Ausonii Bissula |
|
|
| This text comes from an unknown edition.
1. AVSONIVS PAVLO SVO S. D.
Pervincis tamen et operta musarum
mearum, quae initiorum
velabat obscuritas, quamquam non profanus, irrumpis, Paule
carissime.
Quamvis enim te non eius vulgi existimem, quod Horatius
arcet ingressu, tamen sua cuique sacra,
neque idem Cereri quod
Libero, etiam sub iisdem cultoribus. Poematia, quae in alumnam meam
luseram, rudia et incohata ad domesticae solacium cantilenae, cum
sine metu [et] arcana
securitate fruerentur, proferri ad lucem caligantia
coegisti. Verecundiae meae scilicet spolium
concupisti, aut, quantum
tibi in me iuris esset, ab invito indicari; ne tu Alexandri Macedonis
pervicaciam supergressus, qui, fatalis iugi lora cum solvere non
posset, abscidit et Pythiae
specum, quo die fas non erat patere,
penetravit. Utere igitur ut tuis, pari iure, sed fiducia
dispari; quippe
tua possunt populum non timere, meis etiam intra me erubesco. Vale.
|
2. PRAEFATIO
Ut voluisti, Paule, cunctos Bissulae versus habes,
lusimus quos in Suebae gratiam virgunculae,
otium magis foventes quam studentes
gloriae.
Tu molestus flagitator lege molesta carmina.
Tibi, quod intristi, exedendum
est: sic vetus verbum iubet
compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber.
3. AD LECTOREM HVIVS LIBELLI
Carminis incompti tenuem lecture
libellum
pone supercilium.
Seria contractis expende poemata rugis:
nos Thymelen
sequimur.
Bissula in hoc schedio cantabitur, haut Erasinus;
admoneo, ante bibas.
Ieiunis nil scribo. Meum post pocula si quis
legerit, hic sapiet.
Sed magis hic sapiet,
si dormiet: et putet ista
somnia missa sibi.
4. VBI NATA SIT BISSVLA ET
QVO MODO IN MANVS DOMINI VENERIT
Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata
Rhenum,
conscia nascentis Bissula Danuvii,
capta manu, sed missa manu dominatur in
eius
deliciis, cuius bellica praeda fuit.
Matre carens, nutricis egens, nescivit
herai
imperium ..........
fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,
ilico
inexperto libera servitio,
sic Latiis mutata bonis, Germana maneret
ut facies, oculos
caerula, flava comas.
Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam:
haec Rheno genitam
praedicat, haec Latio.
5. DE EADEM BISSVLA
Delicium,
blanditiae, ludus, amor, voluptas,
barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,
Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,
horridulum non solitis, sed domino venustum.
6. AD PICTOREM DE BISSVLAE IMAGINE
Bissula nec ceris nec fuco
imitabilis ullo
naturale decus fictae non commodat arti.
Sandyx et cerussa, alias
simulate puellas:
temperiem hanc vultus nescit manus. Ergo age, pictor,
puniceas
confunde rosas et lilia misce,
quique erit ex illis color aeris, ipse sit oris.
7. AD EVNDEM
Pingere si nostram, pictor, meditartis alumnam,
aemula Cecropias ars imitetur apes.
|