Ausonii
Periocha Odyssiae
This text comes from an unknown edition.

I
Dic mihi, Musa, virum, captae post moenia Troiae
qui mores hominum multorum vidit et urbes.

II
Oceano extulerat roseos Aurora iugales.

III
Iam Sol Oceano radiatos prompserat ortus.

IV
Iamque adeo ventum validae ad Lacedaemonis arces.

V
Liquerat in tepido Tithonum Aurora cubili.

VI
Carpebat somnos dudum aerumnosus Ulixes.

VII
Orabat superos dudum Laertia proles.

VIII
Iam caelum rutilat roseis Aurora quadrigis.

IX
Tum vice sermonis fatur Laertius heros.

X
Aeoliam ventorum agimur patriamque domumque.

XI
At postquam ventum ad naves et litora ponti
***

XII
Iamque adeo Oceani liquidos pede liquerat amnes.

XIII
Conticuere omnes intentique ora tenebant.

XIV
Egreditur portu, tenuis quo semita ducit.

XV
It Lacedaemonias arces Tritonia Pallas.

XVI
Commune Eumaeus mapale et divus Ulixes
***

XVII
Iam caelum roseis rutilat Tithonia bigis.

XVIII
Irus adest populo per mendicabula notus.

XIX
At parte interiore domus secretus Ulixes

XX
Iamque procos genua amplectens orabat Ulixes.

XXI
Hic mentem dedit Icariae Tritonia Pallas

XXII
Squalentes umeris habitus reiecit Ulixes.

XXIII
Chalcidicum gressu nutrix superabat anili.

XXIV
Tartaream vocat in sedem Cyllenius umbras.

FORUM ROMANUM