(Seneca Rhetor Suas. II.19) LATRO in hac suasoria, cum tractasset omnia, quae materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe invictos reverti ait beneficio loci; tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis, qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen, in quo agnovimus sensum Latronis in his versibus:
ite agite, o Danai, magnum paeana canentes,
ite triumphantes: belli mora concidit Hector.
tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum verbum surripi non posset; at nunc cuilibet orationem in Verrem tuto dicere pro suo.