Ausonii
Epistulae
This text comes from an unknown edition.

1. AVSONIVS AD PATREM DE SVSCEPTO FILIO
Credideram nil posse meis affectibus addi,
quo, venerande pater, diligerere magis.
Accessit (grates superis medioque nepoti,
bina dedit nostris qui iuga nominibus.
Ipse nepos te fecit avum, mihi filius idem
et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres.
Nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
nomine te gemini iam genitoris amo),
accessit titulus, tua quo reverentia crescat,
quo doceam natum, quid sit amare patrem.
Quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto
nomine honoratum me quoque nobilitat,
paene aetas quia nostra eadem. Nam subparis aevi
sum tibi ego et possum fratris habere vicem.
Nec tantum nostris spatium interponitur annis,
quanta solent alios tempora dividere.
Vidi ego natales fratrum distare tot annis,
quot nostros: aevum nomina non onerant.
Pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
Et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
non festinato tempore utraque daret,
leniter haec flueret, haec non properata veniret,
maturam frugem flore manente ferens.
Annos me nescire tuos, pater optime, testor
totque putare tuos, quot reor esse meos.
Nesciat hos natus: numeret properantior heres,
testamenta magis quam pia vota fovens
exemploque docens pravo iuvenescere natos,
ut nolint patres se quoque habere senes.
Verum ego primaevo genitus genitore fatebor
subparis haec aevi tempora grata mihi.
Debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
addendum patri, quo veneremur avum.
Tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
nati primaevi nomine factus avus.
Exiguum quod avus: faveant pia numina divum
deque nepote suo fiat avus proavus.
Largius et poterunt producere fata senectam:
set rata vota reor, quae moderata, magis.

2. PATER AD FILIVM CVM TEMPORIBVS TYRANNICIS IPSE TREVERIS REMANSISSET ET FILIVS AD PATRIAM PROFECTVS ESSET. HOC INCOHATVM NEQVE INPLETVM SIC DE LITVRARIIS SCRIPTVM
Debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis
historiam: quamquam titulo non digna sereno
anxia maestarum fuerit querimonia rerum.
Iam super egelidae stagnantia terga Mosellae
protulerat te, nate, ratis maestique parentis
oscula et amplexus discreverat invidus amnis.
Solus ego et quamvis coetu celebratus amico
solus eram, profugaeque dabam pia vota carinae,
solus, adhuc te, nate, videns, celerisque remulci
culpabam properos adverso flumine cursus.
Quis fuit ille dies? Non annus longior ille est,
Attica quem docti collegit cura Metonis.
Desertus vacuis solisque exerceor oris.
Nunc ego pubentes salicum deverbero frondes
gramineos nunc frango toros viridesque per ulvas
lubrica substratis vestigia libro lapillis.
Sic lux prima abiit, sic altera meta diei,
sic geminas alterna rotat vertigo tenebras,
sic alias, totusque mihi sic annus abibit,
restituant donec tua me tibi fata parentem.
Hac ego condicione licet vel morte paciscar,
dum decores suprema patris tu, nate, superstes.

3. AVSONIVS HESPERIO S.D.
Qualis Picenae populator turdus olivae
clunes opimat cereas
vel qui lucentes rapuit de vitibus uvas,
pendetque nexus retibus,
quae vespertinls fluitant nebulosa sub horis
vel mane tenta roscido:
tales hibernis ad te de saepibus, ipsos
capi volentes, misimus
bis denos. Tot enim crepero sub lucis eoae
praeceps volatus intulit.
Tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae,
anates maritas iunximus,
remipedes, lato populantes caerula rostro
et crure rubras Punico,
iricolor vario pinxit quas pluma colore
collum columbis aemulas.
Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:
vescente te fruimur magis.
Vale bene, ut valeam.

4. AVSONIVS THEONI
Ausonius, cuius ferulam nunc sceptra verentur,
paganum Medulis iubeo salvere Theonem.
Quid geris, extremis positus telluris in oris,
cultor harenarum vates? Cui litus arandum
Oceani finem iuxta solemque cadentem,
vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
et tingit piceo lacrimosa colonica fumo.
Quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo?
Musae non Helicone satae nec fonte caballi,
set quae facundo de pectore Clementini
inspirant vacuos aliena mente poetas.
Iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
qui te securo possit proscindere risu?
Haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
tu recita: et vere poterunt tua dicta videri.
Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
Mercatusne agitas, leviore nomismate captans,
insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat?
Albentis sevi globulos et pinguia cerae
pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?
An maiora gerens tota regione vagantes
persequeris fures, qui te postrema timentes
in partem praedamque vocent? Tu mitis et osor
sanguinis humani condonas crimina nummis
erroremque vocas pretiumque imponis abactis
bubus et in partem scelerum de iudice transis?
An cum fratre vagos dumeta per avia cervos
circumdas maculis et multa indagine pinnae?
Aut spumantis apri cursum clamoribus urges
subsidisque fero? Moneo tamen, usque recuses
stringere fulmineo venabula comminus hosti.
Exemplum de fratre time, qui veste reducta
ostentat foedas prope turpia membra lacunas
perfossasque nates vicino podice nudat.
Inde ostentator volitat, mirentur ut ipsum
Gedippa Ursinusque suus prolesque Iovini
Taurinusque, ipsum priscis heroibus aequans,
qualis in Olenio victor Calydonius apro
aut Erymantheo pubes fuit Attica monstro.
Set tu parce feris venatibus et fuge nota
crimina silvarum, ne sis Cinyreia proles
accedasque iterum Veneri plorandus Adonis.
Sic certe crinem flavus niveusque lacertos
caesariem rutilam per candida colla refundis,
pectore sic tenero, plana sic iunceus alvo,
per teretes feminum gyros surasque nitentes
descendis, talos a vertice pulcher ad imos,
Qualis floricoma quondam populator in Aetna
virgineas inter choreas Deoida raptam
sustulit emersus Stygiis fornacibus Orcus.
An, quia venatus ob tanta pericula vitas,
piscandi traheris studio? Nam tota supellex
Dumnitoni tales solita est ostendere gazas,
nodosas vestes animantum Nerinorum
et iacula et fundas et nomina vilica lini
colaque et insutos terrenis vermibus hamos.
His opibus confise tumes? Domus omnis abundat
litoreis dives spoliis. Referuntur ab unda
corroco, letalis trygon mollesque platessae,
urentes thynni et male tecti spina ligati
nec duraturi post bina trihoria corvi.
An te carminibus iuvat incestare canoras
Mnemosynes natas, aut tris aut octo sorores?
Et quoniam huc ventum, si vis agnoscere, quid sit
inter doctrinam deridendasque camenas,
accipe congestas, mysteria frivola, nugas,
quas tamen explicitis nequeas deprendere chartis,
scillite decies si cor purgeris aceto
anticipesque vivum, Samii Lucumonis acumen.
Aut adsit interpres tuus,
aenigmatum qui cognitor
fuit meorum, cum tibi
Cadmi nigellas filias,
Melonis albam paginam
notasque furvae sepiae
Gnidiosque nodos prodidit.
Nunc adsit et certe, modo
praesul creatus litteris,
enucleabit protinus,
quod militantes scribimus.
Notos fingo tibi poeta versus,
quos scis hendecasyllabos vocari,
set nescis modulis tribus moveri.
Istos conposuit Phalaecus olim,
qui penthemimeren habent priorem
et post semipedem duos iambos.
Sunt quos hexametri creant revolsi,
ut penthemimeres prior locetur,
tum quod bucolice tome relinquit.
Sunt et quos generat puella Sappho,
quos primus regit hippius secundus,
ut cludat choriambon antibacchus.
Set iam non poteris, Theon, doceri,
nec fas est mihi, regio magistro,
plebeiam numeros docere pulpam.
Verum protinus ede, quod requiro.
Nil quaero, nisi quod libris tenetur
et quod non opicae tegunt papyri.
Quas si solveris, o poeta, nugas,
totam trado tibi simul Vacunam,
nec iam post metues ubique dictum:
«hic est ille Theon poeta falsus,
bonorum mala carminum Laverna».

5. AUSONIUS THEONI
Ausonius salve caro mihi dico Theoni,
versibus expediens quod volo quodve queror.
Tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas,
ut fugitas nostram, dulcis amice, domum.
Nonaginta dies sine te, carissime, traxi.
Huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est.
Vis novies denos dicam deciesque novenos
isse dies? Anni portio quarta abiit.
Sexaginta horas super et duo milia centum
te sine consumpsi, quo sine et hora gravis.
Milia bis nongenta iubet dimensio legum
adnumerata reos per tot obire dies.
Iam potui Romam pedes ire pedesque reverti,
ex quo te dirimunt milia pauca mihi.
Scirpea Dumnitoni tanti est habitatio vati?
Pauliacos tanti non mihi villa foret.
An quia per tabulam <in> qua Medica pugna notata <est>
debita summa mihi est, ne repetamus, abes?
Bis septem rutilos, regale nomisma, Philippos,
ne tanti fuerint, perdere malo, Theon,
implicitum quam te nostris interne medullis
defore tam longi temporis in spatio.
Ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios
et redime, ut mora sit libera desidiae,
aut alios a me totidem dabo, dummodo cari
conspicer ora viri, pauperis usque licet.
Puppe citus propera sinuosaque lintea veli
pande. Medullini te feret aura noti
expositum subter paradas lectoque iacentem,
corporis ut tanti non moveatur onus.
Unus Dumnitoni te litore perferet aestus
Condatem ad portum, Si modo deproperes.
Inque vicem venti, quotiens tua flamina cessant,
remipedem iubeas protinus ire ratem.
Invenies praesto subiuncta petorrita mulis:
villa Lucani mox potieris aco.
Rescisso disce <en> conponere nomine versum:
Lucili vatis sic imitator eris.

6. AVSONIVS CONSVL VATEM RESALVTO THEONEM
Aurea mala, Theon, set plumbea carmina mittis.
Unius massae quis putet has species?
Unum nomen utrisque, set est discrimen utrisque,
poma ut mala voces, carmina vero mala.
Vale beatus nomen a divis Theon:
metoche set ista saepe currentem indicat..

7. AVSONIVS THEONI, CVM EI TRIGINTA OSTREA, GRANDIA QVIDEM, SET TAM PAVCA MISISSET
Exspectaveram, ut rescriberes ad ea, quae dudum ioculariter luseram de cessatione tua valde impia et mea efflagitatione, cuius rei munus reciprocum quoniam in me colendo fastidisti, inventa inter tineas epistula vetere, quam de ostreis et musculis affectata obscuritate condideram, quae adulescens temere fuderam, iam senior retractavi. Set in eundem modum instaurata est satirica et ridicula concinnatio, saltem ut nunc respondeas novissimae cantilenae, qui illam noviciam silentio condemnasti. Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum
dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat,
accepi, dilecte Theon, numerabile munus.
Verum quot fuerint, subiecta monosticha signant:
quot ter luctatus cum pollice conputat index;
Geryones quot erant, decies si multiplicentur;
ter quot erant Phrygii numerata decennia belli
aut ter ut Eolidi mensis tenet ignicomus Sol;
cornibus a primis quot habet vaga Cynthia noctes;
singula percurrit Titan quot signa diebus;
quotque annis sublimis agit sua saecula Phaenon;
quot numero annorum Vestalis virgo ministrat
Dardaniusque nepos regno quot protulit annos;
Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur;
bisque viros numeres, qui fata Amphrysia servant;
quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus
et quot sunt asses, ubi nonaginta trientes,
vel quot habet iunctos Vasatica raeda caballos.
Quod si figuras fabulis adumbratas
numerumque doctis involutum ambagibus
ignorat alto mens obesa viscere,
numerare saltim more vulgi ut noveris,
in se retortas explicabo summulas.
Ter denas puto quinquiesve senas
vel bis quinque, dehinc decem decemque
vel senas quater et bis adde ternas.
Septenis quater adde unum et unum;
duc binas decies semelque denas,
aut ter quattuor adde bis novenis
octonas quater, hinc duae recedant;
binas ter decies, semel quaternas;
et sex adde novem vel octo septem,
aut septem geminis bis octo iunge,
aut, ne sim tibi pluribus molestus,
triginta numero fuere cunctae.
Iunctus limicolis musculus ostreis
primo composuit fercula prandio,
gratus deliciis nobilium cibus
et sumpti modicus pauperibus focis.
Non hic navifrago quaeritur aequore,
ut crescat pretium grande periculis,
set primore vado post refugum mare
algoso legitur litore concolor.
Nam testae duplicis conditur in specu,
quae ferventis aquae fota vaporibus
carnem lacteoli visceris indicat.
Set damnosa nimis panditur area.
Fac campum replices, Musa, papyrium.
Nec iam fissipedis per calami vias
grassetur Gnidiae sulcus harundinis,
pingens aridulae subdita paginae
Cadmi filiolis atricoloribus.
Aut cunctis pariter versibus oblinat
furvam lacticor sphongia sepiam.
Parcamus vitio Dumnitonae domus,
ne sit charta mihi carior ostreis.

8. AVSONIVS AXIO PAVLO RHETORI SAL.
Tandem eluctati retinacula blanda morarum
Burdigalae molles liquimus inlecebras
Santonicamque urbem vicino accessimus agro.
Quod tibi si gratum est, optime Paule, proba.
Cornipedes rapiant inposta petorrita mulae,
vel cisio triiugi, si placet, insilias,
vel celerem mannum vel ruptum terga veraedum
conscendas, propere dummodo iam venias,
instantis revocant quia nos sollemnia Paschae
libera nec nobis est mora desidiae.
Perfer in excursu vel teriuga milia epodon
vel falsas lites, quas schola vestra serit,
Nobiscum invenies nullas, quia liquimus istic
nugarum veteres cum sale relliquias.

9. AVSONIVS PAVLO
Ostrea nobilium cenis sumptuque nepotum
cognita diversoque maris defensa profundo,
aut refugis nudata vadis aut scrupea subter
antra et muriceis scopulorum mersa lacunis,
quae viridis muscus, quae dedecor alga recondit,
quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent,
quae mutata loco, pingui mox consita limo
nutrit secretus conclusae uliginis umor,
enumerare iubes, vetus o mihi Paule sodalis,
adsuefacte meis ioculari carmine nugis.
Adgrediar, quamvis curam non ista senilem
sollicitent frugique viro dignanda putentur.
Nam mihi non Saliare epulum, non cena dapalis,
qualem Penelopae nebulonum mensa procorum
Alcinoique habuit nitidae cutis uncta iuventus.
Enumerabo tamen famam testesque secutus
pro studiis hominum semper diversa probantum.
Set mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum
educat oceanus, quae, Burdigalensia nomen,
usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,
non laudata minus nostri quam gloria vini.
Haec inter cunctas palmam meruere priorem
omnibus ex longo cedentibus, ista et opimi
visceris et nivei dulcique tenerrima suco
miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.
Proxima sint quamvis, set longe proxima multo
ex intervallo, quae Massiliensia, portum
quae Narbo ad Veneris nutrit, cultuque carentia
Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi,
vel quae Baianis pendent fluitantia palis,
Santonico quae tecta salo, quae nota Gelanis,
aut Eborae mixtus pelago quae protegit amnis,
ut multo iaceant algarum obducta recessu,
aspera quae testis, sed dulcia, carnis opimae.
Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti,
et quae Pictonici legit accola litoris, et quae,
mira, Caledoniis nonnumquam detegit aestus.
Accedunt quae fama recens Byzantia
subter litora et insana generata Propontidis acta
Promoti celebrata ducis de nomine laudat.
Haec tibi non vates, non historicus neque toto
orbe vagus conviva loquor, set tradita multis,
ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae
sollicitat lenem comi sermone Lyaeum.
Haec non per vulgum mihi cognita perque popinas,
aut parasitorum collegia Plautinorum,
set festos quia saepe dies partim ipse meorum
excolui inque vicem conviva vocatus adivi,
natalis si forte fuit sollemnis amico
coniugioque dapes aut sacra repotia patrum,
audivi meminique bonos laudare frequentes.

10. INVITATIO AD PAVLVM
Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis
nec plasma semper adlinunt,
Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum
alumne quondam, nunc pater
aut avus aut proavis antiquior, ut fuit olim
Tartesiorum regulus,
intemerata tibi maneant promissa memento.
Phoebus iubet verum loqui.
Etsi Pierias patitur lirare sorores,
numquam ipse torquet aulaka.
Te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam
citus veni remo aut rota,
aequoris undosi qua multiplicata recursu
Garumna pontum provocat,
aut iteratarum qua glarea trita viarum
fert militarem ad Blaviam.
Nos etenim primis sanctum post Pascha diebus
avemus agrum visere.
Nam populi coetus et compita sordida rixis
fastidientes cernimus
angustas fervere vias et congrege volgo
nomen plateas perdere.
Turbida congestis referitur vocibus echo:
«tene, feri, duc, da, cave»,
sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo
et impares plaustro boves.
Nec prodest penetrale domus et operta subire:
per tecta clamores meant.
Haec et quae possunt placidos offendere mores
cogunt relinqui moenia,
dulcia secreti repetantur ut otia ruris,
nugis amica ac seriis,
tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit,
ut nil agas vel quod voles.
Ad quae si properas, tota cum merce tuarum
veni Camenarum citus.
Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos,
socci et cothurni musicam
carpentis impone tuis: nam tota supellex
vatum piorum chartea est.
Nobiscum invenies kat'enantia, si libet uti
non Poena, sed Graeca fide.

11. RESCRIPTVM PAVLO SVO
Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas elici, repressisti. Nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam, consilio quo suadet exterret. Tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem nec emerita adversum tirunculos arma concutiat veterana calliditas. Sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata iudicio. Pudenter enim ut apud patrem velata certaverat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis. At postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut cum Marte convenerat, et consternavit arbitrum et contendentium certamen oppressit. Ergo nisi Delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, iamdudum ego ut palmes audacior in hibernas adhuc auras improbum germen egissem, periculum iudicii gravis inconsulta festinatione subiturus. Denique pisonem, quem tollenonem existimo proprie a philologis appellatum, adhibui, ut iubebas; recenti<a>, versuum tuorum lectione non ausus, ea, quae tibi iam cursim fuerant recitata, transmisi. Etenim hoc poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem bis offenderes a, ego autem quaecumque fortuna esset semel erubescerem. Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris, in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in cavillando nec natura venustum nec arte conditum, diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem. Ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. Nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina,
aput te erunt adoptiva.
Vinum cum biiugo parabo plaustro
primo tempore Santonos vehendum,
ovum tu quoque passeris marini,
quod nunc promus ait procul relictum
in fundo patriae Bigerritanae.

12. AYSONIOS PAULOI
Helladikes metochon Mouses Latiaeque Camenae,
Axion Ausonios sermone adludo bilingui,
Musae, quid facimus? ti kenaisin eph'elpisin autos
ludimus aphradiesin en hemati geraskontes?
Santonikois campoisin, hopoi kryos axenos estin,
erramus gelidotromeroi kai frigdopoetae,
Pieridon teneroplokamon therapontes inertes.
Panta d'echei pagetos te pedum kai krousmos odonton,
thalpore quia nulla phokou chionodei chorei,
et duplicant frigus psychra carmina metioontes.
Apchomenos d'ara meni neoi Ianou te Calendais
primitias Pauloi nostrae pempsomen aoides.
Mnemosynes kredemnokomou polycantica tekna,
ennea verbosae krinnostephanoi te puellae,
enth' age moi polyrisa hepe, skourodea molpen,
frontibus hymeterais pterinon praeferte triumphum.
Hymas gar kaleo kainos Dionysopoietes:
Pauloi epharmosaite memigmenobarbaron oiden.
Ou gar moi themis estin in hac regione menonti
Axion ab nostris epideuea eine kamenais.
Keinos emoi panton metoches, qui seria nostra,
qui ioca pantodape novit tractare polaistrei.
Kai nyn sepositus monachoi eni rure Krebennou,
astaphyloi eni choroi, habet thymalgea leschen,
oute philois etarois nec mensae accommodus ulli,
hotti athelxinoois aeger symmempheto Mousais.
Iam satis, o phile Paule, ponon apepeirethemen
en te foroi causais te kai ingrataisi kathedrais
rhetorikois ludoisi kai epleto ouden oneiar.
All'ede keinos men apas iuvenalios idros
ekkechytai meleon, tromere de paresti senectus
kai minus in sumptum dapanas levis arca ministrat.
Ou gar echei apalamnos aner kouaistodea lucron
kleinos oute geron kryseen ergazet'amoiben.
Aequanimus quod si fueris et panta vel ainein
malueris, lethe ponou essetai ede peneies.
Keino de pancalliston, ut omnibus undique Musis
syn phialeique oinoique, eteon synopaoni Mouson,
thymou apechemenou solacia blanda requiras.
Hic erit et fructus Demetros aglaokarpou,
entha syes thaleroi polychandea pocula t', entha
kirnan, ei ke thelois, nektar vinoio bonoio.
Ambo igitur nostrae parathelxomen otia vitae,
dum res et aetas et sororum
nemata porphyrea pleketai.

13. AYSONIOS PAULOI
Romaion hypatos aretalogoi ede poietei,
Ausonios Pauloi: speude philous ideein.

14. AUSONIUS PAULO
Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam,
te propter campos incolo Santonicos.
Congressus igitur nostros pete; si tibi cura,
quae mihi, conspectu iam potiere meo.
Sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;
ut salvum videam, sat cito te video.
Si post infaustas vigor integratus habenas
et rediit membris iam sua mobilitas,
si riguam laetis recolis Pimpleida Musis,
iam vates et non flagrifer Automedon,
pelle soporiferi senium nubemque veterni
atque alacri mediam carpe vigore viam.
Sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:
non tibi sit raedae, non amor acris equi.
Cantheris moneo male nota petorrita vites
nec celeres mulas ipse Metiscus agas.
Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta
et memor, et liquidi mel fluat eloquii:
sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus
non habet emptorem, sit tibi pro pretio.
Attamen ut citius venias leviusque vehare,
historiam, mimos, carmina linque domi.
Grande onus in musis: tot saecula condita chartis,
quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.
Nobiscum invenies epeon polymorphea plethyn,
grammatikon te plokas kai logodaidalien,
daktylon heroion kai aoidopolon choriambon,
syn Thalies komoi syrmata Terpsichores,
sotadikon te kinaidon, ionikon amphoterothen,
rythmon Pindarikon ennomon euepien,
eilipoden skazonta kai ou skazonta trimetron,
okto Toukydidou, ennea Herodotou:
rhetorikon <ti> theama, sophon erikydea phyla,
panta mal'hoss'etheleis, kai pleon, ei ke thelois.
Hoc tibi de nostris aspastikon offero libris.
Vale. Valere si voles me, iam veni.

15. AVSONIVS TETRADIO SAL.
O qui venustos uberi facundia
sales opimas, Tetradi,
cavesque, ne sit tristis et dulci carens
amara concinnatio;
qui felle carmen atque melle temperans
torpere musas non sinis
pariterque fucas quaeque gustu ignava sunt
et quae sapore tristia;
rudes camenas qui Suessae praevenis
aevoque cedis, non stilo:
cur me propinquum Santonorum moenibus
declinas, ut Lucas boves
olim resumpto praeferoces proelio
fugit iuventus Romula?
Non tigris <ut> te, non leonis impetu,
amore sed caro expeto.
Videre alumni gestio voltus mei
et indole optata frui.
Invitus olim devoravi absentiae
necessitatem pristinae,
quondam docendi munere adstrictum gravi
Iculisma cum te absconderet,
et invidebam devio ac solo loco
opus Camenarum tegi.
At nunc frequentes atque claros nec procul
cum floreas inter viros
tibique nostras ventus auras deferat
auresque sermo verberet,
cur me supino pectoris fastu tumens
spernis poetam consulem,
tuique amantem teque mirantem ac tua
desiderantem carmina
oblitus alto neglegis fastidio?
Plectendus exemplo tuo,
ni stabilis aevo pectoris nostri fides
quamquam recusantes amet.
Vale. Valere si voles me, pervola
cum scrinio et Musis tuis.

16. AVSONIVS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO SAL.
Oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam exspectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse. Apologos Titiani et Nepotis chronica, quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur. Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos, studio in te observantiae meae impudentissimo, paucos quidem, ut ego loquax iudico: verum tu, cum legeris, etiam nimium multos putabis. Adiuro benevolentiam tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse. Nam quis hos diu cogitaret? Quod sane ipsi per se probabunt. Fors fuat, ut si mihi vita suppetet, aliquid rerum tuarum, quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules. Cumque ego imitatus sim vesaniam Chocrili s, tu ignoscas magnanimitate Alexandri. Hi igitur interim, ut Plautus ait a, erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt. Vale ac me dilige.
Perge, o libelle, Sirmium,
et dic ero meo ac tuo
have atque salve plurimum.
Quis iste sit nobis erus,
nescis, libelle? An, cum scias,
libenter audis quod iuvat?
Possem absolute dicere,
sed dulcius circumloquar
diuque fando perfruar.
Hunc dico, qui lingua potens
minorem Atridam praeterit
orando pauca at musica;
qui grandines Ulixei
et mel fluentem Nestora
concinnat ore Tullii;
qui solus exceptis tribus
eris erorum primus est
praetorioque maximus.
Dico hunc senati praesulem,
praefectum eundem et consulem:
nam consul aeternum cluet
collega Augusti consulis,
columen curulis Romulae
primum in secundis fascibus;.
nam primus e cunctis erit
consul, secundus principi.
Generi hic superstes aureo
satorque prolis aureae
convincit Ascraeum senem
non esse saeclum ferreum.
Qui vincit aevi iniuriam
stirpis novator Anniae
paribusque comit infulis
Aniciorum stemmata.
Probum loquor, scis optime,
quem nemo fando dixerit,
qui non prius laudaverit.
Perge, o libelle, et utere
felicitate intermina.
Quin et require, si sinet
tenore fari obnoxio:
«age, vera proles Romuli,
effare causam nominis.
Utrumne mores hoc tui
nomen dedere: an nomen hoc
secuta morum regula?
An ille venturi sciens
mundi supremus arbiter,
qualem creavit moribus,
iussit vocari nomine?»
Nomen datum praeconiis
vitaeque testimonio.
Libelle felix, quem sinu
vir tantus evolvet suo
nec occupari tempora
grato queretur otio,
quem melleae vocis modis
leni aut susurro impertiet
cuique vigiles luminum
vacare dignabunt corae,
quem mente et aure consciis
quibusdam omissis perleget.
Quaecumque fortuna est tibi,
perge, o libelle, et utere
felicitate intermina.
Dic me valere et vivere,
dic vivere ex voto pio,
sanctis precantem vocibus,
ut quem curulis proxima
collegio nati dedit,
hunc rursus Augustus prior
suis perennet fascibus,
Subnecte et illud leniter:
«apologos en misit tibi
ab usque Rheni limite
Ausonius, nomen Italum,
praeceptor Augusti tui,
Aesopiam trimetriam,
quam vertit exili stilo
pedestre concinnans opus
fandi Titianus artifex;
ut hinc avi ac patris decus,
mixto resurgens sanguine,
Probiano<que> atque Anicio,
ut quondam in Albae moenibus
supremus Aenea satus
Silvios Iulis miscuit,
sic iste, qui natus tibi,
flos flosculorum Romuli,
nutricis inter lemmata
lallique somniferos modos
suescat peritus fabulis
simul iocari et discere».
<Et> adde votum, quod pio
concepimus rei deo:
«ut genitor Augustus dedit
collegio nati Probum,
sic Gratianus hunc novum
stirpi futurae copulet».
Rata sunt futura, quae loquor.
Sic merita<que> et fatum iubent.
Sed iam ut loquatur Iulius,
fandi modum invita accipe
volucripes dimetria
haveque dicto dic vale.

17. AVSONIVS SYMMACHO
Modo intellego, quam mellea res sit oratio, quam delenifica et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset, set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit. Ubi vero chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bratteae fucus aut picta nebula non longius quam dum videtur oblectat, chamaeleontis bestiolae vice, quae de subiectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea. Et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari? Tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? Aut quisquam ita nitet, ut conparatus tibi non sordeat? Quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones? Quis ita ad enthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi fil Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aevo dispari, ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium iam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari: in comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, tibi me et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Set abeamus ab his, ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalicum aliquod opusculum aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? Aut ego te vegetum atque alacrem conmonebo? Eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant, admonebo et, si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Sat est unius erroris, quod aliquid meorum me paenitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra [id] evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, allego; simul admoneo, ut, cum causam adventus eius agnoveris, iuves studium, quod ex parte fovisti. Vale.

18. AD VRSVLVM GRAMMATICVM TREVERORVM CVI STRENAS KALENDIS IANVARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIMUS
Primus iucundi foret hic tibi fructus honoris,
Augustae faustum munus habere manus.
Proximus ex longo gradus est, quaestoris amici
curam pro strenis excubuisse tuis.
Ergo interceptos, regale nomisma, Philippos
accipe tot numero, quot duo Geryones:
quot terni biiuges demptoque triente Camenae
quotque super terram sidera zodiaci;
quot commissa viris Romana Albanaque fata
quotque doces horis quotque domi resides;
ostia quot pro parte aperit stridentia circus
excepto, medium quod patet ad stadium;
quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
quotque horis pelagus profluit aut refluit;
protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
Arcadiae medio qui iacet in gremio;
vel quot iuncturas geometrica forma favorum
conserit extremis omnibus et mediis;
quot telios primus numerus solusque probatur,
quot par atque impar partibus aequiperat,
bis ternos et ter binos qui conserit unus,
qui solus totidem congeminatus habet;
quot faciunt iuncti subterque supraque locati;
qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Ursule collega nobilis Harmonio,
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper,
quem sibi conferret Varro priorque Crates,
quique sacri lacerum collegit corpus Homeri,
quique notas spuriis versibus apposuit:
Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae,
solus qui Chium miscet et Amineum. Vale.

19. AVSONIVS PONTIO PAVLINO FILIO CVM ILLE MISISSET POEMATIVM VERSIBVS PLVRIMIS DE REGIBVS EX TRANQVILLO COLLECTIS
Condiderat iam Solis equos Tartesia Calpe
stridebatque freto Titanius ignis Hibero: iam
succedentes quatiebat Luna iuvencas,
vinceret ut tenebras radiis velut aemula fratris:
iam volucres hominumque genus superabile curis
mulcebant placidi tranquilla oblivia somni;
transierant Idus, medius suprema December
tempora venturo properabat iungere Iano;
et nonas decimas ab se nox longa Kalendas
o iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.
Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere. Medius fidius ncque ipse bene intellego: tamen suspicor. Iam prima nox erat ante diem nonum decimum Kal. Ian., cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. His longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista cognovi:

Europamque Asiamque, duo vel maxima terrae
membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem
et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum,
quique magos docuit mysteria vana Nechepsos,
et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris....
Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris et primigenis vocibus sua fastigia non perirent. Iam quid de eloquentia dicam? Liquido adiurare possum nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae iuventutis aequari. Certe ita mihi videris. Si erro, pater sum, ferme et noli exigere iudicium obstante pietate. Verum ego cum pie diligam, sincere ac severe iudico. Affice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. Accessit tibi ad artem poeticam mellea adulatio. Quid enim aliud agunt:
audax Icario qui fecit nomina ponto,
et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,
nisi ut tu vegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem voces, me vero et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec ad te breviter et illico vesperis illius secuto mane dictavi. Ita enim tabellarius tuus, ut epistulam referret, instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. Vale.

20. AVSONIVS PAVLINO
Paulino Ausonius: metrum sic suasit, ut esses
tu prior et nomen praegrederere meum;
quamquam et fastorum titulo prior et tua Romae
praecessit nostrum sella curulis ebur
et, quae iamdudum tibi palma poetica pollet,
lemnisco ornata est, quo mea palma caret.
Longaevae tantum superamus honore senectae.
Quid refert? Cornix non ideo ante cycnum;
nec quia mille annos vivit Gangeticus ales,
vincit centum oculos, regie pave, tuos.
Cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo:
adsurgit Musae nostra Camena tuae.
Vive vale et totidem venturos consere ianos,
quot tuus aut noster conseruere patres.

21. AVSONIVS PAVLINO
Quanto me affecit beneficio non delata equidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili I Veritus displicuisse oleum quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen muriae, quod in usu vulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant. Sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum vocatur,

iam patinas implebo meas, ut parcior ille
maiorum mensis applaria sucus inundet.
Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, <ut> me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? O melle dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Sed haec atque alia huiusmodi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione, iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut iubes, faciam. Exquisitim universa limabo et quamvis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. Isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. Vale.
Iambe Parthis et Cydonum spiculis,
iambe pinnis alitum velocior,
Padi ruentis impetu torrentior,
magna sonorae grandinis vi densior,
flammis corusci fulguris vibratior,
iam nunc per auras Persei talaribus
petasoque ditis Arcados vectus vola.
Si vera fama est, Hippocrene, quam pedis
pulsu citatam cornipes fudit fremens,
I0 tu fonte in ipso procreatus Pegasi,
primus novorum metra iunxisti pedum,
idemque, Musis concinentibus novem,
caedem in draconis concitasti Delium.
Fer hanc salutem praepes et volucripes
Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor,
et protinus, iam si resumptis viribus
alacri refecti corporis motu viget,
salvere iussum mox reposce mutuum.
Nihil moreris iamque, dum loquor, redi,
imitatus illum stirpis auctorem tuae,
triplici furentem qui Chimaeram incendio
supervolavit tutus igne proximo.
Dic: «<te> valere», dic: «salvere te iubet
amicus et vicinus et fautor tuus,
honoris auctor, altor ingeni tui».
Dic et magister, dic parens, dic omnia
blanda atque sancta caritatis nomina
haveque dicto dic vale actutum et redi.
Quod si rogabit, quid super scriptis novis
maturus aevi nec rudis diiudicem,
nescire dices, sed paratum iam fore
heroicorum versuum plenum essedum.
Cui subiugabo de molarum ambagibus,
qui machinali saxa volvunt pondere,
tripedes caballos terga ruptos verbere,
his ut vehantur tres sodales nuntii.
Fors et rogabit, quos sodales dixeris
simul venire: dic: «trinodem dactylum
vidi paratum crucianti cantherio:
spondeus illi lentipes ibat comes,
paribus moratur qui locis cursum meum,
mihique similis, semper adversus tamen,
nec par nec impar, qui trochaeus dicitur».
Haec fare cursim nec moratus pervola,
aliquid reportans interim munusculi
de largitate musici promptarii.

22. AVSONIVS PAVLINO
Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. Nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis, ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Ebromagum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli. Quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. Hoc quo facilius impetrarem aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret. Signavi autem non, ut Plautus ait, «per ceram et linum litterasque interpretes», sed per poeticum characterem, <ut> magis notam inustam quam signum impressum iudicares.
Philon, meis qui vilicatus praediis,
ut ipse vult, epitropos,
(nam gloriosum Graeculus nomen putat,
quod sermo fucat Dorius)
suis querellis adserit nostras preces,
quas ipse lentus prosequor.
Videbis ipsum, qualis adstet comminus,
imago fortunae suae,
canus, comosus, hispidus, trux, acrivox
Terentianus Phormio,
horrens capillis ut marinus asperis
echinus aut versus mei,
Hic saepe falsus messibus vegrandibus
nomen perosus Villici
semente sera sive multum praecoqua,
et siderali inscitia
caelum lacessens seque culpae subtrahens
reos peregit caelites.
Non cultor instans, non arator gnaruris,
promusque quam condus magis,
terram infidelem nec feracem criminans
negotiari maluit.
Mercatur <in si> quo foro venalium
mutator ad Graecam fidem,
sapiensque supra Graeciae septem viros
octavus accessit sophos.
Et nunc paravit triticum casco sale
novusque pollet emporus.
Adit inquilinos, rura, vicos, oppida
soli et sali conmercio:
acatis, phaselis, lyntribus, stlattis, rate
Tarnim et Garumnam permeat
ac lucra damnis, damna mutans fraudibus
se ditat et me pauperat.
Is nunc ad usque vectus Ebromagum tuam
sedem locavit mercibus,
........................
.................................
ut inde nauso devehat<ur triticum>
nostros in usus, ut refert.
Hunc ergo paucis ne graveris hospitem
. . . . . . . . . . . . . . . . .
adlatus ut mox navis auxilio tuae
ad usque portus oppidi
iam iam Perusina, iam Saguntina fame
Lucaniacum liberet.
Hoc si impetratum munus abs te accepero,
prior colere quam Ceres.
Triptolemon olim, sive Epimeniden vocant,
aut viliconum Buzygem
tuo locabo postferendos numini:
nam munus hoc fiet tuum.

23. AD EVNDEM PONTIVM PAVLINVM EPISTOLA SVBINDE SCRIPTA
Proxima quae nostrae fuerat querimonia chartae
credideram, quod te, Pauline, inflectere posset
eliceretque tuam blanda obiurgatio vocem.
Set tu iuratis velut alta silentia sacris
devotus teneas, perstas in lege tacendi,
Non licet? Anne pudet, si quis tibi iure paterno
vivat amicus adhuc maneasque obnoxius heres?
Ignavos agitet talis timor. At tibi nullus
sit metus et morem missae acceptaeque salutis
audacter retine. Vel si tibi proditor instat,
aut quaesitoris gravior censura timetur,
occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur.
Thraeicii quondam quam saeva licentia regis
fecerat elinguem, per licia texta querellas
edidit et tacitis mandavit crimina telis.
Et pudibunda suos malo commisit amores
virgo nec erubuit tacituro conscia pomo.
Depressis scrobibus vitium regale minister
credidit idque diu texit fidissima tellus:
inspirata dehinc vento cantavit harundo.
Lacte incide notas: arescens charta tenebit
semper inaspicuas, prodentur scripta favillis.
Vel Lacedaemoniam scytalen imitare, libelli
segmina Pergamei tereti circumdata ligno
perpetuo inscribens versu, qui deinde solutus
non respondentes sparso dabit ordine formas,
donec consimilis ligni replicetur in orbem.
Innumeras possum celandi ostendere formas
et clandestinas veterum reserare loquellas,
si prodi, Pauline, times nostraeque vereris
crimen amicitiae; Tanaquil tua nesciat istud.
Tu contemne alios nec dedignare parentem
adfari verbis. Ego sum tuus altor et ille
praeceptor primus, veterum largitor honorum,
primus in Aonidum qui te collegia duxi:

24. CVM PONTIVS PAVLINVS IVNIOR QVARTIS IAM LITTERIS NON RESPONDISSET, SIC AD EVM SCRIPTVM EST
Quarta tibi haec notos detexit epistula questus,
Pauline, et blando residem sermone lacessit.
Officium set nulla pium mihi pagina reddit,
fausta salutigeris adscribens orsa libellis.
Unde istam meruit non felix charta repulsam,
spernit tam longo cessatio quam tua fastu?
Hostis ab hoste tamen per barbara verba salutem
accipit et Salve mediis intervenit armis.
Respondent et saxa homini et percussus ab antris
o sermo redit, redit et nemorum vocalis imago.
Litorei clamant scopuli, dant murmura rivi,
Hyblaeis apibus saepes depasta susurrat.
Est et harundineis modulatio musica ripis
cumque suis loquitur tremulum coma pinea ventis.
Incubuit foliis quotiens levis eurus acutis,
Dindyma Gargarico respondent cantica luco.
Nil mutum natura dedit. Non aeris ales
quadrupedesve silent, habet et sua sibila serpens
et pecus aequoreum tenui vice vocis anhelat.
Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu
icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis;
Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus,
nec Dodonaei cessat tinnitus aeni,
in numerum quotiens radiis ferientibus ictae
respondent dociles modulato verbere pelves.
Te velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis
aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,
obnixum, Pauline, taces. Agnosco pudorem,
quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis.
Dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum
non servare vices et amant longa otia culpam.
Quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
scribere felicesque notas mandare libellis?
Non ego longinquos ut texat pagina versus
postulo multiplicique oneret sermone tabellas.
Una fuit tantum, qua respondere Lacones
littera, et irato regi placuere negantes.
Est etenim comis brevitas. Sic fama renatum
Pythagoram docuisse refert. Cum multa loquaces
ambiguis sererent verbis, contra omnia solum
est respondebat vel non. O certa loquendi
regula! Nam brevius nihil est nec plenius istis,
quae firmata probant aut infirmata relidunt.
Nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
provehor? Ut diversa sibi vicinaque culpa est!
Multa loquens et cuncta silens non ambo placemus
nec possum reticere, iugum quod libera numquam
fert pietas nec amat blandis posponere verum.
Vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?
Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei
hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?
Inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!
Te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,
te belli sedem repetat Sertorius exul.
Ergo meum patriaeque decus columenque senati
Bilbilis aut haerens scopulis Calagurris habebit
aut quae deiectis iuga per scruposa ruinis
arida torrentem Sicorim despectat Ilerda?
Hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem
constituis patriosque istic sepelibis honores?
Quis tamen ista tibi tam longa silentia suasit?
Impius ut nullos hic vocem vertat in usus,
gaudia non illum vegetent, non dulcia vatum
carmina, non blandae modulatio flexa querellae,
non fera, non illum pecudes, non mulceat ales,
non quae pastorum nemoralibus abdita lucis
solatur nostras echo resecuta loquellas.
Tristis, egens deserta colat tacitusque pererret
alpini convexa iugi, ceu dicitur olim
mentis inops coetus hominum et vestigia vitans
avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes.
Haec praecor, hanc vocem, Boeotia numina Musae,
accipite et Latiis vatem revocate Camenis.

25. AD EVNDEM CVM ILLE AD ALIA MAGIS RESPONDERET NEQVE SE VENTVRVM POLLICERETVR
Discutimus, Pauline, iugum, quod nota fovebat
temperies, leve quod positu et venerabile iunctis
tractabat paribus concordia mitis habenis;
quod per tam longam seriem volventibus annis
fabula non umquam, numquam querimonia movit,
[nulla querella loco pepulit, non ira nec error,
nec quae conpositis malesuada et credula causis
concinnat veri similes suspicio culpas;
tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes
ad senium nostri traxere ab origine vitae
inpositumque piis heredibus usque manere
optarunt, dum longa dies dissolveret aevum.
Et mansit, dum laeta fides nec cura laborat
officii servare vices, set sponte feruntur
incustoditum sibi continuantia cursum.
Hoc tam mite iugum docili cervice subirent
Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti
et qui mutatis ignoti Solis habenis
fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales.]
Discutitur, Pauline, tamen: nec culpa duorum
ista, set unius tantum tua. Namque ego semper
contenta cervice feram. Consorte laborum
destituor nec tam promptum gestata duobus
unum deficiente pari perferre sodalem.
Non animus viresque labant, sed iniqua ferendo
condicio est oneri, cum manus utrumque relicto
ingruit acceduntque alienae pondera librae.
Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum
corpus et exigui quamvis discrimine membri
tota per innumeros artus conpago vacillat.
Obruar usque tamen, veteris ne desit amici
me durante fides memorique ut fixa sub aevo
restituant profugum - solacia cassa - sodalem.
Inpie, Pirithoo disiungere Thesea posses
Euryalumque suo socium secernere Niso;
te suadente fugam Pylades liquisset Oresten
nec custodisset Siculus vadimonia Damon.
[Quantum oblectamen populi, quae vota bonorum
sperato fraudata bono? Gratantia cuncti
verba loquebantur. Iam nomina nostra parabant
inserere antiquis aevi melioris amicis.
Cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.
Nos documenta magis felicia, qualia magnus
Scipio longaevique dedit sapientia Laeli;
nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.
Ocius illa iugi fatalis solvere lora
Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
principiis et utroque caput celantia nodo.
Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se
inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;
Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
grandia verba premens ultrix dea Medica belli
sistere Cecropidum in terris monumenta paranti
obstitit et Graio iam iam figenda tropaeo
ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.
Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?
In Medos Arabasque tuos per nubila et atrum
perge chaos. Romana procul tibi nomina sunto.
Illic quaere alios oppugnatura sodales,
livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum
opportuna tuis inimicat pectora fucis.
Paulinum Ausoniumque, viros quos sacra Quirini
purpura et auratus trabeae velavit amictus,
non decet insidiis peregrinae cedere divae.
Quid queror eoique insector crimina monstri?
Occidui me ripa Tagi, me Punica laedit
Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei:
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
quemque suo longe dirimat provincia tractu
trans montes solemque alium, trans flumina et urbes
et quod terrarum caelique extenditur inter
Emeritensis Anae lataeque fluenta Garumnae.
Quod si intervalli spatium tolerabile limes
poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,
qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
cura locos, medus iungens distantia verbis;
Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum
illa sibi et populos Aquitanica rura colentes,
utque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae
Narbonemque pari spatio sibi conserit et mox
quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.
Hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset,
tunc ego te ut nostris aptum conplecterer ulnis
adflaretque tuas aures nostrae aura loquellae.
Nunc tibi trans Alpes et marmoream Pyrenen
Caesareae Augustae domus <est>, Tyrrhenica propter
Tarraco et ostrifero super addita Barcino ponto;
me iuga Burdigalae, trino me flumina coetu
secernunt turbis popularibus otiaque inter
vitiferi exercent colles laetumque colonis
uber agri, tum prata virentia, tum nemus umbris
mobilibus celebrique frequens ecclesia vico,
totque mea in Novaro sibi proxima praedia pago
dispositis totum vicibus variata per annum,
egelidae ut tepeant hiemes rabidosque per aestus
adspirent tenues frigus subtile Aquilones.
Te sine set nullus grata vice provenit annus.
Ver pluvium sine flore fugit, Canis aestifer ardet,
nulla autumnales variat Pomona sapores
effusaque hiemem contristat Aquarius unda.
Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?
Nam mihi certa fides nec conmutabilis umquam
Paulini illius veteris reverentia durat
quaeque meoque tuoque fuit concordia patri.
Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei
aut praeter dominum vibrabilis ornus Achilli,
nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet.
Set cur tam maesto sero tristia carmina versu
et non in meliora animus se vota propinquat?
Sit procul iste metus. Certa est fiducia nobis,
si genitor natusque dei pia verba volentum
accipiat, nostro reddi te posse precatu,
ne sparsam raptamque domum lacerataque centum
per dominos veteris Paulini regna fleamus
teque vagum toto quam longa Hispania tractu
inmemorem veterum peregrinis fidere amicis.
Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura,
votis ominibusque bonis precibusque vocatus,
adpropera, dum tu iuvenis, dum nostra senectus
servat inexhaustum tibi gratificata vigorem].
Ecquando iste meas inpellet nuntius aures?
Ecce tuus Paulinus adest. Iam ninguida linquit
oppida Hiberorum, Tarbellica iam tenet arva.
Ebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris
vicina ingreditur, iam labitur amne secundo
iamque in conspectu est, iam prora obvertitur amni
ingressusque sui celebrata per ostia portus
totum occursantis populi praevertitur agmen:
et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat.
Credimus? An qui amant ipsi sibi somnia fingunt?

FORUM ROMANUM