Avieni
Carmen ad Nortiam
This text comes from an unknown edition.

Festus, Musoni suboles prolesque Avieni,
unde tui latices traxerunt, Caesia, nomen
Nortia, te veneror, lare cretus Vulsiniensi,
Romam habitans, gemino proconsulis auctus honore,
carmina multa serens, vitam insons, integer aevum,
coniugio laetus Placidae numeroque frequenti
natorum exsultans. Vivax sit spiritus ollis!
Cetera composita fatorum lege trahentur.
Ibis in optatas sedes: nam Iuppiter aethram
pandit, Feste, tibi, candidus ut venias
iamque venis. Tendit dextras chorus inde deorum
et toto tibi iam plauditur ecce polo.

FORUM ROMANUM