post cava
hiantis orbis a freto Tartessio
Atlanticisque fluctibus procul sitam
in usque glaeba proruit nostrum mare)
sinusque curvos atque prominentia,
(ut se supino porrigat litus situ,
ut longe in undas inserant sese iuga)
celsaeque ut urbes alluantur aequore,
quis ortus amnis maximos effuderit,
ut prona ponti gurgitem intrant flumina
ut ipsa rursum saepe cingant insulas
sinuentque late ut tuta portus bracchia,
ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus,
scruposum, ut alti verticem montes levent
stringatque nemora ut unda cana gurgitis.
laboris autem terminus nostri hic erit,
Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali
et siquae in illo marmore insulae tument,
edisserantur. reliqua porro scripta sunt
nobis in illo plenius volumine,
quod de orbis oris partibusque fecimus.
ut aperta vero tibimet intimatio
sudoris huius et laboris sit mei
narrationem opusculi paulo altius
exordiemur. tu per intimum iecur
prolata conde, namque fulcit haec fides
petita longe et eruta ex auctoribus.
Terrae patentis orbis effuse iacet
orbique rursus unda circumfunditur.
sed qua profundum semet insinuat saxum
Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris
longe explicetur, est Atlanticus sinus.
hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,
hic sunt columnae pertinacis Herculis
Abila atque Calpe, haec laeva dicti caespitis,
Libyae propinqua est Abila. duro perstrepunt
et prominentis hic iugi surgit caput,
Oestrymnin istud dixit aevum antiquius,
molesque celsa saxei fastigii
tota in tepentem maxime vergis notum.
sub huius autem prominentis vertice
sinus dehiscit incolis Oestrymnicus,
in quo insulae sese exerunt Oestrymnides,
laxe iacentes et metallo divites
stanni atque plumbi. multa vis hic gentis est,
superbus animus, efficax solertia,
negotiandi cura iugis omnibus,
netisque cumbis turbidum late fretum
et beluosi gurgitem Oceani secant.
non hi carinas quippe pinu texere
et acere norunt, non abiete, ut usus est,
curvant faselos, sed rei ad miraculum
navigia iunctis semper aptant pellibus
corioque vastum saepe percurrunt salum.
ast hinc duobus in sacram, sic insulam
dixere prisci, solibus cursus rati est.
haec inter undas multam caespitem iacet,
eamque late gens Hiernorum colit.
propinqua rursus insula Albionum patet.
Tartessiisque in terminos Oestrumnidum
negotiandi mos erat. Carthaginis
etiam coloni et vulgus inter Herculis
agitans columnas haec adibant aequora,
quae Himilco Poenus mensibus vix quattuor
ut ipse semet re probasse rettulit
enavigantem, posse transmitti adserit.
sic nulla late flabra propellunt ratem,
sic segnis umor aequoris pigri stupet.
adicit et illud: plurimum inter gurgites
extare fucum et saepe virgulti vice
retinere puppim. dicit hic nihilominus
non in profundum terga demitti maris
parvoque aquarum vix supertexi solum.
obire semper huc et huc ponti feras,
navigia lenta et languide repentia
internatare beluas. siquis dehinc
ab insulis Oestrymnicis lembum audeat
urgere in undas, axe qua Lycaonis
rigescit aethra, caespitem Ligurum subit
cassum incolarum. namque Celtarum manu
crebrisque dudum proeliis vacua arva sunt
Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit,
plerumque dumos. creber his scrupus locis
rigidaeque rupes atque montium minae
caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem
diu inter arta cautium duxit diem
secreta ab undis. nam sali metuens erat
priscum ob periclum, post quies et otium
securitate roborante audaciam
persuasit altis devehi cubilibus
atque in marinos iam locos descendere.
post illa rursum quae supra facti sumus
magnus patescit aequoris fusi sinus
Ophiussam ad usque. rursum ab huius litore
internum ad aequor, qua mare insinuare se
dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,
septem dierum tenditur pediti via.
Ophiussa porro tanta panditur latus
quantam iacere Pelopis audis insulam
Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis est
locos et arva Oestrymnicis habitantibus,
post multa serpens effugavit incolas
vacuamque glaebam nominis fecit sui.
circumlatratque pontus insulas duas
tenue ob locorum inhospitas. Aryium
rursum tumescit prominens in asperum
septentrionem cursus autem hinc classibus
usque in columnas efficacis Herculis
quinque est dierum. post pelagia est insula
herbarum abundans adque Saturno sacra.
sed vis in illa tanta naturalis est,
ut siquis hanc innavigando accesserit,
mox excitetur propter insulam mare,
quatiatur ipsa et omne subsiliat salum
alte intremescens cetero ad stagni vicem
pelago silente. prominens surgit dehinc
Ophiussae in auras, abque Arvii iugo
in haec locorum bidui cursus patet.
at qui dehiscit inde prolixe sinus,
non totus uno facile navigabilis
vento recedit; namque medium accesseris
zephyro vehente, reliqua deposcunt notum.
et rusus inde si petat quisquam pede
Tartessiorum litus, exuperet viam
vix luce quarta. siquis ad nostrum mare
Malacaeque portum semitam tetenderit,
in quinque soles est iter. tum Cempsicum
iugum intumescit. subiacet porro insula
Achale vocata ab incolis. aegre est fides
narrationi prae rei miraculo,
sed quam frequens auctoritas sat fulciat,
aiunt in huius insulae confiniis
numquam esse formam gurgiti reliquo parem.
splendorem ubique quippe inesse fluctibus
vitri ad nitorem et per profundum marmoris
coeaneam in undis esse certum imaginem est.
confundi at illic aequor immundo luto
memorant vetusti semper atque sordibus
ut faeculentos gurgites haerescere.
Cempsi atque Sefes arduos collis habent
Ophiussae in agro. propter hos pernix Ligus
Draganumque proles sub nivoso maxime
septentrione conlocaverant larem.
Poetanion autem est insula ad Sefum latus
patulusque portus. inde Cempsis adiacent
populi Cynetum. tum Cyneticum iugum,
qua sideralis lucis inclinatio est,
alte tumescens ditis Europae extimum
in beluosi vergit Oceani salum.
Ana amnis illic per Cynetas effluit
sulcatque glaebam. panditur rursus sinus
cavusque caespes in meridiem patet.
memorato ab amni gemina sese flumina
scindunt repente perque praedicti sinus
crassum liquorem (quippe pinguescit luto
omne hic profundum) lenta trudunt agmina.
hic insularum semet alte subrigit
vertex duarum. nominis minor indiga est,
aliam vocavit mos tenax Agonida.
inhorret inde rupibus cautes sacra
Saturni et ipsa. fervet inlisum mare
litusque late saxeum distenditur.
hirtae hic capellae et multus incolis caper
dumosa semper intererrant caespitum,
castrorum in usum et nauticis velamina
productiores et graves setas alunt.
hinc dictum ad amnem solis unius via est,
genti et Cynetum hic terminus. Tartessius
ager his adhaeret adluitque caespitem
Tartessus amnis. inde tenditur iugum
Zephyro sacratum. denique arcis summitas
Zephyris vocata. celsa sed fastigia
iugo eriguntur verticis. multus tumor
conscendit auras et supersidens quasi
caligo semper nubilum condit caput.
regio omnis inde maxime herboso solo est,
nebulosa iuge his incolis convexa sunt,
coactus aer atque crassior dies
noctisque more ros frequens. nulla, ut solet,
flabra inferuntur, nullus aethram discutit
superne venti spiritus, pigra incubat
caligo terras et solum late madet.
Zephyridos arcem siquis excedat rate
et inferatur gurgiti nostri maris,
flabris vehetur protinus favonii.
Iugum inde rursus et sacrum infernae deae
divesque fanum, penetral abstrusi cavi
adytumque caecum. multa propter est palus
Erebea dicta. quin et Herbi civitas
stetisse fertur his locis prisca die,
quae proeliorum absumpta tempestatibus
famam atque nomen sala liquit caespiti.
at Hiberus inde manat amnis et locos
fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt
dictos Hiberos, non ab illo flumine
nam quicquid amnem gentis huius adiacet
occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.
pars porro eoa continet Tartessios
et Cilbicenos. Cartare post insula est
eamque pridem, influxa et est satis fides,
tenuere Cempsi. proximorum postea
pulsi duello, varia quaesitum loca
se protulere. Cassius inde mons tumet.
et Graia ab ipso lingua cassiterum prius
stannum vocavit. inde fani est prominens
et quae vetustum Graeciae nomen tenet,
Gerontis arx est eminus. namque ex ea
Geryona quondam nuncupatum accepimus.
hic ora late sunt sinus Tartessii.
dictoque ab amni in haec locorum puppibus
via est diei. Gadir hic est oppidum,
nam Punicorum lingua consaeptum locum
Gadir vocabat. ipsa Tartessus prius
cognominata est. multa et opulens civitas
aevo vetusto, nunc egena, nunc brevis,
nunc destituta, nunc ruinarum agger est.
nos hic locorum, praeter Herculaneam
solemnitatem vidimus miri nihil.
at vis in illis tanta vel tantum decus
aetate prisca sub fide rerum fuit,
rex ut superbus omniumque praepotens,
quos gens habebat forte tum Maurusia,
Octaviano principi acceptissimus
et litterarum semper in studio Iuba
interfluoque separatus aequore,
inlustriorem semet urbis istius
duumviratu crederet. sed insulam
Tartessus amnis ex Ligustino lacu
per aperta fusus undique adlapsu ligat.
neque iste tractu simplici provolvitur
unusve sulcat subiacentem caespitem,
tria ora quippe parte eoi luminis
infert in agros, ore bis gemino quoque
meridiana civitatis adluit.
at mons paludem incumbit Argentarius
sic a vetustis dictus ex specie sui.
stagno iste namque latera plurimo nitet
magisque in auras eminus lucem evomit,
cum sol ab igni celsa perculerit iuga.
idem amnis autem fluctibus stagni gravis
ramenta volvit invehitque moenibus
dives metallum. qua dehinc ab aequore
salsi fluenti vasta per medium soli
regio recedit, gens Etmaneum accolit.
atque inde rursus usque Cempsorum sata
Ileates agro se feraci porrigunt.
maritima vero Cilbiceni possident.
Gerontis arcem et prominens fani, ut supra
sumus elocuti, distinet medium salum
interque celsa, cautium cedit sinus.
iugum ad secundum flumen amplum evolvitur.
Tartessiorum mons dehinc attollitur
silvis opacus. hinc Erythia est insula
diffusa glaebam et iuris olim Punici.
habuere primo quippe eam Carthaginis
priscae coloni interfluoque scinditur
a continente quinque per stadia mari
Erythia. ab arce qua diei occasus est,
Veneri marinae consecrata est insula
templumque in illa veneris et penetral cavum
oraculumque. monte ab illo, quem tibi
horrere silvis dixeram, cum veneris,
litus recline et molle harenarum iacet,
in quas Besilus atque Cilbus flumina
urgent fluentum. post in occiduum diem
Sacrum superbas erigit cautes iugum.
locum, hunc vocavit Herma quondam Graecia.
est Herma porro caespitum munitio,
interfluumque altrinsecus munit lacum.
aliique rursus Herculis dicunt viam
stravisse quippe maria fertur Hercules,
iter ut pateret facile captivo gregi.
porro illud Herma iure sub Libyci soli
fuisse pridem plurimi auctores ferunt.
nec respuendus testis est Dionysius,
Libyae esse finem qui docet Tartessium.
Europae in agro, quod vocari ab incolis
Sacrum indicavi, prominens subducitur.
locos utrosque interfluit tenue fretum.
quod Herma porro aut Herculis dictum est via,
Amphipolis urbis incola Euctemon ait,
non plus habere longitudinis modo
quam porriguntur centum et octo milia
et distineri terras milibus tribus.
hic Herculanae stant columnae, quas modum
utriusque haberi continentis legimus.
sunt paria porro saxa prominentia
Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo,
Maurusiorum est Abila. namque Abilam vocant
gens Punicorum, mons quod altus barbaro est,
id est Latino, dici ut auctor Plautus est.
Calpeque rursum in Graecia species cavi
teretisque vis nuncupatur urcei.
Atheniensis dicit Euctemon item
non esse saxa aut vertices adsurgere
parte ex utraque. caespitem Libyci soli
Europae et oram memorat insulas duas
interiacere; nuncupari has Herculis
ait columnas; stadia triginta refert
has distinere; horrere silvis undique
inhospitasque semper esse nauticis.
inesse quippe dicit ollis Herculis
et templa et aras. invehi advenas rate,
deo litare, abire festino pede,
nefas putatum demorari in insulis.
circum atque iuxta plurimo tractu iacens
manere tradit tenue prolixe mare.
navigia onusta adire non valent locos
breve ob fluentum et pingue litoris lutum.
sed si voluntas forte quem subegerit
agere carinam, eximere classi pondera,
levique cymba sic superferri salo.
sed ad columnas quicquid interfunditur
undae aestuantis, stadia septem vix ait
Damastus esse. Caryandaeus Scylax
medium fluentum inter columnnas adserit
tantum patere quantus aestus Bosporo est.
ultra has columnas propter Europae latus
vicos et urbis incolae Carthaginis
tenuere quondam. mos at ollis hic erat,
ut planiore texerent fundo rates,
quo cymba tergum fusior brevius maris
praelaberetur. porro in occiduam plagam
ab his columnis gurgitem esse interminum,
late patere pelagus, extendi salum
Himilco tradit. nullus haec adiit freta,
nullus carinas aequor illud intulit,
desint quod alto flabra propellentia
nullusque puppim spiritus caeli iuvet,
dehinc quod aethram quodam amictu vestiat
caligo, semper nebula condat gurgitem
et crassiorem nubilum perstet die.
Oceanus iste est, orbis effusi procul
circumlatrator, iste pontus maximus,
hic gurges oras ambiens, hic intimi
salis inrigator, hic parens nostri maris.
plerosque quippe extrinsecus curvat sinus
nostrumque in orbem vis profundi inlabitur.
sed nos loquemur maximos tibi quattuor.
prima huius ergo in caespitem insinuatio est
Hesperius aestus atque Atlanticum salum;
Hyrcana rursus unda, Caspium mare;
salum Indicorum, terga fluctus Persici;
Arabsque gurges sub tepente iam noto.
hunc usus olim dixit Oceanum vetus.
Hyrcana rursus unda, Caspium mare;
longo explicatur gurges huius ambitu
produciturque latere prolixe vago.
Plerumque porro tenue tenditur salum,
ut vix harenas subiacentis occulat.
exuperat autem gurgitem fucus frequens,
atque impeditur aestus hic uligine.
vis beluarum pelagus omne internatat
multusque terror ex feris habitat freta.
haec olim Himilco Poenus Oceano super
spectasse semet et probasse rettulit.
haec nos ab imis Punicorum annalibus
prolata longo tempore edidimus tibi.
nunc iam recursus ad priora sit stilo.
igitur columnae, ut dixeram, Libystidis
Europae in agro adversa surgit altera.
hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,
ultra citraque quattuor gentes colunt.
nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco
sunt Massieni, regna Cilbicene sunt
feracis agri et divites Tartessii,
qui porriguntur in Calacticum sinum.
hos propter autem mox iugum Barbetium est
Malachaeque flumen urbe cum cognomine
Menace priore quae vocata est saeculo.
Tartessiorum iuris illic insula
antistat urbem, Noctilucae ab incolis
sacrata pridem. in insula stagnum quoque
tutusque portus. oppidum Menace super.
qua sese ab undis regio dicta subtrahit,
Silurus alto mons tumet cacumine.
adsurgit inde vasta cautes et mare
intrat profundum. pinus hanc quondam frequens
ex se vocari sub sono Graio dedit.
fanumque ad usque veneris ac veneris iugum
litus recumbit. porro in isto litore
stetere crebrae civitates antea
Phoenixque multus habuit hos pridem locos.
inhospitales nunc harenas porrigit
deserta tellus, orba cultorum sola
squalent iacentque. veneris ab dicto iugo
spectatur Herma caespitis Libyci procul,
quod ante dixit. litus hic rursum patet
vacuum incolarum nunc et abiecti soli.
porro ante et urbes hic stetere plurimae
populique multi concelebrarunt locos.
Namnatius inde portus oppidum prope
se Massienum curvat alto ab aequore
sinuque in imo surgit altis moenibus
urbs Massiena. post iugum Trete eminet
brevisque iuxta Strongyle stat insula.
dehinc in huius insulae confiniis
immensa tergum latera diffundit palus.
Theodorus illic (nec stupori sit ibi
quod in feroci barbaroque sat loco
cognomen huius Graeciae accipis sono)
prorepit amnis. ista Phoenices prius
loca incolebant. rursus hinc se litoris
fundunt harenae et litus hoc tres insulae
cinxere late. hic terminus quondam stetit
Tartessiorum, hic Herna civitas fuit.
Gymnetes istos gens locos insederant
Sicani ad usque praefluentis alveum,
nunc destitutus et diu incolis carens
sibi sonorus Alebus amnis effluit.
post haec per undas insula est Gymnesia,
populo incolarum quae vetus nomen dedit,
Pityussae et inde proferunt sese insulae
Baliarium ac late insularum dorsa sunt.
et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum
ius protulere propter interius mare
late locati. prima eorum civitas
Ilerda surgit. litus extendit dehinc
steriles harenas. Hemeroscopium quoque
habitata pridem hic civitas. nunc iam solum
vacuum incolarum languido stagno madet.
attollit inde se Sicana civitas,
propinquo ab amni sic vocata Hibericis.
neque longe ab huius fluminis divortio
praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.
dumosa late terga regio porrigit.
Berybraces illic, gens agrestis et ferox,
pecorum frequentis intererrabat greges.
hi lacte semet atque pingui caseo
praedure alentes proferebant spiritum
vicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum
procedit alte ac nuda litorum iacent
ad usque Onussae Cherronesi terminos.
palus per illa Naccararum extenditur.
hoc nomen isti nam paludi mos dedit
stagnique medio parva surgit insula
ferax olivi et hinc Minervae stat sacra.
fuere propter civitates plurimae.
quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles
Tyrichae stetere. nomen oppido vetus,
gazae incolarum maxime memorabiles,
per orbis oras. namque praeter caespitis
fecunditatem, qua pecus, qua palmitem,
qua dona flavae Cereris educat solum,
peregrina Hibero subvehuntur flumine.
iuxta superbum mons Sacer caput exerit
Oleumque flumen proxima agrorum secans
geminos iugorum vertices interfluit.
mons quippe Sellus nomen hoc monti est vetus,
ad usque celsa nubium subducitur
adstabat istum civitas Lebedontia
priore saeclo, nunc ager vacuus lare
lustra et ferarum sustinet cubilia.
post haec harenae plurimo tractu iacent,
per quas Salauris oppidum quondam stetit,
in quis et olim prisca Callipolis fuit,
Callipolis illa, quae per altam moenium
proceritatem et celsam per fastigia
subibat auras, quae laris vasti ambitu
latere ex utroque piscium semper ferax
stagnum premebat. inde Tarraco oppidum
et Barcilonum amoena sedes ditium.
nam pandit illic tuta portus brachia,
uvetque semper dulcibus tellus aquis.
post Indigetes asperi se proferunt,
gens ista dura, gens ferox venatibus
lustrisque inhaerens. tum iugum Celebanticum
in usque salsam dorsa porrigit Thetim.
hic adstitisse civitatem Cypselam
iam fama tantum est. nulla nam vestigia
prioris urbis asprum servat solum.
dehiscit illic maximo portus sinu
cavumque late caespitem inrepit salum.
post quae recumbit litus Indiceticum.
Pyrenae ad usque prominentis verticem.
post litus illud, quod iacere diximus
tractu supino, se Malodes exerit
mons inter undas et tument scopuli duo
geminusque vertex celsa nubium petit.
hos inter autem portus effuse iacet
nullisque flabris aequor est obnoxium.
sic omne, late praelocatis rupibus,
latus ambiere cautium cacumina,
interque saxa immobilis gurges latet,
quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.
stagnum inde Toni montium in radicibus
Tononitaeque attollitur rupis iugum.
per quae sonorus volvit aequor spumeum
Anystus amnis et salum fluctu secat.
haec propter undas atque salsa sunt freta,
at quicquid agri cedit alto a gurgite,
Ceretes omne et Ausoceretes prius
habuere duri, nunc pari sub nomine
gens est Hiberum. Sordus inde denique
ac pertinentes usque ad interius mare
qua piniferae stant Pyrenae vertices
inter ferarum lustra ducebant diem
et arva late et gurgitem ponti premunt.
in Sordiceni caespitis confinio
quondam Pyrene civitas ditis laris
stetisse fertur hicque Massiliae incolae
negotiorum saepe versabant vices.
sed in Pyrenen ab columnis Herculis
Atlanticoque gurgite et confinio
Zephyridis orae cursus est celeri rati
septem dierum. post Pyrenaeum iugum
iacent harenae litoris Cynetici,
easque late sulcat amnis Rhoscynus.
hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est.
stagnum hic palusque quippe diffuse patet,
et incolae istam Sordicem cognominant.
praeterque vasti gurgitis crepulas aquas
(nam propter amplum marginis laxae ambitum
ventis tumescit saepe percellentibus)
stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.
rursusque ab huius effluentis ostiis
<>
....................... <litus dehinc>
sinuatur alto et propria per dispendia
caespes cavatur, repit unda largior
molesque multa gurgitis distenditur.
tris namque in illo maximae stant insulae
saxisque duris pelagus interfunditur.
nec longe ab isto caespitis rupti sinus
alter dehiscit insulasque quattuor
(at priscus usus dixit has omnis Piplas)
ambit profundo. gens Elesycum prius
loca haec tenebat atque Naro civitas
erat ferocis maximum regni caput.
hic salsum in aequor amnis Attagus ruit
Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc
Besaram stetisse fama casca tradidit.
at nunc Heledus, nunc et Orobus flumina
vacuos per agros et ruinarum aggeres
amoenitatis indices priscae meant.
nec longe ab istis Thyrius alto evolvitur
....... + cinorus agmen .............
<>
<>
numquam excitentur fluctuum volumina
sternatque semper gurgitem Alcyonae quies.
vertex at huius cautis e regione se
illi eminenti porrigit, quod Candidum
dixi vocari. Blasco propter insula est
teretique forma caespes editur salo.
in continenti et inter adsurgentium
capita iugorum rursum harenosi soli
terga explicantur seque fundunt litora
orba incolarum. Setius inde mons tumet
procerus arcem et pinifer. Setii iugum
radice fusa in usque Taurum pertinet.
Taurum paludem namque gentici vocant
Orani propinquam flumini. huius alveo
Hibera tellus adque Ligyes asperi
intersecanur. hic sat angusti laris
tenuique censu civitas Polygium est.
tum Mansa vicus oppidumque Naustalo
et urbs impendet + haesicae gentis salo
<>
<>
<>
eiusque in aequor Cassius amnis influit.
at Cimenice regio discedit procul
salso ab fluento, fusa multo caespite
et opaca silvis. nominis porro auctor est
mons dorsa celsus. huius imos aggeres
stringit fluento Rhodanus atque scrupeam
molem imminentis intererrat aequore.
Ligures ad undam semel interni maris
procul extulere. sed quasi exposcit locus
Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram.
stili immorantis patere tracta, mi Probe.
quippe amnis ortum, gurgitis lapsum vagi,
quas iste gentis lambat unda fluminis
quantoque manet incolis compendio
et ostiorum fabimur divortia.
nivosum in auras erigunt Alpes iugum
a solis ortu et arva Gallici soli
intersecantur scrupeo fastigio
et anhela semper flabra tempestatibus.
effusus ille et ore semet exigens
hiantis antri vi truci sulcat sola
aquarum in ortu et fonte primo naviger
at rupis illud erigentis se latus,
quod edit amnem, gentici cognominant
solis columnam. tanto enim fastigio
in usque celsa nubium subducitur
meridianus sol ut oppositu iugi
conspicuus haut sit, cum relaturus diem
septentrionum accesserit confinia.
scis nam fuisse eius modi sententiam
Epicureorum: non eum occasu premi,
nullos subire gurgites, numquam occuli,
sed obire mundum, obliqua caeli currere,
animare terras, alere lucis pabulo
convexa cuncta et invicem regionibus
certis negati candidam Phoebi facem.
resi............................
<>
<>
<>
meridianam cum secuerit orbitam,
cum lumen axi Atlantico inclinaverit,
ut in supremos ignem Hyperboreos agat,
Acaemenioque semet ortui ferat,
discreta in aethrae flectitur curvo ambitu
metamque transit. cumque nostro obtutui
iubar negarit atra nox caelo ruit,
caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt.
dies at illos clara tunc inluminat,
septentrione qui superposito rigent.
cum rursus umbra noctis arctoos habet,
genus omne nostrum splendidum ducit diem.
meat amnis autem a fonte per Tylangios,
per Daliternos, per Clahilcorum sata
Lemenicum et agrum - dura sat vocabula
auremque primam cuncta vulnerantia,
sed non silenda tibimet ob studium tuum
nostramque curam. panditur porro in decem
flexus recursu gurgitum. stagnum grave,
plerique tradunt, inserit semet dehinc,
vastam paludem, quam vetus mos Graeciae
vocitavit Accion, atque praecipites aquas
stagni per aequor egerit. rursum effluus
artansque sese fluminum ad formam, dehinc
Atlanticos in gurgites, nostrum in mare
et occidentem contuens, evolvitur
patulasque harenas quinque sulcat hostiis.
Arelatus illic civitas attollitur,
Theline vocata sub priore saeculo
Graio incolente. multa nos Rhodano super
narrare longo res subegerunt stilo.
at numquam in illud animus inclinabitur,
Europam ut isto flumine et Libyam adseram
disterminari. Phileus hoc quamquam vetus
putasse dicat incolas. despectui
derisuique inscitia haec sit barbara
et competente denotetur nomine.
cursus carnae biduo et binoctio est.
gens hinc Nearchi Bergineque civitas,
Salyes atroces, oppidum Mastrabalae
priscum paludis, terga celsum prominens,
quod incolentes Cecylistrium vocant,
Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs:
pro fronte litus praeiacet, tenuis via
patet inter undas, latera gurges adluit,
stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum
laremque fusa civitas paene insula est,
sic aequor omne caespiti infudit manus.
labos at olim conditorum diligens
formam locorum et arva naturalia
evicit arte. siquae prisca te iuvat
haec in novella nominum deducere.

FORUM ROMANUM