a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Decimus Magnus Ausonius
Mosella
ed. Karl Schenkl, D. Magni Ausonii Opuscula
Berlin: Weidmann, 1883.

Transieram celerem nebuloso flumine Navam
addita miratus veteri nova moenia Vingo,
aequavit Latias ubi quondam Gallia Cannas,
infletaeque iacent inopes super arva catervae.
unde iter ingrediens nemorosa per avia solum
et nulli humani spectans vestigia cultus
praetereo arentem sitientibus undique terris
Dumnissum riguasque perenni fonte Tabernas
arvaque Sauromatum nuper metata colonis,
et tandem primis Belgarum conspicor oris
Noiomagum, divi castra inclita Constantini.
purior hic campis aer Phoebusque sereno
lumine purpureum reserat iam sudus Olympum,
nec iam consertis per mutua vincula ramis
quaeritur exclusum viridi caligine caelum,
sed liquidum iubar et rutilam visentibus aethram
libera perspicui non invidet aura diei.
in speciem tum me patriae cultumque nitentis
Burdigalae blando pepulerunt omni visu:
culmina villarum pendentibus edita ripis
et virides baccho colles et amoena fluenta
subterlabentis tacito rumore Mosellae.
     Salve amnis laudate agris, laudate colonis,
dignata imperio debent cui moenia Belgae,
amnis odorifero iuga vitea consite baccho,
consite gramineas amnis viridissime ripas!
naviger ut pelagus, devexas pronus in undas
ut fluvius, vitreoque lacus imitate profundo,
et rivos trepido potis aequiperare meatu,
et liquido gelidos fontes praecellere potu:
omnia solus habes, quae fons, quae rivus et amnis
et lacus et bivio refluus manamine pontus.
tu placidis praelapsus aquis nec murmura venti
ulla nec occulti pateris luctamina saxi:
non spirante vado rapidos properare meatus
cogeris, extantes medio non aequore terras
interceptus habes, iusti ne demat honorem
nominis, exclusum si dividat insula flumen.
tu duplices sortite vias et cum amne secundo
defluis, ut celeres feriant vada concita remi,
et cum per ripas nusquam cessante remulco
intendunt collo mulorum vincula nautae,
ipse tuos quotiens miraris in amne recursus
legitimosque putas prope segnius ire meatus!
tu neque limigenis ripam praetexeris ulvis
nec piger inmundo perfundis litora caeno:
sicca in primores pergunt vestigia lymphas.
     I nunc et Phrygiis sola levia consere crustis
tendens marmoreum laqueata per atria campum:
ast ego despectis quae census opesque dederunt
naturae mirabor opus non cura nepotum
laetaque iacturis ubi luxuriatur egestas.
hic solidae sternunt umentia litora harenae,
nec retinent memores vestigia pressa figuras.
spectaris vitreo per levia terga profundo,
secreti nihil amnis habens: utque almus aperto
panditur intuitu liquidis optentibus aer
nec placidi prohibent oculos per inania venti,
sic demersa procul durante per intima visu
cernimus arcanique patet penetrale profundi,
cum vada lene meant liquidarum et lapsus aquarum
prodit caerulea dispersas luce figuras:
quod sulcata levi crispatur harena meatu,
inclinata tremunt viridi quod gramina fundo,
usque sub ingenuis agitatae fontibus herbae
vibrantes patiuntur aquas lucetque latetque
calculus et viridem distinguit glarea muscum.
tota Caledoniis talis pictura Britannis,
cum virides algas et rubra corallia nudat
aestus et albentes, concharum germina, bacas,
delicias hominum, locupletibus atque sub undis
adsimulant nostros imitata monilia cultus.
haud aliter placidae subter vada laeta Mosellae
detegit admixtos non concolor herba lapillos.
     Intentos tamen usque oculos errore fatigant
interludentes, examina lubrica, pisces
sed neque tot species obliquatosque natatus,
quaeque per adversum succedunt agmina flumen,
nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos
edere fas aut ille sinit, cui cura secundae
sortis et aequorei cessit tutela tridentis.
tu mihi flumineis habitatrix Nais in oris
squamigeri gregis ede choros liquidoque sub alveo
dissere caeruleo fluitantes amne catervas.
     Squameus herbosas capito inter lucet harenas
viscere praetenero, fartim congestus aristis,
nec duraturus post bina trihoria mensis:
purpureisque salar stellatus tergora guttis,
et nullo spinae nociturus acumine rhedo,
effugiensque oculos celeri levis umbra natatu.
tuque per obliqui fauces vexate Saravi,
qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,
cum defluxisti famae maioris in amnem,
liberior laxos exerces, barbe, natatus:
tu melior peiore aevo, tibi contigit omni
spirantum ex numero non inlaudata senectus.
nec te puniceo rutilantem viscere, salmo,
transierim, latae cuius vaga verbera caudae
gurgite de medio summas referuntur in undas,
occultus placido cum proditur aequore pulsus.
tu loricato squamosus pectore, frontem
lubricus et dubiae facturus ferculus cenae,
tempora longarum fers incorrupte morarum,
praesignis maculis capitis, cui prodiga nutat
alvus opimatoque fluens abdomine venter.
quaeque per Illyricum, per stagna binominis Histri
spumarum indiciis caperis, mustela, natantum,
in nostrum subvecta fretum, ne lata Mosellae
flumina tam celebri defrudarentur alumno.
quis te naturae pinxit color! atra superne
puncta notant tergum, qua lutea circuit iris,
lubrica caeruleus perducit tergora fucus:
corporis ad medium fartim pinguescis, at illinc
usque sub extremam squalet cutis arida caudam.
nec te, delicias mensarum, perca, silebo,
amnigenos inter pisces dignande marinis,
solus puniceis facilis contendere mullis:
nam neque gustus iners, solidoque in corpore partes
segmentis coeunt, sed dissociantur aristis.
hic etiam Latio risus praenomine cultor
stagnorum, querulis vis infestissima ranis,
lucius, obscuras ulva caenoque lacunas
obsidet. hic nullos mensarum lectus ad usus
fervet fumosis olido nidore popinis.
quis non et virides, volgi solacia, tineas
norit et alburnos, praedam puerilibus hamis,
stridentesque focis, opsonia plebis, alausas,
teque inter species geminas neutrumque et utrumque,
qui nec dum salmo nec iam salar, ambiguusque
amborum medio sario intercepte sub aevo?
tu quoque flumineas inter memorande cohortes,
gobio, non geminis maior sine pollice palmis,
praepinguis, teres, ovipara congestior alvo,
propexique iubas imitatus, gobio, barbi.
nunc, pecus aequoreum, celebrabere, magne silure,
quem velut Actaeo perductum tergora olivo
amnicolam delphina reor: sic per freta magnum
laberis et longi vix corporis agmina solvis
aut brevibus deprensa vadis aut fluminis ulvis.
at cum tranquillos moliris in amne meatus,
te virides ripae, te caerula turba natantum,
te liquidae mirantur aquae: diffunditur alveo
aestus et extremi procurrunt margine fluctus.
talis Atlantiaco quondam balaena profundo
cum vento motuve suo telluris ad oras
pellitur, exclusum fundit mare, magnaque surgunt
aequora vicinique timent decrescere montes.
hic tamen, hic nostrae mitis balaena Mosellae
exitio procul est magnusque honor additus amni.
     Iam liquidas spectasse vias et lubrica pisces
agmina multiplicesque satis numerasse catervas.
inducant aliam spectacula vitea pompam
sollicitentque vagos baccheia munera visus,
qua sublimis apex longo super ardua tractu
et rupes et aprica iugi flexusque sinusque
vitibus adsurgunt naturalique theatro.
Gauranum sic alma iugum vindemia vestit
et Rhodopen proprioque nitent Pangaea Lyaeo:
sic viret Ismarius super aequora Thracia collis,
sic mea flaventem pingunt vineta Garumnam.
summis quippe iugis tendentis in ultima clivi
conseritur viridi fluvialis margo Lyaeo.
laeta operum plebes festinantesque coloni
vertice nunc summo properant, nunc deiuge dorso,
certantes stolidis clamoribus. inde viator
riparum subiecta terens, hinc navita labens
probra canunt seris cultoribus: adstrepit ollis
et rupes et silva tremens et concavus amnis.
      Nec solos homines delectat scaena locorum:
hic ego et agrestes Satyros et glauca tuentes
Naidas extremis credam concurrere ripis,
capripedes agitat cum laeta protervia Panas
insultantque vadis trepidasque sub amne sorores
terrent, indocii pulsantes verbere fluctum.
saepe etiam mediis furata e collibus uvas
inter Oreiadas Panope fluvialis amicas
fugit lascivos, paganica numina, Faunos.
dicitur et medio cum sol stetit aureus orbe,
ad commune fretum Satyros vitreasque sorores
consortes celebrare choros, cum praebuit horas
secretas hominum coetu flagrantior aestus:
tunc insultantes sua per freta ludere Nymphas
et Satyros mersare vadis rudibusque natandi
per medias exire manus, dum lubrica falsi
membra petunt liquidosque fovent pro corpore fluctus.
     Sed non haec spectata ulli nec cognita visu
fas mihi sit pro parte loqui: secreta tegatur
et commissa suis lateat reverentia rivis.
illa fruenda palam species cum glaucus opaco
respondet colli fluvius, frondere videntur
fluminei latices et palmite consitus amnis.
quis color ille vadis, seras cum propulit umbras
Hesperus et viridi perfudit monte Mosellam!
tota natant crispis iuga motibus et tremit absens
pampinus et vitreis vindemia turget in undis.
adnumerat virides derisus navita vites,
navita caudiceo fluitans super aequora lembo,
per medium, qua sese amni confundit imago
collis et umbrarum confinia conserit amnis.
     Haec quoque quam dulces celebrant spectacula pompas,
remipedes medio certant cum flumine lembi
et varios ineunt flexus viridesque per oras
stringunt attonsis pubentia germina pratis!
puppibus et proris alacres gestire magistros
impubemque manum super amnica terga vagantem
dum spectat .................................
.......... transire diem, sua seria ludo
posthabet: excludit veteres nova gratia curas.
tales Cumano despectat in aequore ludos
Liber, sulphurei dum per iuga consita Gauri
perque vaporiferi graditur vineta Vesevi,
cum Venus Actiacis Augusti laeta triumphis
ludere lascivos fera proelia iussit Amores,
qualia Niliacae classes Latiaeque triremes
subter Apollineae gesserunt Leucados arces,
aut Pompeiani Mylasena pericula belli
Euboicae referunt per Averna sonantia cumbae:
innocuos ratium pulsus pugnasque iocantes
naumachiae Siculo quales spectante Peloro
caeruleus viridi reparat sub imagine pontus,
non aliam speciem petulantibus addit ephebis
pubertasque amnisque et picti rostra phaseli.
hos Hyperionio cum sol perfuderit aestu,
reddit nautales vitreo sub gurgite formas
et redigit pandas inversi corporis umbras.
utque agiles motus dextra laevaque frequentant,
et commutatis alternant pondera remis,
unda refert alios, simulacra umentia, nautas.
ipsa suo gaudet simulamine nautica pubes,
fallaces fluvio mirata redire figuras.
sicuti compositos ostentatura capillos
candentem late speculi explorantis honorem
cum primum carae nutrix admovit alumnae,
laeta ignorato fruitur virguncula ludo
germanaeque putat formam spectare puellae:
oscula fulgenti dat non referenda metallo
aut fixas praetemptat acus aut frontis ad oram
vibratos captat digitis extendere crines:
talis ad umbrarum ludibria nautica pubes
ambiguis fruitur veri falsique figuris.
     Iam vero accessus faciles qua ripa ministrat
scrutatur toto populatrix turba profundo
heu male defensos penetrali flumine pisces.
hic medio procul amne trahens umentia lina
nodosis decepta plagis examina verrit:
ast hic, tranquillo qua labitur agmine flumen,
ducit corticeis fluitantia retia signis:
ille autem scopulis deiectas pronus in undas,
inclinat lentae convexa cacumina virgae,
inductos escis iaciens letalibus hamos.
quos ignara doli postquam vaga turba natantum
rictibus invasit patulaeque per intima fauces
sera occultati senserunt vulnera ferri,
dum trepidant, subit indicium crispoque tremori
vibrantis saetae nutans consentit harundo:
nec mora et excussam stridenti verbere praedam
dexter in obliquum raptat puer: excipit ictum
spiritus, ut tractis quondam per inane flagellis
aura crepat motoque adsibilat aere ventus.
exultant udae super arida saxa rapinae
quoique sub amne suo mansit vigor, aere nostro
segnis anhelatis vitam consumit in auris.
iam piger invalido vibratur corpore plausus,
torpida supremos patitur iam cauda tremores,
nec coeunt rictus, haustas sed hiatibus auras
reddit mortiferos expirans branchia flatus.
sic, ubi fabriles exercet spiritus ignes,
accipit alterno cohibetque foramine ventos
lanea fagineis alludens parma cavernis.
vidi egomet quosdam leti sub fine trementes
collegisse animas mox in sublime citatos
cernua subiectum praeceps dare corpora in amnem,
desperatarum potientes rursus aquarum.
quos impos damni puer inconsultus ab alto
impetit et stolido captat prensare natatu.
sic Anthedonius Boeotia per freta Glaucus
gramina gustatu postquam exitialia Circes
expertus carptas moribundis piscibus herbas
sumpsit, Carpathium subiit novus accola pontum.
ille hamis et rete potens, scrutator operti
Nereos, aequoream solitus converrere Tethyn,
inter captivas fluitavit praedo catervas.
talia despectant longo per caerula tractu
pendentes saxis instanti culmine villae,
quas medius dirimit sinuosis flexibus errans
amnis et alternas comunt praetoria ripas.
     Quis modo Sestiacum pelagus, Nepheleidos Helles
aequor, Abydeni freta quis miretur ephebi?
quis Chalcedonio constratum ab litore pontum,
regis opus magni, mediis euripus ubi undis
Europaeque Asiaeque vetat concurrere terras?
non hic dira freti rabies, non saeva furentum
proelia caurorum: licet hic commercia linguae
iungere et alterno sermonem texere pulsu.
blanda salutiferas permiscent litora voces,
et voces et paene manus: resonantia utrimque
verba refert mediis concurrens fluctibus echo.
     Quis potis innumeros cultusque habitusque retexens
pandere tectonicas per singula praedia formas?
non hoc spernat opus Gortynius aliger, aedis
conditor Euboicae, casus quem fingere in auro
conantem Icarios patrii pepulere dolores:
non Philo Cecropius, non qui laudatas ab hoste
clara Syracosii traxit certamina belli.
forsan et insignes hominumque operumque labores
hic habuit decimo celebrata volumine Marcei
hebdomas, hic clari viguere Menecratis artes
atque Ephesi spectata manus vel in arce Minervae
Ictinus, magico cui noctua perlita fuco
allicit omne genus volucres perimitque tuendo.
conditor hic forsan fuerit Ptolomaidos aulae
Dinochares, quadro cuii in fastigia cono
surgit et ipsa suas consumit pyramis umbras,
iussus ob incesti qui quondam foedus amoris
Arsinoen Pharii suspendit in aere templi.
spirat enim tecti testudine corus achates
afflatamque trahit ferrato crine puellam.
hos ergo aut horum similes est credere dignum
Belgarum in terris scaenas posuisse domorum,
molitos celsas, fluvii decoramina, villas.
haec est nativi sublimis in aggere saxi,
haec procurrentis fundata crepidine ripae,
haec refugit captumque sinu sibi vindicat amnem.
illa tenens collem, qui plurimus imminet amni,
usurpat faciles per culta, per aspera visus
utque suis fruitur felix speculatio terris.
quin etiam riguis humili pede condita pratis
conpensat celsi bona naturalia montis
sublimique minans irrumpit in aethera tecto,
ostentans altam Pharos ut Memphitica turrim.
huic proprium est clausos consaepto gurgite pisces
apricas scopulorum inter captare novales,
haec summis innixa iugis labentia subter
flumina despectu iam caligante tuetur.
atria quid memorem viridantibus adsita pratis
innumerisque super nitentia tecta columnis?
quid quae fluminea substructa crepidine fumant
balnea, ferventi cum Mulciber haustus operto
volvit anhelatas tectoria per cava flammas,
inclusum glomerans aestu expirante vaporem?
vidi ego defessos multo sudore lavacri
fastidisse lacus et frigora piscinarum,
ut vivis fruerentur aquis, mox amne refotos
plaudenti gelidum flumen pepulisse natatu.
quod si Cumanis huc afforet hospes ab oris,
crederet Euboicas simulacra exilia Baias
his donasse locis: tantum cultusque nitorque
allicit et nullum parit oblectatio luxum.
     Sed mihi qui tandem finis tua glauca fluenta
dicere dignandumque mari memorare Mosellam,
innumeri quod te diversa per ostia late
incurrunt amnes? quamquam differre meatus
possent, sed celerant in te consumere nomen.
namque et Promeae Nemesaeque adiuta meatu
Sura tuas properat non degener ire sub undas,
Sura interceptis tibi gratificata fluentis:
nobilius permixta tuo sub nomine, quam si
ignoranda patri confunderet ostia Ponto.
te rapidus Celbis, te marmore clarus Erubris
festinant famulis quam primum adlambere lymphis:
nobilibus Celbis celebratur piscibus, ille
praecipiti torquens cerealia saxa rotatu
stridentesque trahens per levia marmora serras
audit perpetuos ripa ex utraque tumultus.
praetereo exilem Lesuram tenuemque Drahonum,
nec fastiditos Salmonae usurpo fluores.
naviger undisona dudum me mole Saravus
tota veste vocat, longum qui distulit amnem,
fessa sub Augustis ut volveret ostia muris.
nec minor hoc tacitum qui per sola pinguia labens
stringit frugiferas felix Alisontia ripas.
mille alii, prout quemque suus magis impetus urget,
esse tui cupiunt: tantus properantibus undis
ambitus aut mores. quod si tibi, dia Mosella,
Smyrna suum vatem vel Mantua clara dedisset,
cederet Iliacis Simois memoratus in oris
nec praeferre suos auderet Thybris honores.
da veniam, da, Roma potens! pulsa, oro, facessat
invidia et Latiae Nemesis non cognita linguae:
........................................
imperii sedem Romae tenuere parentes.
     Salve, magne parens frugumque virumque, Mosella:
te clari proceres, te bello exercita pubes,
aemula te Latiae decorat facundia linguae.
quin etiam mores et laetum fronte serena
ingenium natura tuis concessit alumnis.
nec sola antiquos ostentat Roma Catones,
aut unus tantum iusti spectator et aequi
pollet Aristides veteresque illustrat Athenas.
     Verum ego quid laxis nimium spatiatus habenis
victus amore tui praeconia detero? conde,
Musa, chelyn, pulsis extremo carmine netis.
tempus erit, cum me studiis ignobilis oti
mulcentem curas seniique aprica foventem
materiae commendet honos: cum facta viritim
Belgarum patriosque canam, decora inclita, mores,
mollia subtili nebunt mihi carmina filo
Pierides tenuique aptas subtemine telas
percurrent: dabitur nostris quoque purpura fusis.
quis mihi tum non dictus erit? memorabo quietos
agricolas, legumque catos fandique potentes,
praesidium sublime reis: quos curia summos
municipum vidit proceres propriumque senatum:
quos praetextati celebris facundia ludi
contulit ad veteris praeconia Quintiliani:
quique suas rexere urbes purumque tribunal
sanguine et innocuas illustravere secures:
aut Italum populos aquilonigenasque Britannos
praefecturarum titulo tenuere secundo:
quique caput rerum Romam, populumque patresque,
tantum non primo rexit sub nomine, quamvis
par fuerit primis - festinet solvere tandem
errorem Fortuna suum libataque supplens
praemia iam veri fastigia reddat honoris
nobilibus repetenda nepotibus. at modo coeptum
detexatur opus dilata et laude virorum,
dicamus laeto per rura virentia tractu
felicem fluvium Rhenique sacremus in undas.
     Caeruleos nunc, Rhene, sinus hyaloque virentem
pande peplum spatiumque novi metare fluenti,
fraternis cumulandus aquis: nec praemia in undis
sola, sed Augustae veniens quod moenibus urbis
spectavit iunctos natique patrisque triumphos,
hostibus exactis Nicrum super et Lupodunum
et fontem Latiis ignotum annalibus Histri.
haec profligati venit modo laurea belli:
hinc alias aliasque feret. vos pergite iuncti
et mare purpureum gemino propellite tractu.
neu vereare minor, pulcherrime Rhene, videri:
invidiae nihil hospes habet: potiere perenni
nomine: tu fratrem famae securus adopta.
dives aquis, dives Nymphis, largitor utrique
alveus extendet geminis divortia ripis
communesque vias diversa per ostia fundet.
accedent vires, quas Francia quasque Chamaves
Germanique tremant: tunc verus habebere limes.
accedet tanto geminum tibi nomen ab amni,
cumque unus de fonte fluas, dicere bicornis.
     Haec ego, Vivisca ducens ab origine gentem,
Belgarum hospitiis non per nova foedera notus,
Ausonius, nomen Latium, patriaque domoque
Gallorum extremos inter celsamque Pyrenen,
temperat ingenuos qua laeta Aquitanica mores,
audax exigua fide concino. fas mihi sacrum
perstrinxisse amnem tenui libamine Musae.
nec laudem affecto, veniam peto: sunt tibi multi,
alme amnis, sacros qui sollicitare fluores
Aonidum totamque solent haurire Aganippen.
ast ego, quanta mei dederit se vena liquoris,
Burdigalam cum me in patriam nidumque senectae
Augustus pater et nati, mea maxima cura,
fascibus Ausoniis decoratum et honore curuli
mittent, emeritae post munera disciplinae,
latius arctoi praeconia persequar amnis.
addam urbes, tactio quas subterlaberis alveo,
moeniaque antiquis te prospectantia muris:
addam praesidiis dubiarum condita rerum,
sed modo securis non castram, sed horrea Belgis:
addm felices ripa ex utraque colonos
teque inter medios hominumque boumque labores
stringentem ripas et pinguia culta secantem.
non tibi se Liger anteferet, non Axona praeceps,
Matrona non, Gallis Belgisque intersita finis,
Santonico refluus non ipse Carantonus aestu.
concedet gelido Durani de monte volutus
amnis et auriferum postponet Gallia Tarnen
insanumque ruens per saxa rotantia late
in mare purpureum, dominae tamen ante Mosellae
numine adorato, Tarbellicus ibit Aturrus.
     Corniger externas celebrande Mosella per oras,
nec solis celebrande locis, ubi fonte supremo
exeris auratum taurinae frontis honorem,
quave trahis placidos sinuosa per arva meatus
vel qua Germanis sub portibus ostia solvis:
si quis honos tenui volet aspirare camenae,
perdere si quis in his dignabitur otia musis,
ibis in ora hominum laetoque fovebere cantu.
te fontes vivique lacus, te caerula noscent
flumina, te veteres, pagorum gloria, luci:
te Druna, te sparsis incerta Druentia ripis
Alpinique colent fluvii, duplicemque per urbem
qui meat et Dextrae Rhodanus dat nomina ripae:
te stagnis ego caeruleis magnumque sonoris
amnibus, aequoreae te commendabo Garumnae.


FORUM ROMANUM