| This text comes from an unknown edition.
1. AVSONIVS PAVLO SAL.
Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii
opusculum, quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii
acumine et morae maturitate. Centonem vocant, qui primi hac
concinnatione luserunt. Solae memoriae negotium sparsa colligere et
integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis. Pro quo, si
per Sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret neque
ciccum suum Plautus offeret. Piget equidem Vergiliani carminis
dignitatem tam ioculari dehonestasse materia. Sed quid facerem?
Iussum erat, quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat
qui iubere poterat. Sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio
eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem
versibus et compositione festiva. Experiri deinde volens, quantum
nostra contentione praecelleret, similc nos de eodem concinnare
praecepit. Quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege.
Neque anteferri volebam neque
posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio
inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. Suscepi igitur
similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec victor
offendi. Hoc tum die uno et addita lucubratione properatum modo
inter liturarios meos cum repperissem, tanta mihi candoris tui et
amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. Accipe
igitur opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis
ludicrum, de alieno nostrum, ne in sacris et fabulis aut Thyonianum
mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum.
Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit absolvam.
Variis de locis sensibusque quaedam carminis structura solidatur, in
unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens cum
medio, nam duos iunctim locare ineptum est et tres una serie merae
nugae. Diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit versus
heroicus, convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo
anapaestico aut trochaice cum posteriore segmento aut septem
semipedes cum anapaestico chorico aut post dactylum
atque semipedem quidquid restat hexametro, simile ut dicas ludicro,
quod Graeci ostomachion vocavere. Ossicula ea sunt: ad summam
quattuordecim figuras geometricas habent. Sunt enim aequaliter
triquetra vel extentis lineis vel frontis, angulis
vel obliquis: isoskele ipsi vel isopleura vocant, orthogonia quoque et
skalena. Harum verticularum variis coagmentis simulantur species
mille formarum: helephantus belua aut aper bestia, anser volans et
mirmillo in armis, subsidens venator et latrans canis, quin et turris et
cantharus et alia huiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio
scientius variegant. Sed peritorum concinnatio miraculum est,
imperitorum iunctura ridiculum. Quo praedicto scies, quod ego
posteriores imitatus sum. Hoc ergo centonis opusculum ut ille ludus
tractatur, pari modo sensus diversi ut congruant, adoptiva quae sunt
ut cognata videantur, aliena ne interluceant, arcessita ne vim
redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant.
Quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me
composuisse centonem et, quia sub imperatore meo tum merui,
procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis: sin aliter, aere
dirutum facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto redeant
versus, unde venerunt. Vale.
2. PRAEFATIO
Accipite haec animis laetasque advertite mentes,
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
ambo florentes, | genus insuperabile bello;
tuque prior | (nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides), | quo iustior alter
nec pietate fuit nec bello maior et armis,
tuque puerque tuus, | magnae spes altera Romae,
flos veterum virtusque virum, | mea maxima cura,
nomine avum referens, animo manibusque parentem.
Non iniussa cano. | Sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent: | mihi iussa capessere fas est.
3. CENA NVPTIALIS
Exspectata dies aderat | dignisque hymenaeis
matres atque viri, | iuvenes ante ora parentum
conveniunt stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus | lymphas onerantque canistris
dona laboratae Cereris | pinguisque ferinae
viscera tosta ferunt. | Series longissima rerum:
alituum pecudumque genus | capreaeque sequaces
non absunt illic | neque oves haedique petulci
et genus aequoreum, | dammae cervique fugaces.
Ante oculos interque manus sunt | mitia poma.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
crateras magnos statuunt | Bacchumque ministrant.
Sacra canunt, | plaudunt choreas et carmina dicunt.
Nec non Thraeicius longa cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum.
At parte ex alia | biforem dat tibia cantum.
Omnibus una quies operum | cunctique relictis
consurgunt mensis, | per limina laeta frequentes
discurrunt variantque vices, | populusque patresque,
matronae, pueri, | vocemque per ampla volutant
atria: dependent lychni laquearibus aureis.
4. DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSAE
Tandem progreditur | Veneris iustissima cura,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis,
virginis os habitumque gerens, | cui plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit,
intentos volvens oculos, | uritque videndo.
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
turbaque miratur matrum. | Vestigia primi
alba pedis, | dederatque comam diffundere ventis.
Fert picturatas auri subtemine vestes,
ornatus Argivae Helenae: | qualisque videri
caelicolis et quanta solet | Venus aurea contra,
talis erat species, | talem se laeta ferebat
ad soceros | solioque alte subnixa resedit.
5. DESCRIPTIO EGREDIENTIS SPONSI
At parte ex alia | foribus sese intulit altis
ora puer prima signans intonsa iuventa,
pictus acu chlamydem | auratam, quam plurima circum
purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
et tunicam, molli mater quam neverat auro:
os umerosque deo similis | lumenque iuventae.
Qualis, ubi oceani perfusus Lucifer unda,
extulit os sacrum caelo: | sic ora ferebat,
sic oculos, | cursuque amens ad limina tendit.
Illum turbat amor figitque in virgine vultus:
oscula libavit | dextramque amplexus inhaesit.
6. OBLATIO MVNERVM
Incedunt pueri pariterque ante ora parentum
dona ferunt, | pallam signis auroque rigentem,
munera portantes, aurique eborisque talenta
et sellam | et pictum croceo velamen acantho,
ingens argentum mensis | colloque monile
bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.
Olli serva datur | geminique sub ubere nati:
quattuor huic iuvenes, totidem | innuptaeque puellae:
omnibus in morem tonsa coma; | pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.
7. EPITHALAMIVM VTRIQVE
Tum studio effusae matres | ad limina ducunt;
at chorus aequalis, | pueri innuptaeque puellae,
versibus incomptis ludunt | et carmina dicunt:
«O digno coniuncta viro, | gratissima coniunx,
sis felix, | primos Lucinae experta labores
et mater. Cape Maeonii carchesia Bacchi,
sparge, marite, nuces, | cinge haec altaria vitta,
flos veterum virtusque virum: | tibi ducitur uxor,
omnes ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.
Fortunati ambo, | si quid pia numina possunt,
vivite felices». | Dixerunt «currite» fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
8. INGRESSVS IN CVBICVLVM
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum, | licito tandem | sermone fruuntur.
Congressi iungunt dextras | stratisque reponunt.
At Cytherea novas artes | et pronuba Iuno
sollicitat suadetque ignota lacessere bella.
Ille ubi complexu | molli fovet, atque repente
accepit solitam flammam | lectumque iugalem:
«O virgo, nova mi facies, | gratissima coniunx,
venisti tandem, mea sola et sera voluptas.
O dulcis coniunx, non haec sine numine divum
proveniunt. | Placitone etiam pugnabis amori?»
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur
cunctaturque metu telumque instare tremiscit
spemque metumque inter | funditque has ore loquellas:
«Per te, per, qui te talem genuere, parentes,
o formose puer, | noctem non amplius unam
hanc tu, oro, solare inopem et | miserere precantis.
Succidimus: non lingua valet, non corpore notae
suffìciunt vires, nec vox aut verba secuntur».
Ille autem: «causas nequiquam nectis inanes»,
praecipitatque moras omnes | solvitque pudorem.
9. PARECBASIS
Hactenus castis auribus audiendum mysterium nuptiale ambitu
loquendi et circuitione velavn Verum quoniam et Fescenninos amat
celebritas nuptialis verborumque petulantiam notus vetere instituto
ludus admittit, cetera quoque cubiculi et lectuli operta prodentur, ab
eodem auctore collecta, ut bis erubescamus, qui et Vergilium
faciamus impudentem. Vos, si placet, hic iam legendi modum ponite:
cetera curiosis relinquite.
10. IMMINVTIO
Postquam congressi | sola sub nocte per umbram
et mentem Venus ipsa dedit, | nova proelia temptant.
Tollit se arrectum: | conantem plurima frustra
occupat os faciemque, | pedem pede fervidus urget,
perfidus alta petens: | ramum, qui veste latebat,
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem
nudato capite | et pedibus per mutua nexis,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
Est in secessu, | tenuis quo semita ducit,
ignea rima micans: | exhalat opaca mephitim.
Nulli fas casto sceleratum insistere limen.
Hic specus horrendum: | talis sese halitus atris
faucibus effundens | nares contingit odore.
Huc iuvenis nota fertur regione viarum
et super incumbens | nodis et cortice crudo
intorquet summis adnixus viribus hastam.
Haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
altius ad vivum persedit | vulnere mucro.
Ter sese attollens cubitoque innixa levavit,
ter revoluta toro est. | Manet imperterritus ille;
nec mora nec requies: | clavumque affixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
Itque reditque viam totiens | uteroque recusso
transadigit costas | et pectine pulsat eburno.
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant: | tum creber anhelitus artus
aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis,
labitur exsanguis, | destillat ab inguine virus.
11.
Contentus esto, Paule mi,
lasciva, Paule, pagina:
ridere, nil ultra expeto.
Sed cum legeris, adesto mihi adversum eos, qui, ut Iuvenalis ait,
«Curios simulant et Bacchanalia vivunt», ne fortasse mores meos
spectent de carmine. «Lasciva est nobis pagina, vita proba», ut
Martialis dicit. Meminerint autem, quippe eruditi, probissimo viro
Plinio in poematiis lasciviam, in moribus constitisse censuram, prurire opusculum
Sulpiciae, frontem caperare, esse Appuleium in vita philosophum, in
epigrammatis amatorem, in praeceptis omnibus exstare Tullii
severitatem, in epistulis ad Caerelliam subesse petulantiam, Platonis
Symposion composita in ephebos epyllia continere. Nam quid
Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laevii Erotopaegnion
libros loquar? Quid Evenum, quem Menander sapientem vocavit?
Quid ipsum Menandrum? Quid comicos omnes? Quibus severa vita
est et laeta materia. Quid etiam Maronem Pharthenien dictum causa
pudoris, qui in octavo Aeneidos, cum describeret coitum Veneris
atque Vulcani, aischrosemnian decenter immiscuit? Quid? In tertio
Georgicorum de summissis in gregem maritis nonne obscenam
significationem honesta verborum translatione velavit? Et si quid in
nostro ioco aliquorum hominum severitas vestita condemnat, de
Vergilio arcessitum sciat. Igitur cui hic ludus noster non placet, ne
legerit, aut cum legerit obliviscatur, aut non oblitus ignoscat. Etenim
fabula de nuptiis est: et velit nolit aliter haec sacra non constant.
|