a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Adalbero Laudunensis
Carmen ad Rotbertum Regem
ed. Sébastien Bricout, 2004.


NOTICE.
          Le texte du Carmen ad Rotbertum regem n’est connu que par un seul manuscrit, conservé à la Bibliothèque Nationale de France au fonds latin avec la cote 14192, qui comprend 83 feuillets. Le texte se trouve du feuillet 32 au feuillet 43. Le folio 32 r° est libre et ne porte écrit d’une main moderne qu’Adalberonis dialogus ad Rotbertum regem. Le folio 43 v° est aussi en blanc.
          Claude Carozzi, qui a analysé le manuscrit, montre que trois mains différentes ont travaillé sur le manuscrit. La première qu’il nomme A a écrit le texte en son entier, une autre main B s’est chargé des corrections et des gloses marginales ainsi que la troisième main C. Mais il ajoute que la main A a également corrigé et glosé le texte qu’il désigne par la lettre a. Le parchemin est réglé à 20 lignes par page. Ces trois écritures sont de la même période c’est-à-dire du premier tiers du XIe siècle.
          Celui-ci pense aussi que le Carmen ne fut jamais totalement terminé : le travail, œuvre de vieillesse de l’évêque, fut interrompu soit par la mort d’Adalbéron soit par celle du roi Robert le 20 juillet 1031.
          Adrien Valois a donné la 1ère édition du texte en 1663, édition qui fut reprise au tome X (1756, Paris) du Recueil des historiens des Gaules et de la France, pp. 65-93. Cette édition passa dans la Patrologie Latine (t. 141, col. 772-822) de J.-P. Migne en 1853. Nous présentons ici le texte latin et la traduction de G.-A. Hückel de 1901 dont la traduction remplace celle de Guizot de 1824 (Collection des mémoires relatifs à l’histoire de France, t. VI, pp. 417-446). En 1947, E. Pognon proposa une nouvelle traduction dans son livre An Mille, œuvres de Liutprand - Raoul Glaber - Adémar de Chabannes - Adalbéron - Helgaud, réunies, traduites et présentées par Edmond Pognon, Paris, 1947 (Mémoires du passé pour servir au temps présent), pp. 213-230.
          L’édition de C. Carozzi, Adalbéron de Laon. Poème au roi Robert, Paris, 1979 (coll. Les classiques de l’Histoire de France au Moyen Age 32) améliore le texte latin mais ne remplace pas l’édition de G.-A. Hückel. En ce sens seront ajoutées en notes rejetées à la fin du texte les corrections apportées au texte par C. Carozzi dans son édition ainsi que celles de Carl Erdmann, « Exkurs III : Die Satire Adalberos von Laon », dans Die Entstehung des Kreuzzugsgedankens, Stuttgart, 1935 (Forschungen zur Kirchen und Geistesgeschichte 6), pp. 338-347, les corrections étant pages 345-347. Beaucoup de corrections se recoupent.
          Le texte latin qui suit est celui de G.-A. Hückel ainsi que la traduction qui se trouve pp. 129-167 de son édition. Le texte latin est au-dessus de la traduction. Il y a indication en notes (les lettres) de toutes les doubles leçons qu’Hückel n’adopte pas et toutes les variantes de Valois, de quelque nature qu’elles soient.

Les abréviations
          V : Adrien Valois (notes de G.-A. Hückel).
          E : Carl Erdmann.
          C : Claude Carozzi (les changements de ponctuation ne sont pas tous rajoutés : seuls ceux vraiment intéressants sont en notes).

Pour toute remarque ou suggestion : sbastien_bricout@yahoo.fr

Octobre - Novembre 2004
Sébastien Bricout.

          D’après Mélanges [deuxième] du Moyen Age publié sous la direction d’Achille Luchaire, « Les poèmes satiriques d’Adalbéron de Laon » par G.-A. Hückel, dans Bibliothèque de la Faculté des Lettres de Paris, t. XIII, Paris, 1901, pp. 129-167.




ADALBERONIS CARMEN AD ROTBERTUM REGEM.

[PRAESULb]i [Ms. 14192]

iiRegi Rotberto sic praesul Adalbero scribo, [F° 32 v°]
Presulisciii in senio. Fratrum Laudunicus ordo,
Flos iuuenum fructusque senum, te mente salutat.
ivIn tabulis describe tui per singula cordis,
Quanta Deus tibi concessit, uel qualia misit ;
Dispice si merito, quid uerum sit trutinando.
Patres namque tui longe : rex, induperator ;
Lac tibi suggentid dat nutrix induperatrix ;
Mundus adhuc puero dominum metatur, et omnis
Congaudet, plaudit manibus, letature et obtatf
In regem sibi, mox concordi uoce coronat :
Prestolatur in hoc ueniant ut tempora pacis.
Lubrica tunc adolescentis transiuit et aetas ;
Flore iuuentutis tua iam resplendet imago ;
Forma super cunctos nobis spetiosag uidetur.
Debilis in nulla membrorum parte uideris ;
Quamuis more grauish, tamen es cum robore leuis ;
Laetatur uulgus ; gaudent etiam sapientes.
Plurima sub pedibus tibi fortia regna iugauit.
Quid quereris ? quid fraudauit ? quid dicere mussas ?

REX
Quod genus attribuiti, dirimit non ulla uoluntas ; [F° 33 r°]
Stemmata nobilium descendunt sanguine regum ;
Regibus et ducibus bona laus est nobilis ortus.
De forma satis est et de uirtute locutum :
Est animae uirtus potior quam corporis ullaj.

PRAESUL
vDicendi spatium petimus modo, nilque reponas ;
Pace tua, pie rex, quae sunt dicenda precamur
Ne spernas, in me quia uiscera contremuerunt.
Multas cor merensk lacrimasl, suspiria prodit
Os tremulum, facies suffert nec dicere crispa ;
Corporis hic, uultus, uocis, moderatio nulla.
Uersibus exiguis tantum temptaboa dolorem.
Scripta patent, celebres quae mittunt Crotoniateb ;
Desuper est titulus : Lex antiquissima, scriptus ;
Praecipiunt : ui cogatur quod sponte negatur.
Ut placet imperio, sic se transfformetc et ordo ;
Rusticus ille piger, deformis et undique turpis
Pulchra cum gemmis ditetur mille corona.
Iuris custodes cogunt portare cucullas :
Orent, inclinent, taceant, uultusque reponant.
Nudi pontifices sine fine sequantur aratrumd, [F° 33 v°]
Carmina cum stimulo primi cantandoe parentis.
Praesulis et si forte locus uacetf, intronizenturg
Pastores ouium, nautae, quicumque sit ille.
Sit tamen hoc presubtilih ratione cauendum :
Nullus episcopium, diuina legevi peritus,
Tempteti, sed sacris scripturis euacuatus,
Et studiis nec quemj constrinseratk una dierum ;
Alfabetuml sapiat digito tantum numerare.
Hi proceres, preceptores hos mundus adoret,
Et iubentmvii ut celebres nec reges excipiantur.
Excludantur et hi quos sola scientia comit, (Val. 60)n
Christi conseruos, et quos sapientia nutrit, [F° 34 r°]
Et quibus apparent introductoria sane
Doctrinae, quae depromit post terga cicatrix.
Sacrae si magnus fidei surrexerit error,
Omnis censura conuentus sint alieni. (Val. 65)
Consultu regis hi praecidanturviii ab omni :
Omnibus egressiso, thalamum post ostia seruent.
Precipiuntp coram, sed clam cum fraude susurrantq. [F° 33 v°] (Val. 52)
Regula si stabilis diuum permanserit ista,
Disciplina, uigor, uirtus, mox et decor omnis,
Aecclesiaer fulgor, paucosix sub tempore uerget. (Val. 55)
Puplicaa res, quae sic, plane sic, ducitur, aeque,
Legibus extinctis, ducetur ad ultima mortisb :
Luxus et incestus, furtum, tunc caetera surgent ;
Libertas deliquendi, tunc crimina stabunt. (Val. 59)
Hoc solum rutilo preceptumc scribitur auro : [F° 34 r°] (Val. 68)
Ut procurator regis, mundana ministrans,
Sit piger, ignauus, modica uirtute repletus ;
Hic aliena petat, repetat sua, nil tribuendo,
Et iugiter maneat diuisus sorte iugali,
Ni regisdx heredipetae non spes sibi constet.
Est antiqua patrum tradunt consuetae uoluntas,
Ut casti, sobrii sint custodes thalamorum :
Qui nescit molere, regi sit carior ille.
Caesaris his maiora iubet descriptio magni :
Deuiet ille sacer de sede monasticus ordo ;
Uxores ducant pulchrasf et preliag temptenth.
Territus edictis, meditans quo tendere possem,
Rectores rerum placet accersire mearum. [F° 34 v°]
Omnia, singultu guttur quatiente, reuolui,
Legibus esse piisi credens omnino remota,
Priscis temporibus quia non audita fuerunt.
Usibus exceptis procuratoribus aptis,
Mittere proponunt mox explorare magistrum :
Gallia fert monachos quos patrum regula nutrit ;
Ad monachos monachus transmittatur C …..jxi
Hic sapiens, hic est sollers, uerboque fidelis ;
Qui solitus semper leges seruare paternas ;
Flectere scit prudens animosos ad pietatem.
Consilium cautum sequitur, non est mora, factum :
Uespere progreditur, tunck mane reuertitur ad nos,
Et festinus equi spumantia colla reliquit.
« Quo quo quol praesul, bona nutrix, heus, puer, uxor ? »
Est incompositus, posita iam ueste priori ;
Pilleus excelsus, de pelle Libystidis ursae,
Et uestis, crurum tenus talarisxii ademptam,
Finditur anterius, nec parcit posteriori.
Ilia baldringo cingit strictissiman picto,
Multiplices et res multae per cingula pendent :
Arcus cum faretraa, forceps et malleus, ensis,
Ignitusque silex, ferrumb quatiens, simul ilex.
Ossa superficiem stringit diffusa deorsum ; [F° 35 r°]
Saltibus inpressamxiii pungunt calcaria terramc ;
Coepit summa pedum contortisxiv tendere rostris.
Ingreditur, noti fratres quem nosse laborant ;
Concurrunt ciues, et larga palatia complent.
Pontificem sic deformis tunc sistitur ante :
« Esne meus monachus tu quem misi C…..dxv? »
Pugnos declinat, cubitos extendit in altum,
Erexit cilium, torquens cum lumine collum :
« Miles nunc ; monachus diuerso more manebo ;
Non ego sum monachus, iussu sed milito regis ;
Nam dominus meus est rex Oydelo Cluniacensis ; »
« Tune cata to siopomenonexvi causam meditaris ? »
« In studiis memini formarum nosse figurasf ;
Non tua praepediat nos indignatio feruens ;
Praeceptum domini liceat cum pace referre.
Sarrag – nimis gens – caenorum de more petulca
Regnum Francorum, manuxvii ferroque subactum,
Occupat, et rodit quicquidh sibi Gallia nutrit.
Undique terra rubet roseo madefacta liquore ;
Sanguine torrentes nimia de cedei redundant. [F° 35 v°]
Aecclesiaej labor, interius decus omne dicatum,
Corpora sanctorum uolitant conspersa per auras ;
Sunt auium, sunt iam consortia facta leonumk.
Uastat episcopium cum strage Turoniacense ;
Martinus plorat, tutorem clamitat idem ;
Oidelo compatiturxviii, simili qui iure tenetur.
Hic Romam petiit monachis orare salutem.
Conscendunt uoces, fremitum dant Cluniacenses ;
Clamant atque monent subito : « Dispone, magister,xix
Arma subire tuis, et quae praeponere debent,
Quae sint exterius et quae sint interioral. »
xx « Lunaris pendere prius debet tua pelta ;
Insuper adponasm tibi trilicemque loricam ;nxxi
Lubrica sustineant galeam cinctoria lumbi ;
Uinciat atque caput corrigia floribus actaa.
Spicula post tergum teneas tu, dentibusb ensem .»
Et cogit iuuenes lentos ascendere currus,
Atque senum praecipitxxii equos conscendere turbam :
« Ascendantc asinum bini, denique camelum ;
Si non sufficiunt, bubalum conscendite terni. » [F° 36 r°]
Milia mille uiri procedunt : ante quirites.
Res agitur, ferroque ternisdxxiii prolata diebus.
Signifer in medio properuse non stertere coepi ;
Dissutis malis flatum pugnando reieci.
Nescio per superos manibus quot milia straui ;
Iupiter ille duos numerat meliore lapillo.
Tertius ille deo Marti non rite dicatur :
Cuspide trusus equo, uexillum turpe reliqui ;
Cum reliquis fugiens genitalia regna petiui.
Haec patrata scias in prima luce decembris ;
Hoc itidem Martis temptabiturf ante kalendas.
Militiae princeps ad te nos Oydelo mittit :
Te dominum monachorum bellicus ordo salutat ;
Admonet inuitans acies ut bella perornes ;
Agmine conseptusgxxiv mandatum concitus imple.
Armis te decet ante mori quam rura colendo.
Mittere perplures quamh frondes Asia spondet,
Africa nigra maris quot littusi arenasxxv,
Pars Europa minus non iactat tertia mundi.
- Quidj tibi uis, rabies, tetris dignissima claustris ?
Figite per corpus, fugiat ne liuidus, ungues. [F° 36 v°]
- Crede mihi, non me tua uerba minantia terrent ;
Plurima me docuit Neptanabus ille magister. »
Labitur aula tolisk rutilat quo splendida fuluis.
Per partes scindunt uestem quam quisque tenebatl
Crede, reuera dehinc, super his nec falsa notauixxvi :
Ordinis est igitur haec transformatio regni.
Unusquisque potest aliis coniungere rebus
Sese ; quod natura negat, sapientia monstrat.
Spes iuuenum uentura dies qui discere nolunt,
Causa senum sine spe pueriles plangere cursusm.
Omnibus in rebus, si sollers, omnia scirem !
Heu ! miser, insipiens, quod me nunc peniteta, urget !
Non rastros noui, nec tristia proelia uidi :
Res mala : quod scio, despiciunt ; quod nescio, quaeruntbxxvii.
Si sic contigerit, uacuus, sufflabo fauillas ;
Aut regis cineres, aut nostras flabo camenas.

REX
Si Musas celebres, clament : musarde sacerdos.

PRAESULxxviii
Persius indignans prometxxix : tuc lusca sacerdos.
Qui legit, sapit officium musae, sine musisxxx.
Uelle bonum sacris sitd delectare loquelis,
Instanter capiense, horum non immemor unquam, [F° 37r°]
Iustis inueniar similis, hoc iudico semper.
Eligo nosse Deum cunctis proferref. Quod opto,
Prospera si tibi sunt, te non pigeat reminiscig,
Rex regum temet quanto ditauit honore ;
Munera concessit pius omnibus his melioraxxxi,
Dans intellectum quae sit sapienta uerah,
Per quemi scire potes quae sunt caelestia semper.
Quid sit Hierusalem debes tu scire superna,
Quid lapides, muri, portae, structura quid illa,
Et quibus illa manens sit ciuibus aedificata.
Ordine distincto regitur, non milite pauco :
Ast aliis alios praefert discreta potestas.
Singula dissolui, propter fastiia longum.

REX
Scire meum nihil est, semper sit numinis almi ;
Mens humana Deo semper uicina uidetur ;
Non se nosse ualet qui non uult scire super se.
Illa potens est Hierusalem puto uisio pacis ;
Rex regum regit hanc, dominusxxxii dominatur et illi ;
Eius cum partes sibi diuidit, est in idipsum.
Porta nitens aliquo non clauditur ulla metallo ; [F° 37 v°]
Hic muri sunt absque petris, lapides sine muris ;
Uiui sunt lapides, aurum uiuit platearum ;
Splendidius rutilans obrizoj creditur auro.
Ciuibus angelicis, hominum struitur quoque turmis ;
Pars quedama regnat, quedam pars altera spiratb.
Hoc tantum scio, sed super his maiora requiro.

PRAESULcxxxiii
Assiduus lector sibid plurima nosse perobtate ;
Torpens et tardus solet inmemorf esse priorum.
Rex, Augustini libros, dilecte, revolue :
Urbs excelsa Dei quae sit dixisse probatur.

REX
Inco – precor, mihi dic, praesul, qui suntxxxiv ibi – latus,
Princi – pares et qui si suntg et in ordine – patus.

PRAESUL
Quereh Dionisium qui dicitur Arcopagitaxxxv :
Ille duos super his desudat seribere libros.
Praesul et ille sacer loquitur Gregorius inde,
Iob magnae scrutans fidei Moralia regis ;
Idem sermonem complens explanat aperte ;
Hic et Ezechielis super his in fine patenter,
Hoc apices ipso quos Gallia dante recipitxxxvi.
Uisibus humanis non est prelatioi talis. [F ° 38 r°]
Quae sit dicemus post haec ; intentio nostra
Misticaj. Distinctus disponitur ordo supernus,xxxvii
Cuius ad exemplar terrenus fertur haberik.
Aecclesiae ueteris populi sub lege ministrosxxxviii,
Nominel quae perfunctoriom sinagoga uocatur ;
Per Moysen Deus instituit quos ordine rexit.
Historiae narrant sacren qui constituantur.
Aecclesiaeo regnum caelorum dicitur ordo,
In qua disposuit mundos Deus ipse ministros,
Et noua lexxxxix inibi colitur sub principe Christop.
xlHoc et pontificum fixit censura fidelis :
Qualiter, et quales a quisxli, ibi constituanturq.
Aecclesiae status hinc fruitur si pace quieta,
Ipsum legibus necesse est aptare duabusxlii,
Uirtutum quas distribuit discretio matera.
Lex diuina suis partes non diuidit ullas ;
Formaxliii eos omnes aequali conditione,
Quamuis dissimiles pariat natura uel ordo ;
Non minor artificis quam regis natusb erilis.
Hos pia lex omni mundana sorde sequestrat.xliv
Non scindunt terram, necxlv stant post terga iuuencum ; [F° 38 v°]
Uitibus, arboribus, uix hortis infamulanturxlvi.
Non sunt carnifices, caupones, necne subulci,
Hircorum sectatores, non opiliones ;
Nec cribant cererem, hos non coquit uncta lebeta ;
Terga suum per dorsa boum non serpere coguntc ;
Non sunt lautores, contemnuntd feruere uestes.
Sed mentes purgare suas et corpora debent ;
Moribus ornati, custodes sunt aliorume.
Lex aeterna Dei sic mundos precipitf esse ;
Iudicat expertos seruilis conditionisg.xlvii
Hos Deus assciuith seruos sibi ; iudicat ipse ;
Castos et sobrios de caelis clamitat esse.
Omne genus hominum preceptoi subdidit illis ;
Princeps excipitur nullus, cum dicitur : omne.
Quos iubet ut doceant sectam seruare fidelem,
Et mergi doctos sacri sic fonte lauacri ;
Constituit medicos si uulnera conputrueruntj,
Per quos sermonum cauteria sunt adhibenda.
Corporis ille sui sacramentumk sanguinis atquexlviii
Iussit quo solus tractaret rite sacerdos :
Maxima commisit, quosxlix se tractare rogauit. [F° 39 r°]
Uoce Dei quod promissum non esse negatum
Credimus et scimus ; ni quos sua crimina pelluntl,
In caelis primas debentl conscendere sedesli.
Hos decet euigilare, cibis et parcere multis,
Pro populi semperque suis orare ruinis.
Pauca super clero dixi, super ordine paucam ;
Equalesn igitur sunt omnes conditione

REX
Una domus dominilii sic lege reuoluitur unaa ?

PRAESUL
Resb fidei simplex, status est sed in ordine triplex.liii
Lex humana duas indicit conditiones :
Nobilis et seruus simili non lege tenentur.
Nam primi duo sunt : alter regit, imperat alter ;
Quorum preceptoc res puplica firma uidetur.
Sunt alii quales constringit nulla potestasliv,
Crimina si fugiunt quae regum sceptra coercent.
Hi bellatores, tutores aecclesiarumd ;
Defendunt uulgi maiores atque minores
Cunctos, et sese parili more tuenturlv.
Altera seruorum diuisio conditionum :
eHoc genus afflictum nil possidet absque doloref. [F° 39 v°]
Quis abaci signis numerando retexere possitg
Seruorum studium, cursus, tantosque labores ?
hTesaurusi, uestes, cunctis sunt pascua seruilvi;
Nam ualet ingenuus sine seruis uiuere nullus.
Cum labor occurrit, sumptusj et habere perobtantklvii,
Rex et pontifices seruislviii seruire uidentur ;
Pascitur a seruo dominus quem pascere sperat.
Seruorum lacrimae, gemitus non terminus ullusl.
Triplex ergolix Dei domus est, quae creditur una :
Nunc orant, alii pugnant, aliique laborant.
Quae tria sunt simul et scissuram non patiuntur ;
Unius offitiom sic stant operata duorum ;
Alternis uicibus cunctis solamina praebentlx.
Est igitur simplex talis conexio triplex ;
Sic lexlxi praeualuitlxii, tunc mundusn pace quieuit.
Tabescunt leges, et iam pax defluit omniso ;
Mutantur mores hominum, mutatur et ordo.
Rex, tunc iure tenes lancem, tunc proregis orbem,
Procliuos noxis cump legum stringis habenis.

REX
Iam caput ecce tuum candens imitatur olorem ;lxiii
Haec natura senectutis dixisse probatura ; [F° 40 r°]
Te quoque non sanumb talislxiv natura coegit.

PRAESUL
Altera me stimulat, senio non deficit illa.lxv

[REX]lxvi
Quot homini dantur naturae, dic ?lxvii

[PRAESULc]lxviii
Puto, binae ;
Sed tamen his quam multiplices scis esse duabus.

REX
Harumd quae loquitur ? Cuius sunt uerba ? Repone.lxix

PRAESUL
Gramaticus simplex, nedum dialecticus illex.lxx

REX
Nunc fac quod recolase studiorum pauca priorumf.lxxi

PRAESUL
Qui paruum meminit, non obliuiscitur omnis.lxxii

REX
Eius quae stimulat senio nescis reminisci ?lxxiii

PRAESUL
Dicere quae nollem, rex, infestando perurges.lxxiv
Spiritus hiclxxv resonat ; non me dementia torquet ;
Si natura senum cogit, non culpor acute.
Naturae finem non ponunt arte periti :
Artificem quidam dicunt ignem sapientes ;
Est alii(s)g natura Dei praeclara uoluntas.lxxvi
Nam natura Dei Deus est, hominum non siclxxvii.
Si uere Deus est, immutabilis idemlxxviii;
Immutare suum ; quod et est non desinit esse :
Natura summi Patris. Unumquodque creatum
Sumit naturam cum primum suscipit ortum. [F° 40 v°]
Corporibus quae iunguntur sensum patiuntur,
Quaedam : sunt aliae quedamh quae non patiuntur,
Et si mutatur corpus, mutatur et illa.
Cum pereunte perit ; quo permanet illa manente.
Iungitur haec incorporeis, sed et altera rebus ;
Non pereunt illae quae corpore non sotiantura.
Res hominis natura duplex reddit duplicatas ;
Corpore iunguntur hominilxxix, sed separe ductu.
Altera iungitur hac, sed et altera iungitur illac ;
Quicquidb erit contra non haec, non illa probatur.
Territa naturam uitans effatur asella :
Passio nec natura sapit, nec corporis ulla,
Unam quae circa uersatur cognitionemc.lxxx
Corporum naturad aliam non percipit umquamlxxxi,
Sed quam non nouit cognosci fertur ab illa.
Intellectibili sensu sunt haec capienda ;
Sunt intellectus per quem noscuntur utraque.
Dico necessarium quod quaelibet exigit harume :lxxxii
Argumenta necessario dicuntur et ista.

REX
Cuncta necessariis argumentantur ab istis ?lxxxiii

PRAESUL
Malleus alter adest, qui causa probabilis, hic est.lxxxiv
Inueni quod disposui ; non immemor horum
Eloquor in presensf, et quod pronunciog, uerum. [F° 41 r°]

REX
Quod non est uerum, non est fas dicere uerum ;lxxxv
Fabula non similat uerum, nec dicitur esse.

PRAESUL
En dixi uerum ; scis non excedere uerum ;
Neniah nulla meum nec fabula mulcet amoremi ;
Non sic gesta scias, sed cuncta geri potuissej.
Sistere cuncta uelim quamuis sub tematek uero,
Hic tamen est extra quedaml digressio causam ;
Respicit ad causam, causam sed dicitur extra.
A proprio sensu non haec aliena uidetur ;
Finis et offitiumm sapit ; est non fabula, sed res.lxxxvi
Nunc pro lege Dei certando per omnia patris,
Legibus edocti, sapientes et moderatia,lxxxvii
Praemia uel poenas querantb ratione fidelic, Val. 366
Accipiant aequi uel quid patiantur iniqui ;
De dubiis certent, de certis non dubitared ;
Quae mala dissoluant, que sunt extrinsecus actae,
Oratoris inest tibi, rex, concessa facultas : Val. 370
Nunc demonstraf ; tum deliberet ordo parentum,lxxxviii
Discutiens affirmate cum relligiosis
Iuditiis a quo possint res inficiari. [F° 41 v°] Val. 373
Iuditium quaerisiustorum ; iura sequentur :lxxxix [F° 43 r°] (A)+
Est aequum. Digne sic finis iudicialis
Utilitatis, honestatis, deliberationis ;
Finis honestatis his sit quae distribuantur.
Sit quod preteritum sub temate iuditiali ;
Demonstratius presens deliberet ipso,
Quae uentura putat : hoc iuris causa requirit.xc

REX
Iuditium duplex sequitur correptio triplex :xci [F° 41 v°] Val. 374
Antea res quales nobis, translatio, finis,
Et coniecturae, quo discernantur, oportet ;
Causa nec est indiuiduis, tamen est spetialisg.

PRAESUL
Quatuor has non inuenies quas hicce requiris,
Sed status est unus, legum contraria sumens,
Et causam partemque suam putoh desuper essexcii. Val. 380
Rite pedes posui ; surgit dum figitur alter ;
Aestimo quod tetigi non a ratione recessi.
Pandere non moriens nos haec natura coegit ;
Immerito culpor, haec ui quia dicere cogor.
Quid tibi peccaui ? naturae iura repleui. Val. 385
Digne tristaris qui rex seruire iuberis :
Francorum primus tu seruus in ordine regum ;
Hic male turbatur, qui non sua uerba ueretur.

REX
Regnum Francorum reges sub tempore patrum (A)+
Subiugat et semper sublimi pollet honore ; Val. 390
Regum sceptra patrum nullius sceptra coercent.
Quique regit, gaudent uirtutibus, imperat aeque
Nouimus imperium iam regibus esse fugatum. [F° 42 r°]xciii
Gratia nunc Summo per quem regnare peropto ; (B)++
Non meritis concedo meis, sed laude perhemnia ; Val. 395
Gloria, laus et honor, uirtus sit cuncta regenti,
Poplitibus flexis suplexb quem semper adoro,
Ut nobis liceat leges seruare paternas. [F° 43 r°]xciv
Lex est una uetansc quae corrigit inter utrasque ;xcv
Altera permitit, iubet altera, suntque minores ; Val. 400
Iudico maiorem quam tradunt posteriorem,
Utile quaeque necessarium conferre uidetur.
Adresxcvi pertineat plures, quae semper honeste
Fortior et quecunqued grauissima sit teneamusxcvii.
Iudicet omnipotens mecum diuina sit illae.xcviii Val. 405
fUndique pax bona post certamina, postque labores,xcix
Et status aecclesiaeg per se sua iura tenebit ; [F° 42 r°]
Descriptas et non alias res puplicah leges.
Possideanti sua regna Basilius et Benedictus ;
Obseruent, teneant quicquidj sua regna iubebunt. Val. 410
Pontifices unquam celebrent non rura deinceps,
Si sua iura tenent ; si nonc, ruralia curent.
Iustitiae regimen noster non audeat ordo
Linquere, sed totios semper se nisibus abtetk,
Constituat iustos et non pro lege capaces Val. 415
Rectores inopum, miserum nec nonci uiduarum.
Nullus ad aecclesiam noctis nisi tempore pergat
Ire semel ; liceat cunctis orare diebus.
Iudicet, expectetl presentes atque futuros ;
Pro meritis omnes assumant ; emolumentum [F° 42 v°] Val. 420
Excipiat solus uestra cum pace fidelis.cii
Septenas liceat laudes proferre per horas ;
Hostia cum uotis. Sit haec promissio patrism.ciii
Cum Ligeris calabros temptabitn lingere campos,civ
Et torrens Tigris hispania coeperit aruaa,cv Val. 425
Ehtnab rosas cum producet, uel lilia stagnumc,
Talia si ueniantcvi, tunc haec uentura timeto.
Gratia confirmet te, presuld Adalbero, Christi,cvii
Nostra simul merito, regali munere dignus,
Non quia deliras, sed nobis allegorizase. Val. 430



a V : Adalberonis episcopi Laudunensis carmen ad Rotbertum regem Francorum.

b Ne figure pas dans le ms. Rétabli par Valois.

c V : Praesulis.

d V : sugenti.

e V : laetatur.

f V : optat.

g V : speciosa.

h V : mole grauis.

i V : adtribuit.

j Les vers 21 à 23 sont attribués par Valois à Adalbéron. Le dialogue est alors coupé au vers 24, et Robert prononce les deux vers qui suivent. Ceci sans aucun fondement.

k V : moerens.

l V : lacrymas.

a V : temtabo.

b V : Crotoniatae.

c V : transformet.

d Le manuscrit portait d’abord : aratrum sine fine sequantur, leçon transcrite par Valois.

e Leçon primitive : cantare (sic).

f V : vacet locus.

g V : inthronizentur.

h V : praesubtili.

i V : temtet.

j V : quem nec.

k V : constrinxerit (constrinserat = constrinxerat).

l V : alphabetum.

m Le ms. porte : jubet. Peut-être Adalbéron a-t-il écrit au singulier, pensant à un personnage déterminé. Nous n’hésitons pas cependant à rétablir jubent, que nous rapportons à la construction : scripta patent (v. 33) … praecipiunt (v. 35), iuris custodes cogunt (v. 40). Valois rétablit : Et juvet.

n Valois a négligé de transposer les vers 52-59 avant les vers 60-68 : ordre indiqué autant par les renvois du manuscrit que par le sens même.

o Leçon obscure, mais il est téméraire de corriger avec Valois : ingressis.

p V : praecipiunt.

q Une première leçon : musitant consultibus unum, a été exponctuée.

r V : ecclesiae.

s Le ms. a porté d’abord paruo, corrigé en pauco. V : parvo.

a V : publica.

b Une première leçon exponctuée : in pace sepulta quiescet, a été suivie par Valois.

c V : praeceptum.

d sic Valois. Le ms. donne la leçon, évidemment inacceptable : reges.

e V : cum sueta.

f V : pulcras.

g V : praelia.

h V : temtent.

i Valois a mal lu : legibus e patriis.

j Le vers est inachevé dans le manuscrit qui ne présente que l’intitiale C, que Valois ne transcrit même pas. Le sens et la suite permettent de conjecturer Cluniacum.

k V : tum.

l V : Quoquo quo.

m Le ms. portait d’abord le texte : curtata talaris, exponctué ensuite, mais conservé par Valois.

n Valois corrige ainsi avec raison le texte : striotissima.

a V : pharetra.

b Le ms. portait ferrrum (sic).

c Le ms. portait d’abord la leçon exponctuée, mais transcrite par Valois : saltibus incedens terram calcaria pungunt.

d Cluniacum. Voyez v. 86.

e Le scribe du ms. 14192 avait transcrit sans comprendre : catatosio pomenon.

f Les deux vers 116-117 ont été attribués par Valois au roi Robert ; les vers 119 suiv. à Adalbéron. En réalité, il s’agit d’un dialogue entre Adalbéron et son messager ; l’évêque prononçant le vers 116, et le reste faisant partie du récit du moine.

g V : Sara-…-cenorum.

h V : quidquid.

i V : caede.

j V : ecclesiae.

k Le ms. 14192 a d’abord porté : Conciues auium iam sunt sociique leonum. Valois a adopté la leçon suscrite ci-dessus, mais en la déformant ainsi : Sunt avium, sunt jam consortia facta luporum.

l Le ms. 14192 portait d’abord inferiora.

m V : apponas.

n Le ms. donne trilicemque loricamque. Valois édite : loricamque trilicem.

a Une première leçon, à laquelle celle-ci est simplement suscrite, a été conservée par Valois : « Corrigiis caput adstrictum mucrone corones. »

b Valois a lu à tort : tum dentibus.

c V : adscendant.

d Leçon primitive : tribus.

e Leçon primitive : mobilis.

f V : temtabitur.

g V : consaeptus.

h V : quot.

i V : litus.

j Les vers 164-168 sont atribués par Valois au roi Robert.

k V : tholis.

l Attribué à Adalbéron par Valois.

m Le ms. portait d’abord : currus.

a V : paenitet.

b Il y a eu de ce vers trois leçons successives. Le copiste écrit d’abord
(1) Res mala : quod scio, contemnunt ; quod nescio, cedunt.
(2) Dans une leçon le mot contemnunt est remplacé par defendunt. Valois adoptent la leçon (2).
(3) La leçon est celle que nous transcrivons ci-dessus.

c Le ms. donne : prome tu. Valois lit : promet tum.

d V : sed.

e V : cupiens.

f V : praeferre.

g Leçon primitive suivie par Valois : non taedeat hoc reminisci.

h Le ms. portait en première leçon, conservé par Avlois : Partem namque sui ; quae pars sapientia vera.

i Le ms. portait : quam, conservé par Valois.

j V : obryzo.

a V : quaedam.

b Le ms. et Valois donnent : sperat.

c V : praesul

d L’ancienne leçon donnait hic au lieu de sibi.

e V : peroptat.

f V : immemor.

g V : et si qui sunt.

h V : quaere.

i V : praelatio.

j V : mystica.

k Le ms. a porté d’abord la leçon exponctuée : Terrenus fertur discretus cujus ad instar.

l Effacé dans le ms. Rétabli par Valois.

m V : synagoga. Le vers est assez défiguré dans le ms.

n V : sacrae.

o V : ecclesiae.

p Nous plaçon ici ce vers, comme Valois : sa place n’est pas bien certaine dans le ms. Première leçon : Et noua lex ibi perfruitur quae gratia fertur.

q Le ms. a porté d’abord : Qualiter et quales, a quis ibi constituantur.

a Le ms. portait d’abord : Diuinae quas humanae discretio format. (sic)

b Le ms. portait d’abord : proles (conservé par Valois).

c Non cogit abire : sic leçon primitive.

d Leçon primitive : contendunt.

e A la place des deux vers 254-255 figurait le vers unique :
Sed mentes purgare suas debent aliorum.

f V : praecipit.

g Leçon primitive : seruili conditione.

h V : adsciuit.

i V : praecepto.

j V : computruerunt.

k En suscription sur le ms. : pignora.

l En suscription sur le ms. : moritis (sic).

m Leçon primitive : Pauca super clericos dixi, sed plura reliqui (sic Valois).

n V : aequales.

a Ce vers reste attribué à Adalbéron dans Valois sous la forme de la leçon primitive : Una domus domini lege si clauditur una…..

b V : Rex, fidei…..

c V : praecepto.

d V : ecclesiarum.

e Ce vers et les deux suivants sont attribués par Valois au roi Robert.

f Dolore : leçon primitive, labore.

g Le ms. portait d’abord :
Quis abaci poterit numerando retexere uerbis…..

h Ici reprend dans Valois ce qui est attribué à Adalbéron.

i V : Thesaurus.

j V : sumtus.

k V : peroptant.

l Attribué au roi Robert dans l’édition Valois.

m V : officio.

n V : sic mundus (leçon primitive).

o V : et pax jam defluit.

p Proclivos noxis. Le ms. portait d’abord : Proclivos lubricis…

a Leçon primitive : Talis te natura senis dixisse probatur.

b Leçon primitive et Valois : Credere non sanum…

c Les noms des interlocuteurs ne figurent pas ici dans le manuscrit.

d Leçon primitive : Ex his.

e Leçon primitive : Valde recordaris.

f Le passage 311-316 est ainsi défiguré par Valois : P. Altera me stimulat ; senio non deficit illa. – R. Quot naturae dantur homini dico. – P. Puto binae. –R. Sed tamen his quam multiplices scis esse duabus ? Ex his quae loquitur, cujus sint verba repone. Grammaticus simplex, nedum dialecticus illex ; Valde recordaris studiorum pauca priorum.

g Le ms. porte : est alii ; nous conjecturons avec Valois : est aliis, évidemment exigé par le sens.

h V : quaedam.

a V : sociantur.

b V : quidquid.

c Ces deux vers remplacent un vers unique qui figure en leçon primitive : Passio quae circa uersatur cognitionem.

d Leçon primitive : corporis natura.

e Leçon primitive et Valois : et altera postulat harum.

f V : praesens.

g V : pronuntio.

h V : Naenia.

i Leçon primitive : meos…amores.

j Leçon primitive : sed cuncta geri potuerunt.

k V : themate.

l V : quaedam.

m V : officium.

a Vers 364-365. La leçon primitive était, après le v. 363 :
…..praecessit ; ueniat persuasio iuncta.
Iure salutifero sapienter et moderati….. (365)
Valois a confondu les deux leçons :
…..praecessit, veniat persuasio juncta.
Jure salutifero sapientes et moderati…..(365)

b V : quaerant.

c Leçon primitive : potentes.

d V : non dubitantes (conjecture assez justifiée)

e Valois conserve la première leçon :
Et mala defendunt, veniunt extrinsecus illa.

f V : demonstras.

+ Les vers 373-379 sont inédits : ils sont rejetés à la fin du manuscrit, et il semble que Valois, qui ne les transcrit pas, ait considéré la correction comme une seconde leçon négligeable.

g V : specialis.

h Leçon primitive : scis.

+ Ce qui suit reste attribué à Adalbéron jusqu’au vers 399 inclus, dans Valois.

++ Les vers 400-404 sont restitués au roi Robert par Valois.

a V : perenni.

b V : supplex.

c Lex est una uetans. Les vers suivants, 405-411, sont rejetés à la fin du manuscrit.

d V : quaecunque.

e Vers attribué par Valois à Robert.

f Ici reprend dans Valois le monologue attribué arbitrairement à Adalbéron.

g V : ecclesiae.

h V : res publica.

i V : possideat, rapporté au vers précédent.

j V : quidquid.

k V : aptet.

l V : et spectet.

m V : Hostia cum votis. – Rex. – Haec si promissio patris.

n V : temtabit.

a V : Hispanica coeperit arva.

b V : Aetna.

c Leçon primitive :
Ehtna rosas cum plantabunt et lilia stagnum.

d V : praesul.

e Valois ajoute le protocole final : Explicit Adalberonis episcopi carmen ad Rotbertum regem.


i C. Carozzi ne met rien.

ii C :
Regi Rotberto sic praesul Adalbero scribo.

iii C : Praesulis.

iv C :
In tabulis describe tui per singula cordis.

v C :
Dicendi spatium petimus modo, nilque reponas.

vi E et C : diuina Lege peritus.

vii C : iubet.

viii C : precidantur.

ix E et C : paruo.

x E et C : reges.

xi E et C : G.

xii E et C : tenus est talaris.

xiii C : inpressa.

xiv E : cum tortis.

xv E et C : G.

xvi C : Tu ne cata to siopomenon causam meditaris.

xvii E et C : manibus.

xviii C : conpatitur.

xix C : Clamant atque monent : « Subito, dispone, magister,… ».

xx C : – « Lunaris pendre prius debet tua pelta… ».

xxi E et C : Insuper adponas tibi loricamque triclicem.

xxii E et C : praecepit et E donne : Et senium au lieu de Atque senum.

xxiii E et C : Res agitur ferro ternis prolata diebus.

xxiv E : non septus au lieu de conseptus.

xxv E et C : Africa nigra maris bibulas quot littus arenas.

xxvi E et C : Credere uerba dehinc super his non falsa notaui.

xxvii E : dans la note b : contendunt au lieu de contemnunt.

xxviii C : PRESUL.

xxix E et C : Persius indignans pro me .

xxx C : Qui legit sapit officium Musae sine Musis.

xxxi C : Munera concessit Pius omnibus his meliora.

xxxii C : Rex regum regit hanc, Dominus dominatur et illi.

xxxiii E et C : PRESUL.

xxxivE et C : sint.

xxxv E et C : Ariopagita.

xxxvi E et C : recepit.

xxxvii C :
Mistica.
Distinctus disponitur ordo supernus
Cuius ad exemplar terrenus fertur haberi.

xxxviii C : Aecclesiae ueteris populi, sub Lege, ministros

xxxix C : Et noua Lex inibi colitur sub principe Christo.

xl C :
Aecclesiae regnum caelorum dicitur ordo
Et noua Lex inibi colitur sub principe Christo.
In qua disposuit mundos Deus ipse ministros.

xli E : Qualiter, a quis et quales.

xlii E et C : Ipsum legibus est aptare necesse duabus.

xliii E et C : Format.

xliv Pour C : F° 38 v°.

xlv E et C : non.

xlvi E et C : …uix hortis hi famulantur.

xlvii E : Iudicat expertos seruili condiione ou E et C : Iudicat expertes seruilis conditionis.

xlviii C : Corporis ille sui pignora sanguinis atque.

xlix E : quo.

l C : Credimus et scimus ni quos crimina pellunt.

li E et C : In caelis primas meritis conscendere sedes.

lii C :
Una domus Domini…

liii C :
Res fidei simplex, status est sed in ordine triplex.

liv E : Sunt alii quos constringit non ulla potestas. / C : Sunt alii quos constringit nulla potestas.

lv C : Cunctos et sese parili sic more tuentur.

lvi E et C : Tesaurus, vestis cunctis sunt pascua serui.

lvii C : peroptant.

lviii C : seruus.

lix E : Tripertita.

lx C : prebent.

lxi E et C : Dum lex.

lxii C : prevaluit.

lxiii C :
Iam caput ecce tuum candens imitatur olorem.

lxiv E : talia.

lxv C :
Altera me stimulat senio non deficit illa.

lxvi C : R.

lxvii C :
Quot homini dantur naturae dic ?

lxviii C : P.

lxix C :
Harum quae loquitur cuius sint uerba repone ? E : sint.

lxx C :
Gramaticus simplex, nedum dialecticus illex.

lxxi C :
Nunc scio quod recolas studiorum pauca priorum ! E : scio.

lxxii C :
Qui paruum meminit, non obliuiscitur omnis !

lxxiii C :
Eius quae stimulat senio nescis reminisci ?

lxxiv C :
Dicere quae nollem, rex, infestando perurges.

lxxv C : his.

lxxvi C : Est alii natura Dei preclara uoluntas.

lxxvii E et C : Nam natura Dei Deus est hominum quoque non sic.

lxxviii C : Si uere Deus est, est immutabilis idem.

lxxix C : hominis

lxxx E et C : plus qu’un seul vers : Passio quae circa versatur cognitionem.

lxxxi E : Corporis et natura aliam non percipit umquam. / C : Corporis quae natura aliam non percipit unquam.

lxxxii E : Dico necessarium quod et altera postulat horum.

lxxxiii C :
Cuncta necessariis argumentantur ab istis ?

lxxxiv C :
Malleus alter adest qui causa probabilis, hic est :

lxxxv C :
Quod non est uerum, non est fas dicere uerum :

lxxxvi C : Finis et offitium sapit. Est non fabula sed res.

lxxxvii E : note a : vers 363 et 364 au lieu de 364 et 365.
(Ratio ?) praecessit ; ueniat persuasio iuncta.
Iure salutifero sapientes et moderati….

lxxxviii E : Nunc demonstratum ; tum deliberat ordo potentem. / C : Nunc, demonstratum deliberat ordo potentum.

lxxxix E : Iuditium quaerisiustorum ; iura sequemur : / C : Iuditium quaeris iustorum : iura sequemur !

xc E :
Sit quod preteritum sub temate iudicialis ;
Demonstratiuo presens deliberet ipso,
Quae uentura putat : hoc iuris causa requirit.
Est aequum. Digne sit finis iuditialis
Utilitatis, honestatis delibero, finis ;
Finis honestatis his sit quae distribuantur.

C :
Sit quod preteritum sub temate iuditiali ;
Demonstratiuo presens deliberet ipso ;
Quae uentura putat : hoc iuris causa requirit.
Est aequum, digne sit finis iuditialis
Utilitatis, honestatis delibero finis ;
Finis honestatis his sit quae distribuantur.

xci C Iuditium duplex sequitur correptio triplex.

xcii C : Et causam partemque puto desuper esse.

xciii Pas de folio chez C.

xciv Pas de folio chez C.

xcv C : F° 43 r°.

xcvi C : Ad res pertineat plures. Quae semper honeste.

xcvii C : Fortior et quecumque grauissima sit teneamus.

xcviii C : Iudicet Omnipotens mecum diuina sit illa !

xcix C : F° 42 r°.

c C : Si sua iura tenent : sinon, ruralia curent !

ci C : necnon.

cii E et C : Excipiar solus. Vestra cum pace fideles.

ciii C : Hostia cum uotis : sit haec promissio Patris.

civ C : Cum Ligeris Calabros temptabit lingere campos.

cv C : Et torrens Tigris Hispania coeperit arua.

cvi E et C : veniunt.

cvii C : Gratia confirmet te, praesul Adalbero, Christi.


FORUM ROMANUM