Ausonii
Epigrammaton Liber
This text comes from an unknown edition.

1. <DE AVGVSTO>
Phoebe potens numeris, praeses Tritonia bellis,
tu quoque ab aerio praepes Victoria lapsu,
come serenatam duplici diademate frontem,
serta ferens, quae dona togae, quae praemia pugnae.
Bellandi fandique potens Augustus honorem
bis meret, ut geminet titulos, qui proelia Musis
temperat et Geticum moderatur Apolline Martem.
Arma inter Chunosque truces furtoque nocentes
Sauromatas, quantum cessat de tempore belli,
indulget Clariis tantum inter castra Camenis.
Vix posuit volucres stridentia tela sagittas:
Musarum ad calamos fertur manus, otia nescit
et commutata meditatur harundine carmen;
sed carmen non molle modis, bella horrida Martis
Odrysii Thraessaeque viraginis arma retractat.
Exsulta, Aeacide, celebraris vate superbo
rursum Romanusque tibi contingit Homerus.

2. COMMENDATIO CODICIS
Est quod mane legas, est et quod vespere. Laetis
seria miscuimus, temperie ut placeant.
Non unus vitae color est nec carminis unus
lector: habet tempus pagina quaeque suum.
Hoc mitrata Venus probat hoc galeata Minerva,
Stoicus has partes, has Epicurus amat.
Salva mihi veterum maneat dum regula morum,
plaudat permissis sobria Musa iocis.

3. <DE FERA A CAESARE INTERFECTA>
Cedere quae lato nescit fera saucia ferro
armatique urget tela cruenta viri,
quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes
et solam leti vim probat esse manum!
Mirantur casusque novos subitasque ruinas
. . . . . . . . . . . . . . . . . .
nec contenta ictos letaliter ire per artus
coniungit mortes una sagitta duas,
Plurima communi pereunt si fulminis ictu,
haec quoque de caelo vulnera missa putes.

4. AD FONTEM DANVVII IVSSV VALENTINIANI AVG.
Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus,
Danuvius laetum profero fonte caput.
Salvere Augustos iubeo natumque patremque,
armiferis alui quos ego Pannoniis
Nuntius Euxino iam nunc volo currere ponto,
ut sciat hoc superum cura secunda Valens,
caede fuga flammis stratos periisse Suebos
nec Rhenum Gallis limitis esse loco.
Quod si lege maris refluus mihi curreret amnis,
huc possem victos inde referre Gothos.

5. AD FONTEM DANVVII IVSSV VALENTINIANI AVG.
Danuvius penitis caput occultatus in oris
totus sub vestra iam dicione fluo.
Qua gelidum fontem mediis effundo Suebis,
imperiis gravidas qua seco Pannonias
et qua dives aquis Shythico solvo ostia ponto:
omnia sub vestrum flumina mitto iugum.
Augusto dabitur sed proxima palma Valenti:
inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.

6. VALENTINIANO IVNIORI IN SIGNVM MARMOREVM
Nunc te marmoreum pro sumptu fecimus; at cum
Augustus frater remeaverit, aureus esto.

7. PICTVRAE SVBDITI VBI LEO VNA SAGITTA A GRATIANO OCCISVS EST
Quod leo tam tenui patitur sub harundine letum,
non vires ferri, sed ferientis agunt.

8. EXHORTATIO AD MODESTIAM
Fama est fictilibus cenasse Agathoclea regem
atque abacum Samio saepe onerasse luto,
fercula gemmatis cum poneret horrida vasis
et misceret opes pauperiemque simul.
Quaerenti causam respondit: «Rex ego qui sum
Sicaniae, figulo sum genitore satus».
Fortunam reverenter habe, quicumque repente
dives ab exili progrediere loco.

9. IN EVNIPINAM ADVLTERAM
Toxica zelotypo dedit uxor moecha marito,
nec satis ad mortem credidit esse datum.
Miscuit argenti letalia pondera vivi,
cogeret ut celerem vis geminata necem.
Dividat haec si quis, faciunt discreta venenum:
antidotum sumet, qui sociata bibet.
Ergo inter sese dum noxia pocula certant,
cessit letalis noxa salutiferae.
Protinus et vacuos alvi petiere recessus,
lubrica deiectis qua via nota cibis.
Quam pia cura deum! Prodest crudelior uxor
et, cum fata volunt, bina venena iuvant.

10. IN ECHO PICTAM
Vane, quid affectas faciem mihi ponere, pictor,
ignotamque oculis sollicitare deam?
Aeris et linguae sum filia, mater inanis
indicii, vocem quae sine mente gero.
Extremos pereunte modos a fine reducens
ludificata sequor verba aliena meis.
Auribus in vestris habito penetrabilis Echo:
et si vis similem pingere, pinge sonum.

11. IN SIMVLACRVM OCCASIONIS ET PAENITENTIAE
Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius,
quique Iovem fecit, tertia palma ego sum.
Sum dea quae rara et paucis Occasio nota.
Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
Quid talaria habes? Volucris sum. Mercurius quae
fortunare solet, tardo ego, cum volui.
Crine tegis faciem? Cognosci nolo. Sed heus tu
occipiti calvo es? Ne tenear fugiens.
Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi. Dic rogo quae sis.
Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
Sum dea, quae facti non factique exigo poenas,
nempe ut paeniteat: sic Metanoea vocor.
Tu modo dic, quid agat tecum. Quandoque volavi,
haec manet: hanc retinent quos ego praeterii.
Tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris,
elapsam dices me tibi de manibus.

12. <AD GALLAM PVELLAM IAM SENESCENTEM>
Dicebam tibi: «Galla, senescimus. Effugit aetas.
Utere rene tuo: casta puella anus est».
Sprevisti: obrepsit non intellecta senectus
nec revocare potes qui periere dies.
Nunc piget et quereris, quod non aut ista voluntas
tunc fuit aut non est nunc ea forma tibi.
Da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge;
da: fruar etsi non quod volo, quod volui.

13. DE LEPORE CAPTO A CANE MARINO
Trinacrii quondam currentem in litoris ora
ante canes leporem caeruleus rapuit.
At lepus: «In me omnis terrae pelagique rapina est,
forsitan et caeli, si canis astra tenet».

14. <DE PERGAMO SCRIPTORE FVGITIVO QVI CAPTVS FVERAT>
Tam segnis scriptor quam lentus Pergame cursor
fugisti et primo captus es in stadio
Ergo notas scripto tolerasti Pergame voltu
et quas neglexit dextera frons patitur.

15. <IN EVNDEM PERGAMVM>
Pergame non recte punitus fronte subisti
supplicium, lentae quod meruere manus.
At tu, qui dominus, peccantia membra coherce;
iniustum falsos excruciare reos.
Aut inscribe istam, quae non volt scribere, dextram,
aut profugos ferri pondere necte pedes.

16. <DE MYRONE ET LAIDE>
Canus rogabat Laidis noctem Myron:
tulit repulsam protinus.
Causamque sensit et caput fuligine
fucavit atra candidum;
idemque voltu, crine non idem Myron
orabat oratum prius.
Sed illa formam cum capillo comparans
similemque, non ipsum rata,
fortasse et ipsum, sed volens ludo frui,
sic est adorta callidum:
«Inepte quid me quod recusavi rogas?
Patri negavi iam tuos».

17. DE OPINIONE QVAM DE ILLO HABEBAT EIVS VXOR
Laidas et Glyceras, lascivae nomina famae,
coniunx in nostro carmine cum legeret,
ludere me dixit falsoque in amore iocari.
Tanta illi nostra est de probitate fides.

18. AD VXOREM
Uxor vivamus ut viximus et teneamus
nomina, quae primo sumpsimus in thalamo;
nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo,
quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
vincas Cumanam tu quoque Deiphoben,
nos ignoremus quid sit matura senectus.
Scire aevi meritum, non numerare decet.

19. IN MEROEN ANVM EBRIOSAM
Qui primus, Meroe, nomen tibi condidit, ille
Thesidae nomen condidit Hippolito
Nam divinare est nomen componere, quod sit
fortunae et morum vel necis indicium.
Protesilae, tibi nomen sic fata dederunt,
victima quod Troiae prima futurus eras.
Idmona quod vatem, medicum quod Iapyga dicunt.
Discendas artes nomina praeveniunt.
Et tu sic, Meroe, non quod sis atra colore,
ut quae Niliaca nascitur in Meroe,
infusum sed quod vinum non diluis undis,
potare immixtum sueta merumque merum.

20. EX GRAECO TRADVCTUM DE STATVA NEMESIS
Me lapidem quondam Persae advexere, tropaeum
ut fierem bello: nunc ego sum Nemesis.
Ac sicut Graecis victoribus asto tropaeum,
punio sic Persas vaniloquos Nemesis.

21. DE EO QVI THESAVRVM REPPERIT CVM SE LAQVEO VELLET SVSPENDERE. EX GRAECO
Qui laqueum collo nectebat, repperit aurum
thesaurique loco deposuit laqueum.
At qui condiderat, postquam non repperit aurum,
aptavit collo quem reperit laqueum.

22. DE THRASYBVLO LACEDAEMONIO, QVI FORTISSIME DIMICANS OCCVBVIT
Excipis adverso quod pectore volnera septem,
arma super veheris quod, Thrasybule, tua,
non dolor hic patris, Pitanae sed gloria maior:
rarum tam pulchro funere posse frui.
Quem postquam maesto socii posuere feretro,
talia magnanimus edidit orsa pater:
«flete alios, natus lacrimis non indiget ullis;
et meus et talis et Lacedaemonius».

23. EX GRAECO TRADVCTVM DE MATRE MAGNANIMA
Mater Lacaena clipeo obarmans filium
«cum hoc», inquit, «aut in hoc redi».

24. IN DEGENEREM, DIVITEM MOECHO GENITVM
Quidam superbus opibus et fastu tumens
tantumque verbis nobilis
spernit vigentis clara saecli nomina,
antiqua captans stemmata,
Martem Remumque et conditorem Romulum
privos parentes nuncupans.
Hos ille Serum veste contexi iubet,
hos caelat argento gravi,
ceris murens ianuarum limina
et atriorum pegmata;
credo quod illi nec pater certus fuit
et mater est vere lupa.

25. VERSVS IN VESTE CONTEXTI
Laudet Achaemenias orientis gloria telas,
molle aurum pallis, Graecia, texe tuis,
non minus Ausoniam celebret dum fama Sabinam,
parcentem magnis sumptibus, arte parem.

26. ITEM
Sive probas Tyrio textam subtemine vestem,
seu placet inscripti commoditas tituli,
ipsius hoc dominae concinnat utrumque venustas:
has geminas artes una Sabina colit.

27. ITEM
Licia qui texunt et carmina, carmina Musis,
licia contribuunt, casta Minerva, tibi.
Ast ego rem sociam non dissociabo Sabina,
versibus inscripsi quae mea texta meis.

28. ANTISTHENIS CYNICI IMAGINI SVBDITI
Inventor primus cynices ego. «Quae ratio istaec?
Alcides multo dicitur esse prior».
Alcida quondam fueram doctore secundus:
nunc ego sum cynices primus et ille deus.

29. <ITEM>
Discipulus melior nulli meliorve magister
eis areten synebe kai kyniken sophien.
Dicere me verum novit qui novit utrumque
kai theon Alkeiden kai kyna Diogenen.

30. MIXOBARBARON LIBERI PATRIS SIGNO MARMOREO IN VILLA NOSTRA OMNIVM DEORVM ARGVMENTA HABENTI
Ogygidae me Bacchum vocant,
Osirin Aegypti putant,
Mysi Phanacem nominant,
Dionyson Indi existimant,
Romana sacra Liberum,
Arabica gens Adoneum,
Lucaniacus Pantheum.

31. LIBERO PATRI
Aigyptou men Osiris ego, Mouson de Phanakes
Bakchos eni Zooisin, eni phthimenoisin Adoneus,
pyrogenes dikeros, Titanoletes, Dionysos.

32. IN CORYDONEM MARMOREVM
Aix chimaros pere poimen rabdouchos elaie
eis lithos ek panton liltos ego Korydon.

33. IN SIMVLACRVM SAPPHONIS
Lesbia Pieriis Sappho soror addita Musis,
eim'enate lyrikon, Aonidon dekate.

34. DEAE VENERI
Orta salo, suscepta solo, patre edita Caelo,
Aeneadum genetrix, hic habito alma Venus.

35. AD LIBELLVM SVVM
Si tineas cariemque pati te, charta, necesse est,
incipe versiculis ante perire meis.
«Malo», inquis, «tineis». Sapis, aerumnose libelle,
perfungi mavis quod leviore malo.
Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
iacturam somni quae parit atque olei.
«Utilius dormire fuit quam perdere somnum
atque oleum». Bene ais, causa sed ista mihi est.
Irascor Proculo, cuius facundia tanta est,
quantus honos. Scripsit plurima, quae cohibet.
Hunc studeo ulcisci; et prompta est ultio vati.
Qui sua non edit carmina, nostra legat.
Huius in arbitrio est, seu te iuvenescere cedro
seu iubeat duris vermibus esse cibum.
Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.

36. DE PVELLA QVAM AMABAT
Hanc volo quae non volt; illam quae volt ego nolo:
vincere volt animos, non satiare Venus.
Oblatas sperno illecebras, detrecto negatas:
nec satiare animum nec cruciare volo.
Nec bis cincta Diana placet nec nuda Cythere:
illa voluptatis nil habet, haec nimium.
Callida sed mediae Veneris mihi venditet artem
femina, quac iungat quod volo nolo vocant.

37. DE DVOBVS FRATRIBVS
Chrestos Akindynos autoadelphoi, oiktra de tekna,
moribus ambo malis nomina falsa gerunt:
oud'houtos chrestos g'oud'houtos akindynos estin.
Una potest ambos littera corrigere.
Ai ken Chrestos echei par'adelphou Akindynou alpha,
kindynos hic, fiet, frater achrestos erit.

38. DE CHRESTO ET ACINDYNO QVIBVS FVERAT MALE NOMEN IMPOSITVM
Germani fratres sunt Chrestos, Acindynos alter.
Falsum nomen utrique, sed ut verum sit utrique,
alpha suum Chresto det Acindynos, ipse sine alpha
permaneat: verum nomen uterque geret.

39. QVODDAM QVASI AENIGMA DE TRIBVS INCESTIS
«Tris uno in lecto: stuprum duo perpetiuntur
et duo committunt». « Quattuor esse reor».
«Falleris: extremis da singula crimina et illum
bis numera medium, qui facit et patitur».

40. DE PHILOMVSO GRAMMATICO
Emptis quod libris tibi bybliotheca referta est,
doctum et grammaticum te, Philomuse, putas.
Hoc genere et chordas et plectra et barbita conde;
omnia mercatus eras citharoedus eris.

41. IN STATVAM RVFI
Rhetoris haec Rufi statua est; nil verius: ipsa est.
Ipsa adeo linguam non habet et cerebrum.
Et riget et surda est et non videt. Haec sibi constant.
Unum dissimile est: mollior ille fuit.

42. IN RVFI IMAGINEM
Elinguem quis te dicentis imagine pinxit?
Dic mihi, Rufe. Taces? Nil tibi tam simile est.

43. IDEM
Haec Rufi tabula est: nil verius. Ipse ubi Rufus?
«In cathedra». Quid agit? «Hoc quod et in tabula».

44. DE RVFO RHETORE
Reminisco Rufus dixit in versu suo:
cor ergo versus, immo Rufus, non habet.

45. <ITEM>
Qui reminisco putat se dicere posse Latine,
hic ubi co scriptum est, faceret cor, si cor haberet.

46. <ITEM>
Rufus vocatus rhetor olim ad nuptias.
Celebri ut fit in convivio,
grammaticae ut artis se peritum ostenderet,
haec vota dixit nuptiis:
«et masculini et feminini gignite
generisque neutri filios».

47. IN RVFI IMAGINEM
«Ore pulchro et ore muto scire vis quae sim»? Volo.
«Imago Rufi rhetoris Pictavici».
Diceret set ipse vellem rhethor hoc mi. «Non potest».
Cur? «Ipse rhetor est imago imaginis».

48. SVB RVFI STATVA
«Rhetoris haec Rufi statua est?» Si saxea, Rufi.
«Cur id ai?s». Semper saxeus ipse fuit.

49. DE DIOGENE
Pera, polenta, tribon, baculus, scyphus, arta supellex
ista fuit Cynici, set putat hanc nimiam.
Namque cavis manibus cernens potare bubulcum
«cur, scyphe, te», dixit, «gesto supervacuum?»

50. ITEM
Effigiem, rex Croese, tuam, ditissime regum,
vidit aput manes Diogenes cynicus.
«Nil», inquit, «tibi, Croese, tuum: superant mihi cuncta.
Nudus eram: sic sum; nil habui: hoc habeo».
Rex ait: «haud egui, cum tu, mendice, carebas
omnibus; et careo, si modo non egeo»?

51. IN SIGNVM MARMOREVM NIOBES
Vivebam: sum facta silex, quae deinde polita
Praxiteli manibus vivo iterum Niobe.
Reddidit artificis manus omnia, sed sine sensu:
hunc ego, cum laesi numina, non habui.

52. DE PALLADE VOLENTE CERTARE ARMIS CVM VENERE
Armatam vidit Venerem Lacedaemone Pallas:
«Nunc certemus», ait, «iudice vel Paride».
Cui Venus: «Armatam tu me, temeraria, temnis,
quae quo te vici tempore nuda fui»?

53. DE LAIDE DICANTE VENERI SPECVLVM SVVM
Lais anus Veneri speculum dico: dignum habeat se
aeterna aeternum forma ministerium.
At mihi nullus in hoc usus, quia cernere talem
qualis sum nolo, qualis eram nequeo.

54. <DE CASTORE POLLVCE ET HELENA>
Istos, tergemino nasci quos cernis ab ovo,
patribus ambiguis et matribus adsere natos.
Hos genuit Nemesis, sed Leda puerpera fovit:
Tyndareus pater his et Iuppiter: hic putat, hic scit.

55. DE IMAGINE VENERIS SCVLPTA A PRAXITELE
Vera Venus Gnidiam cum vidit Cyprida, dixit:
«Vidisti nudam me, puto, Praxitele».
Non vidi nec fas, sed ferro opus omne polimus:
ferrum Gradivi Martis in arbitrio.
Qualem igitur domino scierant placuisse Cytheren,
talem fecerunt ferrea caela deam».

56. IN BVCVLAM AEREAM MYRONIS
Bucula sum, caelo genitoris facta Myronis
aerea: nec factam me puto, sed genitam.
Sic me taurus init, sic proxima bucula mugit,
sic vitulus sitiens ubera nostra petit.
Miraris quod fallo gregem? Gregis ipse magister
inter pascentes me numerare solet.

57. IDEM
Ubera quid pulsas frigentia matris aenae,
o vitule, et sucum lactis ab aere petis?
Hunc quoque praestarem, si me pro parte parasset
exteriore Myron, interiore deus.

58. IDEM
Daedale, cur vana consumis in arte laborem?
Me potius clausa subice Pasiphae.
Illecebras verae si vis dare, Daedale, vaccae,
viva tibi species vacca Myronis erit.

59. IDEM
Aerea mugitum poterat dare vacca Myronis,
sed timet artificis deterere ingenium.
Fingere nam similem vivae, quam vivere, plus est;
nec sunt facta dei mira, sed artificis.

60. IDEM
Aerea bos steteram; mactata est vacca Minervae,
sed dea proflatam transtulit hunc animam.
Et modo sum duplex, pars aerea, pars animata.
Haec manus artificis dicitur, illa deae.

61. IDEM
Quid me, taure, paras specie deceptus inire? Non
sum ego Minoae machina Phasipaae.

62. IDEM
Necdum caduco sole, iam sub vespere
ageret iuvencas cum domum pastor suas,
suam relinquens me monebat ut suam.

63. IDEM
Unam iuvencam pastor forte amiserat
numerumque iussus reddere
me defuisse conquerebatur, sequi
quae noluissem ceteras.

64. <QVAE SEXVM MVTARINT>
Vallebanae (nova res et vix credenda poetis
sed quae de vera promitur historia)
femineam in speciem convertit masculus ales
pavaque de pavo constitit ante oculos.
Cuncti admirantur monstrum, sed mollior agna
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis?
An vos Nasonis carmina non legitis?
Caenida convertit proles Saturnia Consus
ambiguoque fuit corpore Tiresias.
Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum,
vidit nubentem Plinius androgynum.
Nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
unus epheborum virgo repente fuit.
Nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
ecce ego sum factus femina de puero.

65. IN MARCVM
«Pythagora Euphorbi, reparas qui semina rerum
corporibusque novis das reduces animas,
dic quid erit Marcus iam fata novissima functus,
si redeat vitam rursus in aeriam?»
«Qui Marcus?» «Feles nuper pullaria dictus
corrupit totum qui puerile secus,
perversae veneris postico volnere fossor,
Lucili vatis +subpilo pullopremus».
«Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus,
non caper aut aries, sed scarabaeus erit».

66. <IN CASTOREM>
Lambere cum vellet mediorum membra virorum
Castor nec posset vulgus habere domi,
repperit ut nullum fellator perderet inguen:
uxoris coepit lingere membra suae.

67. SVBSCRIPTA PICTVRAE MVLIERIS IMPVDICAE
Praeter legitimi genialia foedera coetus
repperit obscenas veneres vitiosa libido,
Herculis heredi quam Lemnia suasit egestas,
quam toga facundi scaenis agitavit Afrani,
et quam Nolanis capitalis luxus inussit.
Crispa tamen cunctas exercet corpore in uno:
deglubit, fellat, molitur per utramque cavernam,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

68. DE EO QVI TESTAM HOMINIS IMMISERICORDITER DISSIPARE VOLVIT
Abiecta in triviis inhumati glabra iacebat
testa hominis, nudum iam cute calvitium.
Fleverunt alii, fletu non motus Achilas
insuper et silicis verbere dissicuit.
Eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse
auctorisque sui frontem oculosque petit.
Sic utinam certos manus impia dirigat ictus,
auctorem ut feriant tela retorta suum.

69. DE ALCONE MEDICO
Languenti Marco dixit Diodorus haruspex
ad vitam non plus sex superesse dies.
Sed medicus divis fatisque potentior Alcon
falsum convicit ilico haruspicium.
Tractavitque manum victuri, ni tetigisset;
ilico nam Marco sex periere dies.

70. DE SIGNO IOVIS TACTO AB ALCONE MEDICO
Alcon hesterno signum Iovis attigit. Ille
quamvis marmoreus vim patitur medici.
Ecce hodie iussus transferri e sede vetusta
effertur, quamvis sit deus atque lapis.

71. IN EVNOMVM MEDICVM
Languentem Gaium moriturum dixerat olim
Eunomus: evasit fati ope, non medici.
Paulo post ipsum videt aut vidisse putavit
pallentem et multa mortis in effigie.
«Quis tu»? «Gaius», ait. «Vivisne»? Hic abnuit. «Et quid
nunc agis hic»? «Missu Ditis», ait, «venio,
ut, qui notitiam rerumque hominumque tenerem,
accirem medicos». Eunomus obriguit.
Tum Gaius: «Metuas nihil, Eunome: dixi ego et omnes
nullum qui saperet dicere te medicum».

72. IN HOMINEM VOCIS ABSONAE
Latratus catulorum, hinnitus fingis equorum,
caprigenumque pecus lanigerosque greges
balatu adsimulas. Asinos quoque rudere dicas,
cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus.
Gallorum cantus et ovantes gutture corvos
et quidquid vocum belua et ales habet,
omnia cum simules ita vere, ut ficta negentur,
non potes humanae vocis habere sonum.

73. DE AVXILIO GRAMMATICO
Emendata potest quaenam vox esse magistri,
nomen qui proprium cum vitio loquitur?
Auxilium te nempe vocas, inscite magister.
Da rectum casum: iam solicismus eris.

74. IN EVNVM LIGVRRITOREM
Eune quid affectas vendentem Phyllida odores?
Diceris hanc mediam lambere, non molere.
Perspice, ne mercis fallant te nomina, vel ne
aere Seplasiae decipiare, cave,
dum kysthon kostonque putas communis odoris
et nardum ac sardas esse sapore pari.

75. <ITEM>
Diversa infelix et lambit et olfacit Eunus.
Dissimilem olfactum naris et oris habet.

76. AD EVNDEM EVNVM QVOD NON VELIT BENE NEC MALE OLERE
Salgama non hoc sunt, quod balsama: cedite odores.
Nec male olere mihi nec bene olere placet.

77. <ITEM>
Lais Eros et Itys, Chiron et Eros, Itys alter
nomina si scribas, prima elementa adime,
ut facias verbum, quod tu facis, Eune magister.
Dicere me Latium non decet obprobrium.

78. <IN EVNDEM>
Eune, quod uxoris gravidae putria inguina lambis,
festinas glossas non natis tradere natis.

79. AD EVNVM LIGVRRITOREM PAEDAGOGVM
Eunus Syriscus, inguinum ligurritor,
opicus magister (sic eum docet Phyllis),
muliebre membrum quadriangulum cernit.
Triquetro coactu .A. litteram ducit.
De valle femorum altrinsecus pares rugas
mediumque, fissi rima qua patet, callem
.PS. dicit esse: nam trifissilis forma est.
Cui ipse linguam cum dedit suam, .A. est:
veramque in illis esse .PH. notam sentit.
Quid, imperite, .P. putas ibi scriptum,
ubi locari .I. convenit longum.
Miselle doctor, .8. tibi sit obsceno
tuumque nomen .TH. sectilis signet.

80. AD CRISPAM
Deformem quidam te dicunt, Crispa: ego istud
nescio. Mi pulchra es, iudice me, satis est.
Quin etiam cupio, iunctus quia zelus amori est,
ut videare aliis foeda, decora mihi.

81. QVALEM VELIT HABERE AMICAM
Sit mihi talis amica velim,
iurgia quae temere incipiat
nec studeat quasi casta loqui,
pulchra procax, petulante manu,
verbera quae ferat et regerat
caesaque ad oscula confugiat.
Nam nisi moribus his fuerit,
casta modesta pudenter agens,
dicere abominor, uxor erit.

82. EX GRAECO TRADVCTVM AD CVPIDINEM
Hoc quod amare vocant, solve aut misceto Cupido:
aut neutrum flammis ure vel ure duos.

83. AD DIONEM DE AMORE SVO
Aut restingue ignem quo torreor, alma Dione,
aut transire iube vel fac utrimque parem.

84. EX GRAECO: ARCHE DE TOI HEMISY PANTON
Incipe! Dimidium facti est coepisse. Superfit
dimidium: rursum hoc incipe et efficies.

85. EX GRAECO: A CHARIS A BRADYPOUS ACHARIS CHARIS
Gratia quae tarda est, ingrata est, gratia. Namque
cum fieri properat, gratia grata magis.

86. EX EODEM
Si bene quid facias, facias cito. Nam cito factum
gratum erit, ingratum gratia tarda facit.

87. DE EO QVI CAPANEVM SALTANS RVIT
Deceptae felix casus se miscuit arti:
histrio, saltabat qui Capanea, ruit.

88. IN DODRALEM
Dodra ex dodrante est. Sic collige: ius aqua vinum
sal, oleum, panis, mel, piper, herba, novem.

89. IDEM
Dodra vocor. «Quae causa»? Novem species gero. «Quae sunt?»
Ius, aqua, mel, vinum, panis, piper, herba, oleum, sal.

90. IDEM
Dodra, poton kai arithmos, echo meli, oinon, elaion,
arton, alas, botanen, zomon, hydor, peperi.

91. DE IVRIS CONSVLTO QVI VXOREM HABEBAT ADVLTERAM
Iuris consulto, cui vivit adultera coniunx,
Papia lex placuit, Iulia displicuit.
Quaeritis, unde haec sit distantia? Semivir ipse
Scantiniam metuens non metuit Titiam.

92. AD QVENDAM QVI LEVIA SIBI INGVINA FACIEBAT
Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est:
irritant volsas levia membra lupas.
Sed quod et elixo plantaria podice vellis
et teris incurvas pumice Clazomenas,
causa latet, bimarem nisi quod patientia morbum
appetit et tergo femina, pube vir es.

93. IN ZOILVM
Semivir uxorem duxisti, Zoile, moecham.
O quantus fiet quaestus utrimque domi,
cum dabit uxori molitor tuus et tibi adulter,
quanti deprensi damna pudoris ement.
Sed modo quae vobis lucrosa libido videtur,
iacturam senio mox subeunte feret.
Incipient operas conducti vendere moechi,
quos modo munificos lena iuventa tenet.

94. AD MARCVM AMICVM DE DISCORDIA QVAM HABET CVM PVELLIS
«Hanc amo quae me odit, contra hanc quae me amat odi.
Compone inter nos si potes alma Venus».
«Perfacile id faciam: mores mutabo et amores.
Oderit haec, amet haec». «Rursus idem patiar».
«Vis ambas ut ames»? «Si diligat utraque, vellem».
«Hoc tibi tu praesta, Marce; ut ameris, ama».

95. DYSEROS
«Suasisti, Venus, ecce, duas dyseros ut amarem.
Odit utraque; aliud da modo consilium».
«Vince datis ambas». «Cupio, verum arta domi res».
«Pellice promissis». «Nulla fides inopi».
«Antestare deos». «Non fas mihi fallere divos».
«Pervigila ante fores». «Nocte capi metuo».
«Scribe elegos». «Nequeo Musarum et Apollinis expers».
«Frange fores». «Poenas iudicii metuo».
«Stulte, ab amore mori pateris, non vis ob amorem?».
«Malo miser dici quam miser atque reus».
«Suasiquodpotui: <tu>alios modo consule». «Dic quos».
«Quod sibi suaserunt Phaedra et Elissa dabunt,
quod Canace Phyllisque et fastidita Phaoni».
«Hoc das consilium?» «Tale datur miseris».

96. PVLCHRVM DEI RESPONSVM
Doctus Hylas caestu, Phegeus catus arte palaestrae,
clarus Olympiacis et Lycus in stadiis,
an possent omnes venturo vincere agone,
Ammonem Libyae consuluere deum.
Sed deus, ut sapiens, «dabitur victoria vobis
indubitata equidem, si caveatis», ait,
«ne quis Hylam caestu, ne quis certamine luctae
Phegea, ne cursu te, Lyce, praetereat».

97. <DE HERMIONES ZONA>
Punica turgentes redimibat zona papillas
Hermiones: zonae textum elegeon erat:
«qui legis hunc titulum, Paphie tibi mandat ames me
exemploque tuo neminem amare vetes».

98. HYLAE
Aspice quam blandae necis ambitione iruatur
letifera experiens gaudia, pulcher Hylas.
Oscula et infestos inter moriturus amores
ancipites patitur Naidas Eumenidas.

99. NYMPHIS QVAE HYLAM MERSERVNT
Furitis procaces Naides
amore saevo et irrito:
eyhebus iste fons erit.

100. NARCISSO
Si cuperes alium, posses, Narcisse, potiri.
Nunc tibi amoris adest copia, fructus abest.

101. IDEM
Quid non ex huius forma pateretur amator,
ipse suam qui sic deperit effigiem?

102. DE ECHO DOLENTE PROPTER MORTEM NARCISSI
Conmoritur, Narcisse, tibi resonabilis Echo,
vocis ad extremos exanimata modos:
et pereuntis adhuc gemitum resecuta querellis
ultima nunc etiam verba loquentis amat.

103. DE HERMAPHRODITO
Mercurio genitore satus, genetrice Cythere,
nominis ut mixti, sic corporis Hermaphroditus,
concretus sexu, sed non perfectus utroque,
ambiguae veneris, neutro potiendus amori.

104. DE CONIVNCTIONE SALMACIS CVM HERMAPHRODITO
Salmacis optato concreta est nympha marito.
Felix virgo, sibi si scit inesse virum.
Et tu formosae, iuvenis, permixte puellae,
bis felix, unum si licet esse duos.

105. AD APOLLINEM DE DAPHNE FVGIENTE
Pone arcum, Paean, celeresque reconde sagittas:
non te virgo fugit, sed tua tela timet.

106. DE DAPHNE TECTA CORTICE
Invide, cur properas, cortex, operire puellam?
Laurea debetur Phoebo, si virgo negatur.

107. IN SCABIOSVM
Thermarum in solio si quis Polygitona vidit
ulcera membrorum scabie putrefacta foventem,
praeposuit cunctis spectacula talia ludis.
Principio tremulis gannitibus aera pulsat
verbaque lascivos meretricum imitantia coetus
vibrat et obscenae numeros pruriginis implet.
Bracchia deinde rotat velut enthea daemone Maenas
pectus, crura, latus, ventrem, femora, inguina, suras
tergum, colla, umeros, luteae Symplegadis antrum,
tam diversa locis vaga carnificina pererrat,
donec marcentem calidi fervore lavacri
blandus letali solvat dulcedine morbus.
Desectos sic fama viros, ubi cassa libido
femineos coetus et non sua bella lacessit,
irrita vexato consumere gaudia lecto,
titillata brevi cum iam sub fine voluptas
fervet et ingesto peragit ludibria morsu.
Torpida non aliter Polygiton membra resolvit
et, quia debentur suprema piacula vitae,
ad Phlegethonteas sese iam praeparat undas.

108. DE QVODAM SILVIO BONO QVI ERAT BRITO
Silvius ille Bonus, qui carmina nostra lacessit,
nostra magis meruit disticha, Brito bonus.

109. <IDEM>
Silvius hic Bonus est. «Qui Silvius?», «Iste Britannus».
«Aut Brito hic non est Silvius aut malus est».

110. <IDEM>
Silvius esse Bonus fertur pariterque Britannus.
Quis credat civem degenerasse bonum?

111. <IDEM>
Nemo bonus Brito est. Si simplex Silvius esse
incipiat, simplex desinat esse bonus.

112. <IDEM>
Silvius hic Bonus est, sed Brito est Silvius idem:
simplicior res est, credite: Brito malus.

113. <IDEM>
Silvi, Brito Bonus, quamvis homo non bonus esse
ferris nec <se quit> iungere Brito Bono.

114. IN NOTARIVM
Puer, notarum praepetum
sollers mirister, advola.
Bipatens pugillar expedi,
cui multa fandi copia
punctis peracta singulis
ut una vox absolvitur.
Evolvo libros uberes
instarque densae grandinis
torrente lingua perstrepo.
Tibi nec aures ambigunt
nec occupatur pagina
et mota parce dextera
volat per aequor cereum.
Cum maxime nunc proloquor
circumloquentis ambitu,
tu sensa nostri pectoris
vix dicta iam ceris tenes.
Sentire tam velox mihi
vellem dedisset mens mea,
quam praepetis dextrae fuga
tu me loquentem praevenis.
Quis, quaeso, quis me prodidit?
Quis ista iam dixit tibi,
quae cogitabam dicere?
Quae furta corde in intimo
exercet ales dextera?
Quis ordo rerum tam novus,
veniat in aures ut tuas,
quod lingua nondum absolverit?
Doctrina non hoc praestitit
nec ulla tam velox manus
celeripedis compendii:
natura manus hoc tibi
deusque donum tradidit,
quae loquerer ut scires prius
idemque velles quod volo.

FORUM ROMANUM