Ausonii
Oratio Consulis Ausonii Versibus Rhopalicis
This text comes from an unknown edition.

Spes, deus, aeternae stationis conciliator,
si castis precibus veniales invigilamus,
his, pater, oratis placabilis adstipulare.
Da, Christe, specimen cognoscier inreprehensum.
Rex bone, cultorum famulantum vivificator,
cum patre maiestas altissima ingenerato,
da trinum columen paraclito consociante,
ut longum celebris devotio continuetur.
Ad temet properant vigilatum convenienter.
Nox lucem revehet funalibus anteferendam,
nox lumen pariens credentibus indubitatum,
nox flammis operum meditatrix sidereorum.
Tu mensis dirimis ieiunia relligiosa,
tu bona promittens surgentia concelebraris:
da, rector, modicos effarier omnipotentem.
Fons tuus emundat recreatu iustificatos,
dans mentem oblitam positorum flagitiorum,
dans agnos niveos splendescere purificatos,
ut nova Iordanis ablutio sanctificavit,
cum sua dignati tinguentia promeruerunt.
Lux verbo inducta, peccantibus auxiliatrix,
et Christus regimen elementis inrequietis
fert undam medici baptismatis intemeratam,
ut noxam auferret mortalibus extenuatam.
Crux poenae extremum properatast inmaculato,
ut vitam amissam renovaret mortificatis.
Quis digne domino praeconia continuabit,
tot rerum titulis obnoxius immodicarum?
An terra humano locupletat conmemoratu,
quem vocum resonant modulatus angelicarum?
Dans aulam Stephano pretiosam dilapidato,
dans claves superas cathedrali incohatori,
quin Paulum infestum copulatis adglomerasti,
fit doctor populi lapidantum constimulator,
ut latro confessor paradisum participavit,
sic, credo, adnectens dirissima clarificandis.
Nos seros famulos adcrescere perpetieris
sub tali edoctos antistite relligionis.
Da sensum solida stabilitum credulitate,
fac iungar numero redivivo glorificatus,
ad caelum invitans consortia terrigenarum,
spes, deus, aeternae stationis conciliator.

FORUM ROMANUM