a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Aelius Iunius Cordus
Vitae
ed. Hermann Peter, Historicorum Romanorum Fragmenta
Leipzig: Teubner, 1883 (pp. 343-350)


TESTIMONIA

1 Vop. Aur. 12, 3 Ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis [a. 253.1006—260.1013] fuit, libro actorum eius nono (fr. 4)

2 Lampr. Alex. 64, 4 Acholium, qui et interiora huius principis [Alexandri] scripsit (fr. 1).


EX LIBRIS ACTORVM FRAGMENTA

1* Lamprid. Alex. 64, 4 Scio sane plerosque negare, hunc a senatu Caesarem appellatum esse sed a militibus, qui uerum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum Heliogabali. qui ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxima Acholium, qui et interiora huius principis scripsit. (cf. 1,2. 5,4. Heliog. 10,1. Opil. 4,1.)

2* Lamprid. Alex. 48 Cum quidam Ouinius Camilus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare uoluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogauit [Alexander] eique gratias egit, quod curam rei p., quae recusantibus bonis inponeretur, sponte reciperet; deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellauit, in Palatium recepit, conuiuio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur adfecit. et cum expeditio barbarica esset nuntiata, uel ipsum si uellet ire uel ut secum proficisceretur, hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum inuitauit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento inposuit, hoc quoque seu timore seu uere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad uillas suas ire praecepit, in quibus diu uixit. sed post iussu imperatoris occisus est, quod et ille militaris esset [et a militibus occisus est]. scio uulgum hanc rem, quam contexui, Traiani putare—. contra autem et Septimius [fr. 2] et Acholius et Encolpius [fr. 3] [uitae scriptores] ceterique de hoc talia praedicauerunt.

3* Lamprid. Alex. 14, 6 Rerum memoria [in Alexandro] singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam.

4 Vopisc. Aurel. 12, 3 Et quoniam etiam de adrogatione eius [Aureliani] aliqua me dixeram positurum, quae ad tantum principem pertinerent, quaeso ne odiosior uerbosiorue in ea re uidear, quam fidei causa inserendam putaui ex libris Acholi, qui magister admissionurn Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono: Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Memmio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Ancario praeside Orieritis, adsidentibus etiam a parte laeua Auulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato, Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Vlpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fuluio Boio duce Retici limitis Valerianus Augustus dixit: ‘Gratias tibi agit, Aureliane, res p., quod eam a Gothorum potestate liberasti. abundamus per te praeda, abundamus gloria et is omnibus, quibus Romana felicitas crescit. cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas uallares quinque, coronas nauales duas, coronas ciuicas duas, hastas puras decem, uexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non solet dare sed a senatu, quando fit consul, accipere.’ (c. 14) Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus uerbis, quae propria et ipsa adponenda decreui. Aurelianus dixit: ‘Et, ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo uulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos lassaui ut mihi gratias ageret res p. et conscientia mea. at tu plus fecisti. ago ergo gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat et deus certus, ut et senatus de me sic iudicet.’ Agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Vlpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est: ‘Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi uiri semper electi sunt, ut uel senescentes familias uel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerua in Traiano adoptando, quod Vlpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi uicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. iube igitur, ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum totiusque iuris Vlpio Crinito iam consulari uiro ipse actutum te iudice consularis.’ Longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta.


FORUM ROMANUM