a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Aquilius
Boeotia
ed. Otto Ribbeck, Scaenicae Romanorum poesis fragmenta, v.2
Leipzig: Teubner, 1852 (pp. 27-29)



FRAGMENTA

                    
I.
Vt illum di perdant, primus qui horas repperit,
Quique adeo primus statuit hic solarium.
Qui mihi comminuit misero articulatim diem.
Nam olim me puero uenter erat solarium,
Multo omnium istorum optumum et uerissumum:
Vbi ubi monebat esse, nisi quom nil erat.
Nunc etiam quom est, non estur, nisi soli lubet.
Itaque adeo iam oppletum oppidumst solariis,
Maior pars populi ut aridi reptent fame.
(Gellius. III 3, 4)


                    
II.
Vbi primum accensus clamarat meridiem
(Varro de L. L. VI 89)


FORUM ROMANUM