a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Appendix Vergiliana
Aetna
From the edition of R. Ellis (Oxford 1907).


Aetna mihi ruptique cavis fornacibus ignes
et quae tam fortes volvant incendia causae,
quid fremat imperium, quid raucos torqueat aestus,
carmen erit. Dexter venias mihi carminis auctor
seu te Cynthos habet seu Delo est gratior Hyla

     5

seu tibi Dodone potior, tecumque faventes
in nova Pierio properent a fonte sorores
vota: per insolitum Phoebo duce tutius itur.
Aurea securi quis nescit saecula regis?
Cum domitis nemo Cererem iactaret in arvis

     10

venturisque malas prohiberet fructibus herbas,
annua sed saturae complerent horrea messes,
ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis
penderent foliis et pinguis Pallas olivae,
secretos amnis ageret cum gratia ruris?

     15

Non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.
Ultima quis tacuit iuvenum certamina Colchos?
Quis non Argolico deflevit Pergamon igni
impositam et tristi natorum funere matrem
aversumque diem sparsumve in semina dentem?

     20

Quis non periurae doluit mendacia puppis
desertam vacuo Minoida litore questus?
Quidquid et antiquom iactata est fabula carmen.
Fortius ignotas molimur pectore curas:
qui tanto motus operi quae causa perenni

     25

explicet in densum flammas et trudat ab imo
ingenti sonitu moles et proxima quaeque
ignibus irriguis urat mens carminis haec est.
Principio ne quem capiat fallacia vatum
sedes esse dei tumidisque e faucibus ignem

     30

Volcani ruere et clausis resonare cavernis
festinantis opus: non est tam sordida divis
cura neque extremas ius est dimittere in artes
sidera; subducto regnant sublimia caelo
illa neque artificum curant tractare laborem.

     35

Discrepat a prima facies haec altera vatum:
illis Cyclopas memorant fornacibus usos,
cum super incudem numerosa in verbera fortes
horrendum magno quaterent sub pondere fulmen
armarentque Iovem: turpe et sine pignore carmen.

     40

Proxima vivaces Aetnaei verticis ignes
impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
Temptavere (nefas) olim detrudere mundo
sidera captivique Iovis transferre gigantes
imperium et victo leges imponere caelo.

     45

(Hos natura sua est alvo tenus, ima per orbes
squameus intortos sinuat vestigia serpens).
Construitur magnis ad proelia montibus agger:
Pelion Ossa creat, summus premit Ossan Olympus.
Iam coacervatas nituntur scandere moles,

     50

impius et miles metuentia comminus astra
provocat, infestus cunctos ad proelia divos
provocat admotisque <ad> tertia sidera signis
Iuppiter e caelo metuit dextramque corusca
armatus flamma removet caligine mundum.

     55

Incursant vasto primum clamore gigantes:
hic magno tonat ore pater geminantque faventes
undique discordes comitum simul agmine venti.
Densa per attonitas rumpuntur flumina nubes
atque in bellandum quae cuique potentia divom

     60

in commune venit. Iam patri dextera Pallas
et Mars laevos erat, iam cetera turba deorum,
stant utrimque deus: validos tum Iuppiter ignis
increpat et iacto proturbat fulmine montes.
Illinc devictae verterunt terga ruinae

     65

infertae divis acies atque impius hostis
praeceps cum castris agitur materque iacentes
impellens victos. Tum pax est reddita mundo,
tum liber cessata venit per sidera, caelum
defensique decus mundi nunc redditur astris.

     70

Gurgite Trinacrio morientem iuppiter Aetna
obruit Enceladon, vasto qui pondere montis
aestuat et petulans exspirat faucibus ignem.
Haec est mendosae volgata licentia famae.
Vatibus ingenium est: hinc audit nobile carmen.

     75

Plurima pars scaenae rerum est fallacia: vates
sub terris nigros viderunt carmine manes
atque inter cineres Ditis pallentia regna,
mentiti vates Stygias undasque canesque.
Hi Tityon poena stravere in iugera foedum;

     80

sollicitant illi te circum, Tantale, poena
sollicitanque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris
iura canunt idemque rotant Ixionis orbem,
quicquid et interius, falsi sibi conscia terra est.
Nec tu, terra, satis: speculantur numina divom

     85

nec metuont oculos alieno admittere caelo.
Norunt bella deum, norunt abscondita nobis
coniugia et falsa quotiens sub imagine peccent,
taurus in Europen, in Ledam candidus ales
Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber.

     90

Debita carminibus libertas ista, sed omnis
in vero mihi cura: canam, quo fervida motu
aestuet Aetna novosque rapax sibi congerat ignis.
Quacumque immensus se terrae porrigit orbis
extremique maris curvis incingitur undis,

     95

non totum e solido densum; namque omnis hiatu
secta est intus humus penitusque cavata latebris
exiles suspensa vias agit; utque animanti
per tota errantes percurrunt corpora venae,
ad vitam sanguis omnis qua commeat, isdem

     100

terra voraginibus conceptas derigit auras.
Scilicet aut olim diviso corpore mundi
in maria ac terras et sidera, sors data caelo
prima, secuta maris deseditque infima tellus,
sed tortis rimosa cavis et, qualis acervos

     105

exsilit imparibus iactis ex tempore saxis,
ut crebro introrsus spatio vacefacta charybdis
pendeat in sese, simili quoque terra figura
in tenuis laxata vias non omnis in artum
nec stipata coit - sive illi causa vetusta est

     110

nec nata est facies, sed liber spiritus intrat
et fugiens molitur iter, seu nympha perenni
edit humum limo furtimque obstantia mollit
aut etiam inclusi solidum vicere vapores
atque igni quaesita via est sive omnia certis

     115

pugnavere locis non est hic causa docenda,
dum stet opus causae. Quis enim non credit inanis
esse sinus penitus, tantos emergere fontes
cum videt ac totiens uno se mergere hiatu?
Non ille ex tenui quocumque agat, apta necesse est

     120

confluvia errantes arcessant undique venas
et trahat ex pleno quo fortem contrahat amnem.
Flumina quin etiam latis currentia rivis
occasus habuere suos: aut illa vorago
derepta in praeceps fatali condidit ore,

     125

aut occulta fluont tectis adoperta cavernis
atque inopinatos referunt procul edita cursus.
Quod nisi diversos emittat terra canales
hospitium fluviis, haut semita, nulla profecto
fontibus et rivis constet via pigraque tellus

     130

conferta in solidum segni sub pondere cesset.
Quod si praecipiti conduntur flumina terra,
condita si redeunt, si qua et iam incondita surgunt,
haud mirum, clausis etiam si libera ventis
spiramenta latent. Certis tibi pignera rebus

     135

atque oculis haesura tuis dabit ordine tellus.
Immensos plerumque sinus et iugera pessum
intercepta licet densaque abscondita nocte
prospectare procul, chaos ac sine fine ruinas.
Cernis et in silvis spatiosa cubilia retro

     140

antraque demersas penitus fodisse latebras:
incomperta via est, aer tantum effugit ultra.
Argumenta dabunt ignoti vera profundi,
tu modo subtiles animo duce percipe curas
occultamque fidem manifestis abstrahe rebus.

     145

Nam quo liberior quoque est animosior ignis
semper in inclusis, nec ventis segnior ira est
sub terra penitusque movent hoc plura: necesse est
vincla magis solvant, magis hoc obstantia pellant.
Nec tamen in rigidos exit contenta canales

     150

vis animae flammaeve: ruit qua proxima cedunt
obliquomque secat qua visa tenerrima causa est.
Hin terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantes
spiritus exagitat venas cessantiaque urget.
Quod si spissa foret, solido si staret in omni,

     155

nulla daret miranda sui spectacula tellus
pigraque et in pondus conferta immobilis esset.
Sed summis si forte putas concrescere causis
tantum opus et subitis alimentum viribus ora,
quae patula in promptu cernis, vastosque recessus,

     160

falleris et nondum certo tibi lumine res est.
Namque illis quaecumque vagantur hiatibus, omnes
et sese introitu solvont adituque patenti
conceptae languent vires animosque remittunt.
Quippe ubi quod teneat ventos acuatque morantis

     165

in vacuo defit, cessant tantumque profundi
explicat errantis et in ipso limine tardant:
angustis opus est turbanti faucibus, illic
fervet opus densaque premit premiturque ruina
nunc Euri Boreaeque Notus, nunc huius uterque.

     170

Hinc venti rabies, hinc saevo quassat hiatu
fundamenta soli, trepidant urbesque caducae
inde, neque est aliud, si fas est credere mundo
venturam antiqui faciem, veracius omen.
Haec imo cum sit species naturaque terrae,

     175

introrsus cessante solo trahit undique venas
Aetna sui: manifesta fides et proxima vero est.
Non illi duce me occultas scrutabere causas,
occurrent oculis ipsae cogentque fateri.
Plurima namque patent illi miracula monti.

     180

Hinc vasti terrent aditus merguntque profundo,
porrigit hinc artos penitusque exaestuat ultra.
Hinc scissae rupes obstant discordiaque ingens
inter opus, nectunt aliae mediumque coercent,
pars igni domitae, pars ignes ferre coactae,

     185

ut maior species Aetnae succurrat inanis.
Haec illi sedes tantarumque area rerum est,
haec operis visenda sacri faciesque domusque.
Nunc opus artificem incendi causamque reposcit.
Non illam parvo aut tenui discrimine signes,

     190

mille sub exiguom venient tibi pignora tempus:
res oculos ducent, res ipsae credere cogent.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . lacuna colmabile!
Quin etiam: prohibent flammae custodiaque ignis
illi operi est arcens aditus divinaque rerum

     195

cura sine arbitrio est: eadem procul omnia cernes.
Nec tamen est dubium, penitus quis torreat Aetnam
aut quis mirandus tantae faber imperet arti.
Pellitur exustae glomeratim nimbus harenae,
flagrantes properant moles, volvontur ab imo

     200

fundamenta fragor tota nunc rumpitur Aetna,
nunc fusca pallent incendia mixta ruina.
Ipse procul tantos miratur Iuppiter ignes,
neve sepulta novi surgant in bella Gigantes
neu Ditem regni pudeat neu Tartara caelo

     205

vertat: in occulto tantum premit omniaque extra
congeries operit saxorum et putris harenae.
Quae nec sponte sua veniunt nec corporis ulli
sustentata cadunt robustis viribus: omnes
exagitant venti turbas ac vertice saevo

     210

in densum collecta rotant volvontque profundo.
Haec causae spectanda ferunt incendia montis;
spiritus inflatis nomen, languentibus aer.
Nam prope, nequaquam par est violentia flammae;
ingenium velox illi motusque perennis,

     215

verum opus auxilium est ut pellat corpora: nullus
impetus est ipsi: qua spiritus imperat, audet:
hic princeps magnoque sub hoc duce militata ignis.
Nunc quoniam in promptu est operis natura solique,
unde ipsi venti, quae res incendia pascit,

     220

cur subito cohibent vires, quae causa silenti,
subsequar: immensus labor est, sed fertilis idem:
digna laboratis respondent praemia curis.
Non oculis solum pecudum miranda tueri
more nec effusos in humum grave pascere corpus,

     225

nosse fidem rerum dubiasque exquirere causas,
ingenium sacrare caputque attollere caelo,
scire quot et quae sint magno fatalia mundo
principia (occasus metuont, ad saecula pergunt,
et firma aeterno religata est machina vinclo),

     230

solis scire modum et quanto minor orbita lunae est
(haec brevior cursu bis senos pervolat orbes,
annuos ille movet), quae certo sidera currant
ordine quaeve suos servent incondita motus,
scire vices etiam signorum tradita iura

     235

(sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri),
nubila cur Panope caelo denuntiet imbres,
quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni,
tempora cur varient anni (ver, prima iuventa
cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit

     240

autumnoque obrepit hiemps et in orbe recurrit?);
axem scire Helices et tristem nosse cometem,
Lucifer unde micet quave Hesperus, unde Bootes,
Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax,
quo rapiant nautae, quo sidere lintea pandant;

     245

scire vias maris et caeli praediscere cursus,
quo vocet Orion, quo Sirius excubet index,
et quaecumque iacent tanto miracula mundo
non congesta pati nec acervo condita rerum,
sed manifesta notis certa disponere sede

     250

singula divina est animi ac iucunda voluptas.
Sed prior haec homini cura est, cognoscere terram
quaeque in ea miranda tulit natura notare:
haec nobis magis affinis caelestibus astris.
Nam quae mortali cuiquam est amentia maior,

     255

in Iovis errantem regno perquirere divos,
tantum opus ante pedes transire ac perdere segnem?
Torquemur miseri in parvis terimurque labore.
Scrutamur rimas et vertimus omne profundum,
quaeritur argenti semen, nunc aurea vena,

     260

torquentur flamma terrae ferroque domantur,
dum sese pretio redimant, verumque professae
tum demum vilesque iacent inopesque relictae.
Noctes atque dies festinant arva coloni,
callent rure manus, glebarum expandimus usum:

     265

fertilis haec segetique feracior, altera viti,
haec plantis humus, haec herbis dignissima tellus,
haec duro melior pecori silvisque fidelis,
aridiora tenent oleae, sucosior ulmis
grata leves cruciant animos et corpora curae,

     270

horreaque ut saturent tumeant et dolia musto
plenaque desecto surgant faenilia campo:
sic avidis semper quaevis est carior ipsis.
Implendus sibi quisque bonis est artibus: illae
sunt animi fruges, haec rerum est optima merces:

     275

scire quid occulto terrae natura coercet,
nullum fallere opus, non mutum cernere sacros
Aetnaei montis fremitus animosque furentis,
non subito pallere sono, non credere subter
caelestis migrasse minas aut Tartara rumpi,

     280

nosse quid intendat ventos, quid nutriat ignes,
unde repente quies et iuncto foedere pax sit.
Concrescant animae penitus, seu forte cavernae
introitusque ipsi sorbent, seu terra minutis
rara foraminibus tenuis in se abstrahit auras

     285

(plenius hoc etiam, rigido quia vertice surgens
illinc infestis atque hinc obnoxia ventis
undique diversas admittere cogitur auras,
et coniuratis addit concordia vires),
sive introrsus agunt nubes et nubilus Auster

     290

si forte inflexere caput tergoque feruntur,
praecipiti deiecta sono premit una fugatque
torrentis auras pulsataque corpora denset.
Nam veluti sonat ora diu Tritone canoro
(pellit opus collectus aquae vinctusque movere

     295

spiritus et longas emugit bucina voces)
carmineque irriguo magnis cortina theatris
imparibus numerosa modis canit arte regentis,
quae tenuem impellens animam subremigat unda:
haud aliter summota furens torrentibus aura

     300

pugnat in angusto et magnum commurmurat Aetna.
Credendum est etiam ventorum exsistere causas
sub terra similis harum quas cernimus extra,
ut, cum densa premunt inter se corpora, turba
elisa in vacuom fugiant et proxima secum

     305

nomina tota trahant tutaque in sede resistant.
Quod si forte mihi quaedam discordia tecum est,
principiis aliis credas consurgere ventos:
non dubium rupis aliquas penitusque cavernas
provehere ingenti sonitu casuque propinquas

     310

diffugere impellique animas, hinc crescere ventos;
aut umore etiam nebulas effundere largo,
ut campis agrisque solent, quos alluit amnis:
vallibus exoriens caligat nubilus aer,
flumina parva ferunt auras, vis proxima vento est,

     315

eminus adspirat fortis et verberat umor.
Atque haec in vacuo si tanta potentia rerum est,
hoc plura efficiant infra clusaeque necesse est.
His agitur causis extra penitusque: coactus
exagitant ventos, pugnant in faucibus, arte

     320

pugnantis suffocat iter. Velut unda profundo
terque quaterque exhausta gravis ubi perbibit Euros,
ingeminant fluctus et primos ultimus urget:
haud secus adstrictus certamine tangitur ictu
spiritus involvensque suo sibi pondera vires

     325

densa per ardentes exercet corpora vires
et quacumque iter est, properat transitque morantem,
donec confluvio veluti siphonibus actus
exilit atque furens tota vomit igneus Aetna.
Quod si forte putas isdem decurrere ventos

     330

faucibus atque isdem pulsos remeare, notandas
res oculis locus ipse dabit cogetque negare.
Quamvis caeruleo siccus Iove fulgeat aether
purpureoque rubens surgat iubar aureus ostro,
illinc obscura semper caligine nubes

     335

pigraque defuso circumstupet umida voltu
prospectans sublimis opus vastosque receptus.
Non illam videt Aetna nec ullo intercipit aestu:
obsequitur quacumque iubet levis aura, reditque.
Placantis etiam caelestia numina ture

     340

summo cerne iugo vel qua liberrimus Aetnae
introspectus hiat, tantarum semina rerum,
si nihil irritet flammas stupeatque profundum.
Huic igitur credis, torrens ut spiritus ille,
qui rupis terramque notat, qui fulminant ignis,

     345

cum rexit vires et praeceps flexit habenas,
praesertim ipsa suo declinia pondere numquam
corpora deripiat validoque absorbeat aestu?
Quod si fallor, adest species tantusque ruentis
impetus attentos oculorum transfugit ictus.

     350

Nec levitas tantos igitur ferit aura movetque.
Sparsa liquore manus sacros ubi ventilat ignis,
verberat ora tamen, pulsatque corpora nostris
incursant: adeo in tenui vim causa repellit.
Non cinerem stipulamve levem, non arida sorbet

     355

gramina, non tenuis plantis humus excita praeda est,
surgit odoratis sublimis fumus ab aris:
tanta quies illi est et pax innoxia rapti.
Sive peregrinis igitur propriisve potentes
coniurant animae causis, ille impetus ignes

     360

et montis partes atra subvectat harena
vastaque concursu trepidantia saxa fragoris
ardentisque simul flammas ac fulmina rumpunt:
haud aliter quam, cum prono iacuere sub Austro
aut Aquilone fremunt silvae, dant bracchia nodo

     365

implicitae et serpunt iunctis incendia ramis.
Nec te decipiant stolidi mendacia volgi,
exhaustos cessare sinus, dare tempora, rursus
ut rapiant vires repetantque in proelia victi.
Pelle nefas animo mendacemque exue famam:

     370

non est divinis tam sordida rebus egestas
nec parvas mendicat opes nec corrogat auras.
Praesto sunt operae ventorum examina semper:
causa latet, quae rumpat iter cogatque morari.
Saepe premit fauces magnis exstructa ruinis

     375

congeries clauditque vias luctamine ab imo
et, spisso veluti tecto, sub pondere pressat
haud similis teneros cursu: tum frigida monti
desidia est tutoque licet discedere montes.
Post, ubi concrevere mora, velocius urgent,

     380

pellunt oppositi moles ac vincula rumpunt;
quicquid in obliquom est, frangunt iter, acrior ictu
impetus exoritur; magnis operata rapinis
flamma micat latosque ruens exundat in agros:
sic cessata diu referunt spectacula venti.

     385

Nunc superant quaecumque regant incendia silvae,
quae flammas alimenta vocent, quid nutriat Aetnam.
Incendi poterunt illis vernacula causis
materia appositumque igni genus utile terrae.
Uritur assidue calidus nunc sulpuris umor,

     390

nunc spissus crebro praebetur alumine sucus;
pingue bitumen adest et quicquid comminus acris
irritat flammas, illius corporis Aetna est.
Atque hanc materiem penitus discurrere, fontes
infectae eripiantur aquae radice sub ipsa;

     395

pars oculis manifesta iacet, quae robore dura est
ac lapis: in pingui fervent incendia suco.
Quin etiam varie quaedam sine nomine saxa
toto monte liquent: illis custodia flammae
vera tenaxque data est, sed maxima causa molaris

     400

illius incendi lapis est, sibi vindicat Aetnam.
Quem si forte manu teneas ac robore cernas,
nec fervere putes ignem nec spargere posse;
sed simul ac ferro quaeras, respondet et ictu
scintillat dolor. Hunc multis circum inice flammis

     405

et patere extorquere animos atque exue robur:
fundetur ferro citius, nam mobilis illi
et metuens natura mali est, ubi coritur ignis.
Sed simul atque hausit flammas, non tutior haustis
ulla domus servans aciem duransque tenaci

     410

saepta fide: tanta est illi patientia victo;
vix umquam redit in vires atque evomit ignem.
Totus enim denso stipatur robore, tarde
per tenuis admissa vias incendia nutrit
cunctanterque eadem et pigre concepta remittit.

     415

Nec tandem hoc uno, quod montis plurima pars est,
vincit et incendi causam tenet ille (profecto
miranda est lapidum vivax animosaque virtus):
cetera materies, quaecumque est fertilis igni,
ut semel accensa est, moritur nec restat in illa

     420

quod repetas, tantum cinis et sine semine terra est:
hic semel atque iterum patiens ac mille perhaustis
ignibus instaurat vires nec desinit ante
quam levis excocto defectus robore pumex
in cinerem putrisque iacet dilapsus harenas.

     425

Cerne locis etiam, similis assiste cavernas:
illic materiae pascentis copia maior,
sed genus hoc lapidis (certissima signa coloris)
quod nullas adiunxit opes, et languit ignis.
Dicitur insidiis flagrasse Aenaria quondam

     430

nunc exstincta super, testisque Neapolin inter
et Cumas locus est, multis iam frigidus annis
quamvis aeterno pingue scatet ubere sulpur:
in mercem legitur, tanto est fecundius Aetna
insula, cui nomen facies dedit ipsa rotunda,

     435

sulpure non solum nec obesa bitumine terra est,
et lapis adiutat generandis ignibus aptus,
sed raro fumat, quin vix si accenditur ardet,
in breve mortalis flammas quod copia nutrit.
Insula durat <et> a Volcani nomine sacra,

     440

pars tamen incendi maior refrixit et alto
iactatas recipit classes portuque tuetur;
quae restat minor, et dives satis ubere terra est,
sed non Aetnaei vires quae conferat igni.
Atque haec ipsa tamen iam quondam exstincta fuisset,

     445

ni furtim adgereret Siculi vicinia montis
materiem silvamque suam pressove canali
huc illuc ageret ventos et pasceret ignes.
Sed melius res ipsa notis spectataque veris
occurrit signis nec temptat fallere testem.

     450

Nam circa latera atque imis radicibus Aetnae
candentes efflant lapides disiectaque saxa
intereunt venis, manifesto ut credere possis,
pabula et ardendi causam lapidem esse molarem,
cuius defectus ieiunos colligit ignes.

     455

Ille ubi collegit flammas iacit et simul ictu
materiam accendit cogitque liquescere secum.
Haud equidem mirum, <in> facie quae cernimus extra,
si lenitur opus, restat: magis uritur illic
sollicitatque magis vicina incendia saxum

     460

certaque venturae praemittit pignora flammae.
Nam simul atque movet viris turbamque minatur,
diffugit extemploque solum trahit: ictaque ramis
et grave sub terra murmur demonstrat et ignis.
Tum pavidum fugere et sacris concedere rebus

     465

par rere: e tuto speculaberis omnia collis.
Nam subito effervent onerosa incendia raptis,
accensae subeunt moles truncaeque ruinae
provolvont atque atra sonant examina harenae.
Illinc incertae facies hominumque figurae:

     470

pars lapidum domita, stanti pars robora pugnae
nec recipit flammas; hinc defessus anhelat
atque aperit se hosti, decrescit spiritus illic -
haud aliter quam cum leto devicta tropaeo
prona iacet campis acies et castra sub ipsa.

     475

Tum si quis lapidum summo pertabuit igni,
asperior sopito et quaedam sordida faex est,
qualem purgato cernes desidere ferro.
Verum ubi paulatim exsiluit sublata caducis
congeries saxis, angusto vertice surgens,

     480

sic veluti in fornace lapis torretur et omnis
exustus penitus venis subit altius umor,
amissis opibus levis et sine pondere pumex
excutitur, liquor ille magis fervere magisque
fluminis in speciem mitis procedere tandem

     485

incipit ac primis demittit collibus undas.
Illae paulatim bis sena in milia pergunt,
quippe nihil revocat, curvis nihil ignibus obstat,
nulla tenet (frustra) moles, simul omnia pugnant:
nunc silvas rupesque notant haec tela, solumque

     490

ipsum adiutat opus facilesque sibi induit amnis.
Quod si forte cavis cunctatus vallibus haesit
(utpote inaequalis volvens perpascitur agros),
ingeminant fluctus et stantibus increpat undis;
sicut cum rapidum turbo mare cernulus aestu

     495

ac primum tenuis imas agit, ulteriores
progrediens late diffunditur et succernens.
Flumina consistunt ripis ac frigore durant
paulatimque ignes coeunt ac flammea massis
exuitur facies: tum prima ut quaeque rigescit

     500

effumat moles atque ipso pondere tracta
volvitur ingenti strepitu praecepsque sonanti
cum solido inflicta est, pulsatos dissipat ignes
et qua disclusa est, candenti robore fulget.
Emicat examen plagis, ardentia saxa

     505

(scintillas procul ecce vides, procul esse ruentis)
incolumi fervore cadunt, fert impetus ignes,
Symaethi quondam ut ripas traiecerit amnis;
vix iunctis quisquam fixo dimoverit illas,
vicenos persaepe dies iacet obruta moles.

     510

Sed frustra certis disponere singula causis
temptamus, si firma manet tibi fabula mendax,
materiam ut credas aliam fluere igne, favillae
flumina proprietate simul concrescere, sive
commixtum lento flagrare bitumine sulpur:

     515

nam posse exusto cretam quoque robore fundi
et figulos huic esse fidem, dein frigoris usu
duritiem revocare suam et constringere venas.
Sed signum commune leve est atque irrita causa
quae trepidat: certo verum tibi pignore constat.

     520

Nam velut arguti natura est aeris et igni
cum domitum est, constans eademque et robore salvo
ultraque ut possis aeris cognoscere portam.
haud aliter lapis ille tenet, seu forte madentes
effluit in flammas sive est securus ab illis,

     525

conservatque notas nec voltum perdidit ignis.
Quin etiam alternans multis color ipse fefellit
aut odor aut levitas: putris magis ille magisque,
una operis facies eadem perque omnia terra est.
Nec tamen infitior lapides ardescere certos,

     530

interius furere accensos: haec propria virtus.
Quin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis
imposuere firdicas et iam ipso nomine signant
fusilis esse notae: numquam tamen illa liquescunt,
quamvis materies foveat sucosior intus,

     535

ni penitus venae fuerint commissa molari.
Quod si quis lapidis miratur fusile robur,
cogitet obscuri verissima dicta libelli,
Heraclite tui: nihil insuperabile gigni
omnia quae rerum natura semina iacta.

     540

Sed nimium hoc mirum. Densissima corpora saepe
et solido vicina tamen compescimus igni.
Non animos aeris flammis succumbere cernis?
Lentitiem plumbi non exuit ipsaque ferri
materies praedura tamen subvertitur igni

     545

spissaque suspensis fornacibus aurea saxa
exsudant pretium? Et quaedam fortasse profundo
incomperta iacent similique obnoxia sorti.
Nec locus ingenio est, oculi te iudice vincent.
Nam lapis ille riget praeclususque ignibus obstat,

     550

si parvis torrere velis caeloque patenti;
candenti pressoque agedum fornace coerce:
nec sufferre potest nec saevom durat in hostem,
vincitur et solvit vires captusque liquescit.
Quae maiora putas autem tormenta movere

     555

posse manu? Quae tanta putas incendia nostris
sustentare opibus, quantis fornacibus Aetna
uritur? A, sacro numquam non fertilis igni <est>,
sed non qui nostro fervet moderatior usu,
sed caelo propiore et quali Iuppiter ipse

     560

armatus flamma est: his viribus additur ingens
spiritus adstrictis elisus faucibus, ut cum
fabriles operae rudibus contendere massis
festinant, ignes quatiunt follesque trementes
exanimant pressoque instigant agmine ventum.

     565

Haec operis forma est, sic nobilis uritur Aetna:
terra foraminibus vires trahit, urget in artum
spiritus incendi, vivit per maxima saxa.
Magnificas laudes operosaque visere templa,
divitiis hominum aut sacras memorare vetustas

     570

traducti maria et terras per proxima fatis
currimus atque avidi veteris mendacia famae
eruimus cunctasque libet percurrere gentes.
Nunc iuvat Ogygiis circumdata moenia Thebis
cernere, quae fratres (ille impiger, ille canorus),

     575

codere, felicesque alieno intersumus aevo -
invitata piis nunc carmine saxa lyraque,
nunc gemina ex uno fumantia saxa vapore
miramur septemque duces raptumque profundo.
Detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi

     580

et sacer in bellum numerus, sua turba, trecenti;
nunc hic Cecropiae variis spectantur Athenae
carminibus gaudentque soli victrice Minerva:
excidit hic reduci quondam tibi, perfide Theseu,
candida sollicito praemittere vela parenti;

     585

tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus,
Erigone; sedes vestra est: Philomela canoris
evocat in silvis et tu, soror, hospita tectis
acciperis, solis Tereus ferus exsulat agris.
Miramur Troiae cineres et flebile victis

     590

Pergamon exstinctosque suo Phrygas Hectore; parvom
conspicimus magni tumulum ducis: hic et Achilles
impiger et victus magni iacet Hectoris ultor.
Quin etiam Graiae fixos tenuere tabellae
signave: nunc Paphiae rorantes arte capilli

     595

sub truce nunc parvi ludentes Colchide nati,
nunc tristes circa subiecta altaria cervae
velatusque pater, nunc gloria viva Myronis
et iam mille manus operum turbaeque morantur.
Haec visenda putas terrae dubiusque marisque:

     600

artificis naturae ingens opus aspice, nulla
cum tanta humanis rebus spectacula cernes,
praecipueque vigil, fervens ubi Sirius ardet.
Insequitur miranda tamen sua fabula montem,
nec minus ille pio quamquam sors nobilis ignis.

     605

Nam quondam ruptis excanduit Aetna cavernis
et velut eversis penitus fornacibus ignes
evecta in longum lapidis fervoribus unda,
haud aliter quam cum saevo Iove fulgurat aether
et nitidum obscura caelum caligine torquet.

     610

Ardebant agris segetes et mitia cultu
iugera, cum dominis silvae collesque ruebant.
Vix, dum castra putant hostem movisse, tremebant,
et iam finitimae portas evaserat urbis.
Tum vero ut cuique est animus viresque rapinae,

     615

tutari conantur opes: gemit ille sub auro,
colligit ille arma et stulta cervice reponit,
defectum raptis illum sua carmina tardant,
hic velox nimio properat sub pondere pauper,
et quod cuique fuit cari, fugit ipse sub illo.

     620

Sed non incolumis dominum sua praeda secuta est:
cunctantis vorat ignis et undique torret avaros,
consequitur fugisse ratis et praemia captis
concrepat ac nullis parsura incendia pascunt
vel solis parsura piis. Namque optima proles

     625

Amphion fraterque pari sub munere sortis,
cum iam vicinis streperent incendia tectis,
aspiciunt pigrumque patrem matremque senemque
eheu defessos posuisse in limine membra.
Parcite, avara manus, dicens attollere praedas,

     630

illis divitiae solae materque paterque:
hanc rapies praedam mediumque exire per ignem
ipso dante fidem properant. O maxima rerum
et merito pietas homini tutissima virtus.
Erubuere pios iuvenes attingere flammae

     635

et quacumque ferunt illi vestigia, cedunt.
Felix illa dies, illa est innoxia terra.
Dextra saeva tenet laevaque incendia: fertur
ille per obliquos ignis fraterque triumphans,
tutus uterque pio sub pondere: suspicit illa

     640

et circa geminos avidus sibi temperat ignis.
Incolumes abeunt tandem et sua numina secum
salva ferunt. Illos mirantur carmina vatum,
illos seposuit claro sub nomine Ditis
nec sanctos iuvenes attingunt sordida fata,

     645

sed curae cessere domus et iura Piorum.


FORUM ROMANUM