EPISTOLA ABBONIS AD DESIDERIUM. (Desiderius Epistola XIII)
Domno semper proprio Desiderio apostolico papae Abbo peccator.
Litteras gratiae vestrae tam per anteriores missos, qui cum filio vestro Chedeno venerunt, quam et qui postea cum Babone accepi, per quas praecepisti, ut de vestris conditionibus, juxta quod Deus posse dabat, sollicitudinem gererem, Deo soli sufficit non latere, quia cum integra fide et promptissima voluntate id assecutus sum, et ordinationes Dominicas infirmatas sunt, ut de res illas, quas leva tenebat praesentaliter Bobila revestita esse debeat. Nam per vestra gratia non nobis sine labore constavit. Tamen dum scimus quod justitia est, credimus de Dei pietate, quod sic pro vestro prudentissimo consilio causa gubernetur, ut ad bonum perfectum perveniat. De villa autem Rotovollo, sicut scitis, dominus Dacobertus rex ipsam pro amplius, quam quingentos solidos in luminaria ad basilicas Metenses delegavit. Quia scitis quod pater Bobilanae Agylenus hoc fratri nostro Vero episcopo vendidit; et postea servus tam ipsa portione quam et illa alia, quae meorum consortes tenebant, ipse Severus redemit, et domino Dacobertho una cum alia sua facultate deligavit. Vos vero taliter cum domna Babila agite, ut exemplaria, quae1 pro filio vestro germano meo Gedeno direxi, firmare debeat. Vos enim et in palatio regis, ubi innutriti fuistis, bene cogniti estis. Quia melius est aliquid cum eo compartire, quam solus nihil habere. Annis multis de vestra gratia congaudere, domne semper meus.
1 Ms., quem.
|